|
Glossa. Dixerat dominus, quod expedit ei qui scandalizat, ut
suspendatur mola asinaria in collo eius: cuius rationem assignans,
subdit vae mundo a scandalis, idest propter scandala. Origenes in
Matth. Hoc non de elementis mundi intelligamus; sed hic homines,
qui sunt in mundo, dicuntur mundus. Non sunt autem discipuli Christi
de hoc mundo: unde non potest eis esse a scandalis vae: nam etsi multa
sunt scandala, non tangunt eum qui non est de hoc mundo. Si autem
adhuc est de hoc mundo, propterea quod diligit mundum, et quae sunt in
eo; tanta scandala comprehendunt eum quantis fuerat obligatus in
mundo. Sequitur necesse est enim ut veniant scandala. Chrysostomus
in Matth. Cum autem dicit necesse est, non destruit libertatem
arbitrii, neque necessitati aliquarum rerum supponit; sed quod omnino
futurum est, praedicit. Scandala quidem sunt prohibitiones rectae
viae. Non autem praedicatio Christi scandala inducit: neque enim
quia praedixit, propter hoc fit; sed quia omnino futurum erat,
propter hoc praedixit. Sed dicet aliquis: si omnes corrigantur, et
nullus sit qui scandala afferat, nonne mendacii arguetur hic sermo?
Nequaquam: quia enim praevidit inemendatos futuros homines esse,
propter hoc dixit necesse est ut veniant scandala: idest omnino
venient. Si autem corrigendi essent, non dixisset. Glossa. Vel
necesse est ut veniant scandala, quia sunt necessaria, idest utilia,
ut per hoc qui probati sunt, manifesti fiant. Chrysostomus in
Matth. Scandala enim erigunt homines, et acutiores eos faciunt; et
eum qui cadit, velociter erigunt, inquantum scilicet ingerunt
sollicitudinem. Hilarius in Matth. Vel humilitas passionis
scandalum mundo est, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae
dominum voluit accipere. Et quid mundo tam periculosum quam non
recepisse Christum? Ideo vero necesse ait venire scandala, quia ad
sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis
humilitas esset complenda. Origenes. Vel venientia scandala sunt
Angeli Satanae. Nec tamen putes secundum naturam vel substantiam
esse huiusmodi scandala; sed libertas arbitrii in quibusdam genuit
scandalum, nolens suscipere pro virtute laborem. Non potest autem
esse verum bonum, nisi habeat impugnationem mali. Sic ergo necesse
est venire scandala, sicut necesse est sustinere malitiam caelestium;
qua tanto magis irritantur, quanto magis verbum Christi in hominibus
invalescens expellit ab eis malignas virtutes. Quaerunt autem organa
per quae scandala operentur, quibus est magis vae: nam multo peius
erit ei qui scandalizat quam ei qui scandalizatur: unde sequitur
verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Hieronymus. Ac
si dicat: vae homini illi qui vitio suo facit ut per se fiat quod
necesse est ut in mundo fiat. Simulque per generalem sententiam
percutitur Iudas qui proditioni animum praeparaverat. Hilarius. Vel
sub hominis nuncupatione actorem scandali huius quod est circa passionem
Christi, Iudaicum populum designat, per quem omne huic mundo
periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et
prophetae passibilem praedicaverunt. Chrysostomus in Matth. Ut
autem discas quod non sunt absolutae necessitatis scandala, audi quae
sequuntur: si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, et cetera.
Non autem hoc de membris corporalibus dicit, sed de amicis, quos in
ordine necessariorum membrorum habemus: nihil est enim ita nocivum ut
conversatio mala. Rabanus. Scandalum quippe sermo Graecus est,
quod nos offendiculum vel ruinam et impactionem pedis dicere possumus.
Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto factove minus recto
occasionem ruinae dederit. Hieronymus. Igitur omnis truncatur
affectus, et universa propinquitas amputatur: ne per occasionem
pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita
est tibi coniunctus ut manus, pes et oculus, et est utilis atque
sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem tibi faciat, et
propter morum dissonantiam te pertrahat in Gehennam: melius est ut
propinquitate eius careas et emolumentis carnalibus, quam dum vis
lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. Novit
enim unusquisque credentium quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur
ac saepe tentetur: melius est enim vitam solitariam ducere, quam ob
vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere. Origenes. Vel
sacerdotes rationabiliter possunt dici Ecclesiae oculus, quoniam
speculatores habentur; diaconi autem ceterique, manus, quia per eos
opera spiritualia geruntur; populus autem sunt pedes corporis
Ecclesiae; quibus omnibus parcere non oportet, si scandalum
Ecclesiae facti fuerint. Vel actus animae, peccans manus
intelligitur; et incessus animae, peccans pes, et visus animae,
peccans oculus: quos oportet praecidere, si scandalum praebent;
frequenter enim ipsa opera membrorum pro membris in Scriptura
ponuntur.
|
|