|
Chrysostomus in Matth. Acceperant discipuli a domino potestatem
spirituum immundorum; et quia oblatum daemoniacum curare non
potuerant, videtur quod in dubitationem devenerint, ne forte gratiam,
quae erat eis tradita, perdidissent; et ideo dicit tunc accesserunt ad
Iesum discipuli eius secreto, et dixerunt: quare nos non potuimus
eicere illum? Interrogant quidem singulariter, non propter
verecundiam, sed quia de ineffabili et magna re erant eum
interrogaturi. Sequitur dixit illis Iesus: propter incredulitatem
vestram. Hilarius in Matth. Crediderant quidem apostoli, nondum
tamen erant perfectae fidei: nam domino in monte demorante, et ipsis
cum turbis residentibus, quidam tepor eorum fidem retardaverat.
Chrysostomus in Matth. Unde manifestum est hinc quoniam et discipuli
in fide infirmati sunt, sed non omnes; columnae enim illae non
aderant, scilicet Petrus, Iacobus et Ioannes. Hieronymus. Hoc
est autem quod in alio loco dominus dicit: quaecumque in nomine meo
petieritis, credentes accipietis. Ergo quoties non accipimus, non
praestantis est impossibilitas, sed poscentium culpa. Chrysostomus in
Matth. Sciendum tamen, quod sicut multoties accedentis fides
accipere sufficit effectum miraculi; ita multoties facientium miracula
sufficit virtus, etiam non credentibus illis qui expetierint miracula
operari: etenim qui circa Cornelium, ex propria fide allexerunt
gratiam spiritus sancti; ille autem mortuus qui proiectus est in
sepulchrum Elisei, sola virtute corporis sancti resuscitatus est.
Contigit et tunc discipulos infirmari in fide: imperfectius enim
dispositi erant ante crucem; et ideo fidem dicit hic esse causam
signorum: unde subditur amen quippe dico vobis: si habueritis fidem
sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit.
Hieronymus. Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam parvam
dici, cum apostolus dicat: etsi habuero tantam fidem ita ut montes
transferam. Magna est ergo fides quae grano sinapis comparatur.
Gregorius Moralium. Granum quippe sinapis nisi teratur, nequaquam
virtus eius agnoscitur: sic si virum sanctum tritura persecutionis
opprimat, mox in fervorem virtutis vertitur quidquid in illo antea
despicabile infirmumque videbatur. Origenes in Matth. Vel ideo
omnis fides grano sinapis comparatur, quoniam contemnitur quidem fides
ab hominibus, et modicum aliquid et vile apparet; cum vero consecutum
fuerit huiusmodi semen bonam animam quasi terram, fit arbor magna.
Sic autem magna est praedicta lunatici infirmitas, et fortis ad
curandum inter omnia mala, ut monti assimiletur, nec expellatur nisi
per omnem fidem eius qui passiones huiusmodi sanare voluerit.
Chrysostomus in Matth. Unde et de translatione montium mentionem
facit, et ultra procedit dicens et nihil impossibile erit vobis.
Rabanus. Sic enim fides mentem nostram capacem donis caelestibus
facit, ut quaecumque volumus, facillime a fideli domino impetrare
possimus. Chrysostomus in Matth. Si autem dixeris: ubi apostoli
montes transtulerunt? Illud dicam, quia multa maiora fecerunt,
mortuos plurimos suscitantes. Dicuntur autem post apostolos sancti
quidam apostolis minores, montes necessitate imminente transtulisse.
Si autem apostolorum tempore montes non sunt translati, hoc non fuit
quia non potuerunt sed quia noluerunt, utilitate non imminente. Nec
dominus dixit quod hoc essent facturi, sed quod hoc facere possent.
Probabile tamen est factum esse, sed scriptum non est; neque enim
omnia miracula quae fecerunt, scripta sunt. Hieronymus. Vel montis
translatio non eius significatur quem oculis carnis aspicimus, sed
illius qui a domino translatus fuerat ex lunatico, qui per prophetam
corrumpere dicitur omnem terram. Glossa. Ut sit sensus: dicetis
monti huic, idest superbo Diabolo: transi hinc, idest ab obsesso
corpore in altum maris, idest in profundum Inferni, et transibit; et
nihil impossibile erit vobis, idest nulla incommoditas insanabilis.
Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Ne discipuli in
miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius
per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam,
quae montis nomine significata est, curare transferre. Rabanus. Dum
autem docet apostolos quomodo Daemon debeat expelli, omnes instituit
ad vitam: ut scilicet noverimus graviora quaecumque vel immundorum
spirituum vel hominum tentamenta ieiuniis et orationibus esse
superanda, iram quoque domini hoc remedio singulari posse placari;
unde subdit hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
Chrysostomus in Matth. Quod dicit non solum de genere lunaticorum,
sed et de universo genere Daemonum. Ieiunium enim multam sapientiam
imponit, et hominem quasi Angelum de caelo constituit, et incorporeas
potestates impugnat. Sed et oratione opus est, quasi principaliori.
Qui enim orat ut oportet, et ieiunat, non multis indiget; et ita non
fit avarus, sed ad eleemosynam promptus est. Qui etiam ieiunat,
levis est, et vigilanter orat, et concupiscentias perniciosas
extinguit, et propitium Deum facit, et animam superbam humiliat.
Qui ergo orat cum ieiunio, duplices habet alas, etiam ipsis ventis
leviores. Neque enim oscitat et torpet orans (quod et multi
patiuntur); sed est igne vehementior, et terra fixior; ideoque talis
maxime Daemoniis adversatur; nihil enim est homine decenter orante
potentius. Si autem infirmum est tibi corpus ad continue ieiunandum,
non tamen ad orandum; et si ieiunare non potes, potes tamen non
lascivire. Non parvum autem est hoc, neque multum a ieiunio distans.
Origenes in Matth. Si ergo aliquando oportuerit nos circa curationem
tale aliquid patientium permanere, non adiuremus, neque interrogemus,
neque loquamur quasi audienti spiritui immundo; sed abigamus ieiuniis
et orationibus nostris spiritus malignos. Glossa. Vel hoc genus
Daemonii, idest ista carnalium voluptatum mutabilitas, non vincitur
nisi spiritus oratione confirmetur, et caro per ieiunium maceretur.
Remigius. Vel ieiunium hic intelligitur generale, quo non solum
abstinemus a cibis, sed ab omnibus illecebris carnalibus, et
peccatorum passionibus. Similiter oratio intelligenda est generalis,
quae in piis et bonis operibus consistit: de qua dicit apostolus: sine
intermissione orate.
|
|