|
Remigius. Saepe dominus mysteria suae passionis discipulis
praedixit, ut quando acciderent, tanto levius ea ferrent quanto
praecognita haberent: et ideo hic dicitur conversantibus autem eis in
Galilaea, dicit illis Iesus: filius hominis tradendus est in manus
hominum, et occident eum. Origenes in Matth. Videntur quidem haec
illis quae supra dixerat similia esse, ut facile quis dicat, dominum
eadem ipsa repetere; quod non est ita; tradendum enim superius non est
dictum: hic autem non solum tradendum, sed etiam in manus hominum
tradendum audivimus. Traditum igitur apostolus filium narrat a Deo
patre; sed etiam contrariae potestates eum in manus hominum
tradiderunt. Hieronymus. Semper autem prosperis miscet tristia: si
enim contristat eos quia occidendus est, debet laetificare quod
subditur et die tertia resurget. Chrysostomus in Matth. Neque enim
multum tempus dixit quo in morte maneret; sed tertia die se dixit
resurrecturum. Origenes in Matth. Praedicente autem haec domino,
tristati sunt discipuli: unde sequitur et contristati sunt vehementer,
non attendentes ad illud quod dixerat et tertia die resurget, nec
considerantes quis esset cui ad destruendam mortem trium dierum tempus
sufficeret. Hieronymus. Porro quod contristabantur vehementer, non
de infidelitate venit: verum pro dilectione magistri, nihil de eo
sinistrum et humile patiuntur audire.
|
|