|
Origenes in Matth. Concupiscens Petrus spectabilem illam vitam, et
praeponens utilitatem suam utilitatibus plurimorum, dicebat bonum est
nos hic esse. Sed quoniam caritas non quaerit quae sua sunt, hoc quod
videbatur bonum Petro, non fecit Iesus; sed quasi de monte excelso
divinitatis descendit ad turbam: ut qui non poterant ascendere sursum
propter infirmitatem animarum suarum, illis proficiat; unde dicitur et
cum venisset ad turbam: nisi enim cum discipulis suis electis venisset
ad turbam, non accessisset ad eum ille de quo subditur accessit ad eum
homo genibus provolutus ante eum dicens: domine, miserere filio meo.
Ubi considerandum est, quod quandoque qui patiuntur, credunt, et
deprecantur pro sua salute; quandoque autem pro eis alii faciunt:
sicut nunc qui genibus volvitur, pro filio rogat; quandoque vero a
semetipso salvator etiam a nullo rogatus, sanat. Primo autem
quaeramus quid est quod sequitur quia lunaticus est, et male patitur.
Medici ergo loquuntur quae volunt: quia nec immundum spiritum
arbitrantur, sed corporalem aliquam passionem; et dicunt humida moveri
in capite secundum aliquam compassionem ad lumen lunare, quod humidam
habet naturam. Nos autem qui Evangelio credimus, dicemus hanc
passionem immundum spiritum in hominibus operari. Observat enim
quaedam schemata lunae, et sic operatur, ut ab observatione lunae pati
homines mentiatur, et per hoc culpabilem Dei creaturam ostendat: sic
et alii Daemones secundum aliqua stellarum schemata insidiantur
hominibus, ut iniquitatem in excelso loquantur, quasdam stellas
dicentes maleficas, quasdam beneficas: cum nulla stella a Deo sit
facta ut male faciat. In hoc autem quod subditur nam saepe cadit in
ignem, et crebro in aquam. Chrysostomus in Matth. Considerandum
est, quod nisi providentia hic homo esset munitus, dudum periisset:
Daemon enim qui ipsum in ignem et in aquam mittebat, interfecisset eum
omnino, nisi Deus eum refrenasset. Hieronymus. Quod autem dicit et
obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter
accusat apostolos: cum impossibilitas curandi interdum non ad
imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt, fidem
referatur. Chrysostomus in Matth. Inspice autem et aliunde eius
insipientiam, qualiter coram turba interpellat Iesum adversus
discipulos. Sed ipse eos liberat ab accusatione, defectum curationis
imputans illi: ex multis enim monstratur eum infirmum in fide fuisse.
Non tamen tantum in eius personam invehitur, ne ipsum conturbaret;
sed in omnes Iudaeos. Probabile est enim multos praesentium de
discipulis inconvenientia cogitasse; et ideo sequitur respondens Iesus
ait: o generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum?
Usquequo patiar vos? Per hoc autem quod dicit usquequo ero vobiscum?
Ostendit desideratam ab eo esse mortem, et concupiscibilem recessum.
Remigius. Sciendum quoque, quia dominus non tantum tunc coeperat
pati improbitatem Iudaeorum, sed a longo prius tempore: et ideo hic
dicit usquequo patiar vos? Ac si dicat: quia longo tempore coepi pati
vestras improbitates, ideo indigni estis mea praesentia. Origenes in
Matth. Vel quoniam non potuerant eum sanare discipuli, quasi adhuc
modicae fidei constituti, propterea dixit o generatio incredula; et
quod ait perversa, ostendit quoniam ex perversitate malitia est
introducta extra naturam. Puto autem, quod propter perversitatem
totius humani generis, quasi gravatus malitia eorum, dixit usquequo
ero vobiscum? Hieronymus. Non autem credendum est quod taedio
superatus sit, et mansuetus ac mitis in verba furoris eruperit; sed
quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta
se gerere, dicat: usquequo ascendam in domum tuam? Usquequo artis
perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? Quod
autem non sit iratus homini sed vitio, ac per unum hominem Iudaeos
arguat infidelitatis, patet ex hoc quod infert afferte huc illum ad
me. Chrysostomus in Matth. Postquam enim discipulos excusaverat,
ducit patrem pueri ad spem benignam credendi, quod ab hoc malo
eripietur; et ut inducatur pater ad fidem futuri miraculi, videns
Daemonem tumultum pati ex hoc solum quod vocabatur, increpavit eum;
unde sequitur et increpavit eum Iesus. Non ille qui patiebatur, sed
Daemon increpatur. Remigius. In quo facto reliquit exemplum
praedicatoribus, ut vitia persequantur, homines vero sublevent.
Hieronymus. Sive increpavit puerum, quia propter peccata sua a
Daemone fuerat oppressus. Sequitur et exiit ab eo Daemon et curatus
est puer ex illa hora. Rabanus. Mihi autem videtur, iuxta
tropologiam, lunaticus esse qui per horarum momenta mutatur ad vitia;
et nunc quidem in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt,
nunc in aquas, scilicet voluptatum, vel cupiditatum, quae non valent
extinguere caritatem. Augustinus de quaest. Evang. Vel ignis ad
iram pertinet, eo quod alta petat; aqua ad voluptates carnis.
Origenes in Matth. De inconstantia autem peccatoris dicitur:
stultus ut luna mutatur. Et est videre in talibus impetus quosdam
quasi operum bonorum subrepere; aliquando autem quasi quadam abreptione
spiritus a passionibus comprehenduntur, et cadunt a statu bono in quo
stare putabantur. Forsitan ergo Angelus, qui sortitus est huius
lunatici custodiam pater huius appellatur, deprecans quasi pro filio
medicum animarum, ut liberet eum qui non potest sanari a passione per
verbum humile discipulorum Christi, quia non recipit eorum
admonitionem veluti surdus; et ideo opus est ei Christi sermo, ut iam
de cetero sine ratione non agat.
|
|