|
Glossa. Quia discipuli audita domini passione contristati erant, ne
aliquis passionem Christi necessitati ascriberet, non humilitati,
subiungit factum, in quo Christi libertas et humilitas demonstratur:
unde dicitur et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma
accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: magister vester non solvit
didrachma? Hilarius in Matth. Dominus didrachma solvere
postulatur, idest denarios: hoc enim omni Israel lex pro redemptione
corporis et animae constituerat in ministerio templi servientium.
Chrysostomus in Matth. Cum enim primogenita Aegyptiorum interfecit
Deus, tunc tribum levi pro eis accepit. Deinde quia primogenitis qui
erant apud Iudaeos, minor huius tribus numerus erat, pro
deficientibus in numerum, siclum iussit inferri, et ex tunc tenuit
consuetudo ut primogenita vectigal hoc inferrent. Quia igitur
primogenitus erat Christus, videbatur autem discipulorum primus esse
Petrus, ad eum accedunt. Et, ut mihi videtur, non in unaquaque
civitate hoc expetebant: ideoque in Capharnaum adeunt Christum, quia
eius patria existimabatur. Hieronymus. Vel aliter. Post Augustum
Caesarem Iudaea facta est tributaria, omnes censi capite ferebantur:
unde et Ioseph cum Maria cognata sua professus est in Bethlehem.
Rursus, quoniam dominus nutritus erat in Nazareth, quod est oppidum
Galilaeae subiacens Capharnaum urbi, ibi deposcitur tributum; et pro
signorum magnitudine hi qui exigebant, non audebant ipsum repetere,
sed discipulum conveniunt. Chrysostomus in Matth. Et neque hunc cum
multa vehementia, sed mansuetius: neque enim incusantes, sed
interrogantes dixerunt magister vester non solvit didrachma?
Hieronymus. Sive malitiose interrogant utrum reddat tributa, an
contradicat Caesaris voluntati. Chrysostomus in Matth. Quid igitur
Petrus? Ait: etiam. Et his quidem dixit quoniam solvit; Christo
autem non dixit, erubescens fortassis pro his ei loqui. Glossa. Vel
aliter. Et Petrus respondit etiam; idest, ita est quod non solvit.
Voluit autem Petrus domino intimare, quod Herodiani peterent
censum; sed dominus praevenit eum: unde sequitur et cum intrasset in
domum, praevenit eum Iesus, dicens: reges terrae a quibus recipiunt
tributum vel censum, idest redditum de capite, a filiis suis, an ab
alienis? Hieronymus. Ante quidem quam Petrus suggerat, dominus
interrogat, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum
videant eum nosse quae absente se gesta sunt. Sequitur at ille dixit:
ab alienis. Dixit illi Iesus: ergo liberi sunt filii. Origenes in
Matth. Sermo iste duplicem habet sensum. Secundum unum enim filii
regum terrae liberi sunt apud reges terrae; extranei autem extra terram
liberi non sunt propter eos qui deprimunt eos, sicut Aegyptii filios
Israel. Secundum alterum autem, propter hoc ipsum quod aliqui sunt
alieni a filiis regum terrae, sed sunt filii Dei; liberi sunt qui
manent in verbis Iesu, et cognoverunt veritatem, et veritas liberavit
eos a servitute peccati. Filii autem regum terrae liberi non sunt;
quoniam qui facit peccatum, servus est peccati. Hieronymus. Dominus
autem noster et secundum carnem et secundum spiritum filius erat regis;
vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis patris verbum; ergo
tributa quasi filius regis non debebat. Augustinus de quaest.
Evang. Dicit enim in omni regno liberos esse filios, idest non esse
vectigabiles. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno
terreno filii regni ipsius, sub quo sunt omnia regna terrena.
Chrysostomus in Matth. Si autem non erat filius, inaniter hoc
exemplum induxit. Sed dicet aliquis: filius est, sed non proprius;
est ergo alienus; et si hoc exemplum non habet veritatem: ipse enim de
propriis filiis disputat, ad quorum differentiam alienos vocat qui non
ex parentibus substantialiter nati sunt. Intende autem qualiter et
hinc Christus certificat eam cognitionem quae Petro revelata est a
Deo, per quam dixit: tu es Christus filius Dei vivi. Hieronymus.
