|
Hieronymus. Traditio Pharisaeorum est iuxta Malachiam prophetam,
quod Elias veniat ante salvatoris adventum, et reducat cor patrum ad
filios et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum.
Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse quam in
monte viderant; et ideo dicitur et interrogaverunt eum discipuli eius
dicentes: quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum
venire? Ac si dicerent: si iam venisti in gloriam, quomodo
praecursor tuus non apparet? Maxime autem hoc dicunt, quia Eliam
viderant recessisse. Chrysostomus in Matth. Non autem adventum
Eliae discipuli de Scripturis sciebant; sed Scribae eis
manifestabant, et ferebatur hic sermo in plebe indocta, sicut et de
Christo. Non autem ut oportebat, adventus Christi et Eliae a
Scribis interpretabatur. Scripturae enim duos dant Christi
adventus; eum scilicet qui factus est, et eum qui futurus est. Sed
Scribae plebem evertentes, secundum adventum solum commemorabant
plebi, et dicebant quoniam si hic est Christus, oportebat Eliam
praevenire. Est igitur solutio quam Christus inducit. Sequitur at
ille respondens ait: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Dico vobis, quia Elias iam venit. Ne autem existimes eum in sermone
errasse si quandoque dicit Eliam venturum, et quandoque venisse: cum
enim dicit quod Elias venturus est et restaurabit omnia, de ipso Elia
in propria persona loquitur: qui quidem restaurabit omnia, dum
corriget infidelitatem Iudaeorum qui tunc invenientur, quod est
convertere corda patrum ad filios idest Iudaeorum ad apostolos.
Augustinus de quaest. Evang. Vel restituet omnia, idest eos quos
Antichristi persecutio perturbaverit: vel ut ipse restituat moriendo
quae debet. Chrysostomus in Matth. Si autem tot bona erunt ex
Eliae praesentia, quare tunc non eum misit? Dicemus, quia et tunc
Christum aestimantes Eliam, non crediderunt ei. Tunc autem Eliae
credent, quia cum post tantam expectationem venerit, annuntians
Iesum, facilius suscipient quae ab eodem dicentur. Cum vero dicit
quod Elias iam venit, Ioannem Eliam vocat, propter ministerii
modum: sicut enim Elias secundi adventus praecursor erit, ita
Ioannes praecursor factus est primi. Propter hoc autem Ioannem
Eliam nominat, ut ostendat primum suum adventum veteri testamento et
prophetiae convenire. Hieronymus. Ipse ergo qui venturus est in
secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem
venit in virtute et spiritu. Sequitur et non cognoverunt eum, sed
fecerunt in eo quaecumque voluerunt, hoc est, spreverunt et
decollaverunt eum. Hilarius in Matth. Ut domini adventum
praenuntians, passionem quoque praecurreret et iniuriae et vexationis
exemplo; unde sequitur sic et filius hominis passurus est ab eis.
Chrysostomus in Matth. In quo opportune suam passionem commemorat ex
passione Ioannis, multam eis praebens consolationem. Hieronymus.
Quaeritur ergo, cum Herodes et Herodias Ioannem interfecerint,
quomodo ipsi quoque Iesum crucifixisse dicantur, cum legamus eum a
Scribis et Pharisaeis interfectum. Et breviter respondendum, quod
in Ioannis necem Pharisaeorum factio consenserit: et in occisione
domini Herodes iunxerit voluntatem suam; qui illusum atque despectum
remisit ad Pilatum, ut eum crucifigeret. Rabanus. Ex indicio autem
passionis suae, quam dominus eis saepius praedixit, et praecursoris
sui, quam iam completam cernebant, discipuli cognoscebant Ioannem
sibi in Eliae vocabulo demonstratum esse: unde sequitur tunc
intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Origenes in Matth. Quod autem dixit propter Ioannem Elias iam
venit, non anima Eliae est intelligenda, ne incidamus in dogma
transcorporationis, quod alienum est ab ecclesiastica veritate; sed,
sicut Angelus praedixit: venit in spiritu et virtute Eliae.
|
|