|
Hieronymus. Qui carnale e frondibus aut tentoriis quaerebant
tabernaculum, nubis lucidae operiuntur umbraculo; unde dicitur adhuc
eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Chrysostomus in
Matth. Cum dominus comminatur, nubem tenebrosam ostendit, sicut in
Sina; hic autem quia non terrere volebat, sed docere, nubes apparuit
lucida. Origenes in Matth. Lucida autem nubes obumbrans sanctos,
est virtus paterna, vel forte spiritus sanctus: dicam etiam salvatorem
nostrum esse lucidam nubem, quae obumbrat Evangelium et legem et
prophetas; sicut intelligunt qui possunt aspicere lumen ipsius in
praemissis. Hieronymus. Quia vero imprudenter interrogaverat
Petrus, propterea domini responsionem non meretur; sed pater
respondet pro filio, ut verbum domini: qui me misit, ipse de me
testimonium perhibet. Chrysostomus in Matth. Neque autem Moyses
loquitur, neque Elias, sed pater omnibus maior vocem emittit ex
nube, ut discipuli credant quod a Deo vox erat. Semper enim apparere
solet Deus in nube, sicut scriptum est: nubes et caligo in circuitu
eius; et hoc est quod dicitur et ecce vox de nube. Hieronymus. Vox
quidem patris de caelo loquentis auditur, qui testimonium perhibeat
filio, et Petrum, errore sublato, doceat veritatem; immo per
Petrum ceteros apostolos: unde subdit dicens hic est filius meus
dilectus: huic est faciendum tabernaculum, huic obtemperandum; hic
est filius, illi servi sunt; debent et ipsi vobiscum in penetralibus
cordis sui domino tabernaculum praeparare. Chrysostomus in Matth.
Ne igitur timeas, Petre. Si enim potens est Deus, manifestum quia
et filius similiter potens est; si autem diligitur, ne timeas: nullus
enim eum quem diligit prodit, nec tu aequaliter eum diligis genitori.
Neque autem solum diligit eum quia genuit, sed quia unius est
voluntatis cum ipso: sequitur enim in quo mihi complacui; ac si
diceret: in quo requiesco, quem accepto, quia omnia quae sunt
patris, cum diligentia exequitur, et est voluntas una ipsius et
patris: quare et si crucifigi vult, non contradicas. Hilarius in
Matth. Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, sed et
hunc audiendum, vox de nube significat, dicens ipsum audite: ut
scilicet idoneus ipse praeceptorum talium auctor qui saeculi damnum,
crucis voluntatem, obitum corporis, et post haec regni caelestis
gloriam facti confirmasset exemplo. Remigius. Dicit ergo ipsum
audite, ac si aliis verbis diceret: recedant umbrae legales, et typi
prophetarum; et solum coruscum lumen Evangelii sequamini. Sive ideo
ait ipsum audite, ut illum esse ostenderet quem Moyses praedixerat,
dicens: prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris: tamquam
me audietis ipsum. Sic ergo dominus undique habuit testes, ex caelo
vocem patris, ex Paradiso Eliam, ex Inferis Moysen, ex hominibus
apostolos, ut in nomine Iesu omne genuflectatur, caelestium,
terrestrium et Infernorum. Origenes in Matth. Vox autem de nube,
aut ad Moysen et Eliam loquitur, qui desiderabant videre filium Dei
et audire eum, aut discipulos docet. Glossa. Notandum autem, quod
bene convenit mysterium secundae regenerationi (quae scilicet erit in
resurrectione, ubi caro resuscitabitur) cum mysterio primae, quae est
in Baptismate, ubi anima resuscitatur. In Baptismate enim
Christi, operatio totius Trinitatis ostensa est; fuit enim ibi
filius incarnatus, apparuit in columbae specie spiritus sanctus, et
pater fuit ibi in voce declaratus: et similiter in transfiguratione,
quae est sacramentum secundae regenerationis, tota Trinitas apparuit:
pater in voce, filius in homine, spiritus sanctus in nube. Quaeritur
autem quare spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube declaratus
est. Dona siquidem sua per species declarare solet. Innocentiam
autem in Baptismate donat, quod per avem simplicitatis designatur.
Daturus est autem claritatem et refrigerium in resurrectione; ideo in
nube refrigerium, in fulgore nubis claritas resurgentium corporum
designatur. Sequitur et audientes discipuli ceciderunt in faciem
suam, et timuerunt valde. Hieronymus. Triplicem autem ob causam
pavore terrentur: vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes
lucida operuerat eos, aut quia Dei patris vocem loquentis audierant:
humana enim fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet,
ac toto animo et corpore contremiscens ad terram cadit: quanto enim
quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si
ignoraverit mensuram suam. Remigius. In eo vero quod sancti apostoli
in faciem ceciderunt, fuit indicium sanctitatis: quia sancti in faciem
cadere dicuntur, impii vero retrorsum. Chrysostomus in Matth. Sed
cum ante in Christi Baptismo, quando talis etiam vox de caelo delata
est, nullus ex turba quae aderat, tale aliquid passus est, quomodo
discipuli in monte ceciderunt? Quia scilicet et solitudo, et
altitudo, et silentium erat multum, et transfiguratio stupore plena,
et lumen purum, et nubes extensa; ex quibus omnibus stupor in eis
congregabatur. Hieronymus. Quia vero illi iacebant et surgere non
poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu fuget
timorem, et debilitata membra solidentur; et hoc est quod dicitur et
accessit Iesus, et tetigit eos. Quos autem manu sanaverat, etiam
sanavit imperio: unde sequitur dixitque eis: surgite, et nolite
timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.
Sequitur levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum
Iesum: quod rationabiliter factum est, ne si Moyses et Elias
perseverassent cum domino, patris vox videretur incerta cui potissimum
daret testimonium. Vident etiam Iesum stantem ablata nube, et
Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam legis et prophetarum umbra
discesserat, utrumque in Evangelio reperitur. Sequitur et
descendentibus illis de monte praecepit Iesus, dicens: nemini
dixeritis visionem hanc, donec filius hominis a mortuis resurgat. Non
vult ergo in populis praedicari, ne et incredibile esset pro rei
magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux
scandalum faceret. Remigius. Sive quia, si maiestas illius
divulgaretur in populo, populi impedirent dispensationem passionis
eius, resistendo principibus sacerdotum, et sic redemptio humani
generis retardaretur. Hilarius in Matth. Silentium etiam rerum
gestarum quas viderant imperat, ut cum essent spiritu sancto repleti,
tunc gestorum spiritualium testes essent.
|
|