Quamvis ergo liber esset, quia tamen humilitatem carnis assumpserat,
debuit omnem iustitiam adimplere: unde sequitur ut autem non
scandalizemus eos, vade ad mare. Origenes in Matth. Consequens
quoque est intelligere quoniam quoties exurgunt quidam qui per iustitiam
tollant nostra terrena, reges huius terrae eos transmittunt, ut
exigant a nobis quae sunt ipsorum; et suo exemplo prohibet dominus
aliquod scandalum fieri etiam huiusmodi hominibus, sive ne amplius
peccent, sive ut salventur. Filius enim Dei, qui nullum opus fecit
servile, quasi habens formam servi quam propter hominem suscepit,
tributum et censum dedit. Hieronymus. Quid primum in hoc loco mirer
nescio: utrum praescientiam, an magnitudinem salvatoris:
praescientiam, quod noverat habere piscem in ore staterem, et quod
primus ipse capiendus esset; magnitudinem atque virtutem, si ad eius
verbum stater in ore piscis creatus est; et quod futurum erat, ipse
loquendo fecerit. Ipse ergo Christus propter eximiam caritatem, et
crucem sustinuit, et tributa reddidit: nos infelices qui Christi
censemur nomine, et nihil tanta dignum facimus maiestate: pro illius
honore et tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus
immunes sumus. Hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem,
dum audit dominum tantae fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et
apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obicere voluerit,
quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam, respondebimus: rem
pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit
exemplum. Chrysostomus in Matth. Vel ideo non ex repositis iubet
dare, ut ostendat quod maris et piscium dominetur. Origenes in
Matth. Vel quoniam Iesus non habuit imaginem Caesaris (princeps
enim huius saeculi nihil habebat in eo), propterea non ex proprio sed
ex mari imaginem Caesaris accepit. Non autem suscepit ipse staterem,
neque fecit eum sibi possessionem, ne sit aliquando imago Caesaris
apud imaginem invisibilis Dei. Vide etiam Christi prudentiam:
qualiter nec retinuit tributum, nec simpliciter iubet dari; sed prius
ostendit se non esse obnoxium, et tunc dat: quorum unum fecit,
scilicet dare tributum, ut illi, scilicet exactores, non
scandalizentur; hoc autem, scilicet ut ostendat se liberum, ut non
scandalizentur discipuli. Alio vero loco contemnit Pharisaeorum
scandalum, quando de escis disputabant; docens nos scire tempora
secundum quae oportet non contemnere eos qui scandalizantur, et
secundum quae oportet contemnere. Gregorius super Ezech.
Considerandum enim est quia inquantum sine peccato possumus, vitare
proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur,
utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.
Chrysostomus in Matth. Sicut autem stupescis de Christi virtute,
ita admirare Petri fidem, quoniam rei tam difficili obedivit.
Ideoque de fide eum remunerans, copulavit eum sibi in tributi
datione; quod fuit abundantis honoris: et hoc est quod dicitur
invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. Glossa.
Consuetudo enim erat ut unusquisque pro se didrachma redderet. Stater
vero est pondus duorum didrachmatum. Origenes in Matth. Mystice
autem in agro consolationis (sic enim interpretatur Capharnaum)
consolatur omnem discipulum, et liberum filium esse pronuntiat, et dat
ei virtutem piscandi primum piscem, ut ascendente eo, consolationem
accipiat Petrus super eum quem piscatus est. Hilarius in Matth.
Cum autem primum piscem admonetur Petrus inquirere, ascensuri
ostenduntur et plures. Beatus ille primus martyr Stephanus, primus
ascendit, et staterem in ore continuit; in quo didrachma novae
praedicationis tamquam duo denarii habebantur: Dei enim gloriam et
dominum Christum in passione contuens praedicabat. Hieronymus. Vel
iste piscis primus captus, est primus Adam, qui per secundum Adam
liberatur: et id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuit
inventum, pro Petro et domino redditur. Origenes. Cum etiam
videris avarum hominem ab aliquo Petro correctum, quod abstulit de ore
eius verbum pecuniae; dices eum ascendisse de mari, idest de fluctibus
sollicitudinum avaritiae, ad hamum rationalem; et comprehensum atque
salvatum ab aliquo Petro, qui eum docuit veritatem, ut pro statere
habeat imaginem Dei, idest eloquia eius. Hieronymus. Et pulchre
illud ipsum quidem datur pretium; sed divisum est: quia pro Petro
quasi pro peccatore pretium reddebatur; dominus autem noster peccatum
non fecit. Ostenditur autem similitudo carnis, dum eodem et dominus
et servus pretio liberantur.
|
|