|
Hieronymus. Quia discipuli viderant pro Petro et domino idem
tributum redditum, ex aequalitate pretii arbitrati sunt omnibus
apostolis Petrum esse praelatum. Chrysostomus in Matth. Unde passi
sunt aliquid humanum; quod Evangelista designat dicens in illa hora
accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: quis, putas, maior est in
regno caelorum? Verecundati siquidem passionem confiteri quam passi
sunt, non dicunt manifeste: Petrum cur praehonorasti nobis? Sed
indeterminate interrogant quis maior est? Quando autem tres
praehonoratos viderunt, scilicet Petrum, Iacobum et Ioannem in
transfiguratione, nihil tale passi sunt; quando vero in unum solum
contulit honorem, tunc doluerunt. Tu autem considera primum quidem
quod nihil eorum quae sunt in terris, quaerunt; deinde quod postea
hanc passionem deposuerunt. Nos autem neque ad defectus eorum
contingere possumus: neque enim quaerimus quis maior est in regno
caelorum? Sed: quis maior est in regno terrae? Origenes in Matth.
In his autem imitatores discipulorum esse debemus, si quando aliquid
in nobis dubium quaeritur et non invenitur, ut cum omni consensu
accedamus ad Iesum, qui potens est illuminare corda hominum ad
intelligendum solutionem omnium quaestionum. Interrogemus etiam
aliquem doctorum, qui praepositi habentur in Ecclesiis. Sciebant
autem discipuli hoc interrogantes, quia non est aequalitas sanctorum in
regno caelesti; sed quomodo maior, et qualiter vivens minimus, hoc
discere cupiebant. Vel sciebant quis esset minimus et quis magnus, ex
eo quod supra dominus dixerat; sed ex multis magnis quis esset maior;
hoc eis non erat manifestum. Hieronymus. Videns autem Iesus
cogitationes eorum, voluit desiderium gloriae humilitatis contentione
sanare: unde sequitur et advocans Iesus parvulum, statuit eum in
medio eorum. Chrysostomus in Matth. Mihi videtur valde parvulum in
medio statuere, omnibus passionibus exutum. Hieronymus. Ut in eo et
aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret. Vel
certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non venerat
ministrari, sed ministrare, ut eis humilitatis tribueret exemplum.
Alii parvulum interpretantur spiritum sanctum, quem posuerit in
cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret. Sequitur
et dixit: amen dico vobis: nisi conversi fueritis, et efficiamini
sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Non praecipit
apostolis ut aetatem habeant parvulorum, sed innocentiam; et quod illi
per annos possident, hi possideant per industriam; ut malitia non
sapientia parvuli sint; ac si dicat: sicut iste parvulus, cuius vobis
exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, laesus non meminit,
videns pulchram mulierem, non delectatur, non aliud cogitat et aliud
loquitur; sic et vos, nisi talem habueritis innocentiam et animi
puritatem, in regnum caelorum non poteritis intrare. Hilarius in
Matth. Pueros etiam credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit:
hi enim patrem sequuntur, matrem amant, velle malum nesciunt, curam
operum negligunt, non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur,
dictis credunt, et quod audiunt, verum habent. Littera ergo sic
legitur. Glossa. Nisi conversi fueritis ab hac elatione et
indignatione, in qua modo estis, et efficiamini omnes ita innocentes
et humiles per virtutem sicut parvuli sunt per aetatem, non intrabitis
in regnum caelorum; et quandoquidem aliter non intratur; quicumque
ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno
caelorum: quanto enim quis erit humilior, tanto maior efficitur in
regno caelorum. Remigius. Idest, in cognitione gratiae, vel
ecclesiastica dignitate, vel certe in aeterna beatitudine.
Hieronymus. Vel aliter. Quicumque humiliaverit se sicut parvulus
iste, idest qui se in exemplum mei humiliaverit, hic intrabit in
regnum caelorum. Sequitur et qui susceperit unum parvulum talem in
nomine meo, me suscipit. Chrysostomus in Matth. Ac si dicat: non
solum si tales efficiamini, mercedem accipitis, sed et si alios tales
propter me honorabitis; et honoris qui est ad illos retributionem vobis
determino regnum. Magis autem quod multo maius est ponit, dicens me
suscipit. Hieronymus. Qui enim talis fuerit ut Christi imitetur
humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur: et prudenter,
ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit, non
suo illos merito, sed magistri honore suscipiendos. Chrysostomus in
Matth. Deinde facile susceptibilem hunc sermonem facit, poenam
inducens: unde sequitur qui autem scandalizat unum de pusillis istis,
etc.; ac si diceret: sicut qui hos honorant propter me, mercedem
habent, ita et qui hos dehonorant, ultimam sustinebunt vindictam. Si
autem convicium scandalum vocat, ne mireris, multi enim pusillanimes
ex eo quod despiciuntur, scandalizati sunt. Hieronymus. Nota, quod
qui scandalizatur, parvulus est: maiores enim scandala non recipiunt.
Et quamquam generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem
scandalizant, tamen, iuxta consequentiam sermonis, etiam contra
apostolos dictum intelligi potest; qui interrogando quis maior esset in
regno caelorum, videbantur inter se de dignitate contendere: et si in
hoc vitio permansissent, poterant eos quod ad fidem vocabant, per suum
scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare.
Origenes in Matth. Quomodo autem qui conversus est, et factus quasi
puer et minimus, est et potens scandalizari? Hoc sic possumus
explanare. Omnis qui filio Dei credit, et conversatur secundum
evangelicos actus, conversus ambulat quasi puer; qui autem non
convertitur ut fiat sicut puer, hunc impossibile est intrare in regnum
caelorum. In omni autem credentium multitudine sunt quidam nuper
conversi ut fiant sicut parvuli, nondum autem sunt facti; hi pusilli
habentur in Christo, et sunt scandali receptores. Hieronymus. Quod
autem dicitur expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius,
secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud
veteres Iudaeos poena fuerat, ut in profundum ligato saxo
demergeretur. Expedit autem ei: quia multo melius est pro culpa
brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus.
Chrysostomus in Matth. Consequens autem erat prioribus dicere: me
non suscipit, quod erat omni poena amarius; sed quia crassi erant, et
praedicta poena eos non movebat, comparatione exempli cogniti
manifestat praeparatam poenam; propter hoc enim dicit quod expedit ei
hoc sustinere, quoniam eos alia gravior poena expectat. Hilarius in
Matth. Mystice autem molae opus labor est caecitatis: nam clausis
iumentorum oculis aguntur in gyrum; et sub asini quidem nomine
frequenter gentes cognominatas reperimus, qui caeci laboris ignorantia
continentur. Iudaeis autem scientiae iter in lege praestitum est; qui
si Christi apostolos scandalizaverint, rectius, alligata collo mola
asinaria, demersi in mari fuissent, idest gentium labore depressi
ignorantia saeculi demonstrarentur: quia illis tolerabilius fuerat
nescisse Christum, quam prophetarum dominum non recepisse. Gregorius
Moralium. Vel aliter. Quid per mare nisi saeculum, quid per molam
asinariam nisi actio terrena significatur? Quae cum colla mentis per
stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt
utique nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad
contemplationis studia humilitate postposita ultra intelligentiae vires
surgunt, non solum se in errorem deiciunt, sed infirmos quosque de
gremio veritatis dividunt. Qui ergo unum de minimis meis scandalizat,
melius ei fuerat, ligata collo mola asinaria, in mare proici: quia
nimirum perversae menti expedientius esse potuisset ut occupata mundo
terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum
perniciem vacaret. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Qui
scandalizaverit unum ex pusillis istis, idest ex humilibus, quales
vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contradicendo,
expedit ei ut mola asinaria suspendatur in collo eius, et praecipitetur
in profundum maris, idest congruit ei ut cupiditas rerum temporalium,
cui stulti et caeci alligantur, eum devinctum pondere suo deducat ad
interitum.
|
|