|
Hieronymus. Supra dixerat dominus per manum et pedem et oculum,
omnes propinquitates et necessitudines quae scandalum facere poterant
amputandas. Austeritatem itaque sententiae subiecto praecepto
temperavit, dicens videte ne contemnatis unum ex his pusillis; ac si
dicat: quantum in vobis est nolite contemnere; sed post vestram
salutem etiam illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in
peccatis videritis, melius est vos salvos fieri quam perire cum
multis. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Sicut fugere malos,
ita honorare bonos magnum habet lucrum. Supra ergo docuit
scandalizantium abscindere amicitias; hic autem docet exhibere sanctis
honorem et procurationem. Glossa. Vel aliter. Quia tantum malum
provenit ex scandalizatis fratribus, videte ne contemnatis unum ex his
pusillis. Origenes in Matth. Pusilli autem sunt qui nuper in
Christo sunt nati; aut tales qui permanent sine profectu, quasi nuper
nati. Non autem habuit necesse mandare Christus de perfectioribus
fidelibus non contemnendis, sed de pusillis; sicut et supra dixerat:
si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis. Alius autem forte
dicit: pusillum hic dicit perfectum, secundum quod alibi ait: qui
minimus fuerit in vobis, hic erit maior. Chrysostomus in Matth.
Vel quia perfecti parvuli apud multos aestimantur, scilicet pauperes
et contemptibiles. Origenes. Sed huic expositioni non videtur
convenire quod dicitur: si quis scandalizaverit unum de pusillis
istis: perfectus enim non scandalizatur nec perit. Sed qui hanc
expositionem aestimat veram, dicit quod iusto homini anima vertibilis
est, et scandalizatur aliquando, etsi non facile. Glossa. Ideo
autem non sunt contemnendi, quia adeo cari sunt Deo quod Angeli sunt
eis ad custodiam deputati: unde sequitur dico enim vobis, quia Angeli
eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est.
Origenes. Quidam volunt ex eo dari hominibus Angelum adiutorem ex
quo per lavacrum regenerationis nati sunt infantes in Christo;
dicentes non esse credibile, incredulis et errantibus praeesse Angelum
sanctum; sed tempore infidelitatis et peccatorum est homo sub Angelis
Satanae. Alii autem volunt mox cum quis fuerit natus eorum qui
praecogniti sunt a Deo, accipere sibi praepositum Angelum.
Hieronymus. Magna enim dignitas animarum ut unaquaeque habeat ab ortu
nativitatis in custodiam sui Angelum delegatum. Chrysostomus in
Matth. Hic autem non de quibuscumque Angelis loquitur, sed de
superioribus. Cum enim dicat vident faciem patris mei, nihil aliud
ostendit quam magis liberam praesentiam et maiorem eorum apud Deum.
Gregorius in Evang. Dionysius autem dicit, quod ex minoribus
Angelorum agminibus ad explendum ministerium vel visibiliter vel
invisibiliter mittuntur: nam superiora illa agmina usum exterioris
ministerii nequaquam habent. Gregorius Moralium. Et faciem ergo
patris Angeli semper vident; et tamen ad nos veniunt: quia ad nos
spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant,
per internam contemplationem servant: neque enim sic a divina visione
foras exeunt ut internae contemplationis gaudiis priventur. Hilarius
in Matth. Salvandorum igitur per Christum orationes Angeli Deo
quotidie offerunt: ergo periculose ille contemnitur cuius desideria ac
postulationes ad aeternum et invisibilem Deum Angelorum famulatu ac
ministerio pervehuntur. Augustinus de Civ. Dei. Vel Angeli
nostri dicuntur qui sunt Angeli Dei. Dei sunt, quia Deum non
reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt.
Sicut ergo nunc illi vident Deum, ita et nos sumus visuri facie ad
faciem: de qua visione dicit Ioannes: videbimus eum sicuti est.
Facies enim Dei manifestatio eius intelligenda est; non aliquod tale
membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus.
Chrysostomus in Matth. Rursus aliam rationem ponit, quare pusilli
non sint contemnendi, priore maiorem, dicens venit enim filius hominis
salvare quod perierat. Remigius. Quasi dicat: non contemnatis
pusillos, quia ego pro hominibus homo fieri dignatus sum. Cum enim
dicit quod perierat, subintelligendum est genus humanum: omnia enim
elementa suum ordinem servant; sed homo erravit, quia suum ordinem
perdidit. Chrysostomus in Matth. Deinde ad hanc rationem parabolam
copulat, per quam et patrem inducit salutem hominum volentem, dicens
quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves? Gregorius in
Evang. Hoc ad ipsum auctorem hominum pertinet: quia enim centenarius
perfectus est numerus, ipse centum oves habuit, cum Angelorum et
hominum substantiam creavit. Hilarius in Matth. Ovis autem una homo
intelligendus est, et sub homine universitas sentienda est; in unius
enim Adae errore, omne hominum genus aberravit. Igitur et quaerens
hominem Christus est, et nonagintanovem relictae caelestis gloriae
multitudo est. Gregorius. Dicit autem Evangelista eas relictas in
montibus, ut significet in excelsis: quia nimirum oves quae non
perierant, in sublimibus stabant. Beda. Ovem ergo dominus invenit,
quando hominem restauravit; et super eam inventam maius gaudium est in
caelo, quam super nonagintanovem: quia maior materia divinae laudis
est in restauratione hominum, quam in creatione Angelorum.
Mirabiliter enim Angelos creavit, sed mirabilius hominem
restauravit. Rabanus. Nota, quod unum deest a novem ut decem sint,
et a nonagintanovem ut centum sint. Variari ergo per brevitatem et
magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur; ipsum
vero unum sine varietate in se manens, cum accesserit, ceteros
perficit. Et ut perfecta summa ovium integraretur in caelo, homo
perditus quaerebatur in terra. Hieronymus. Alii vero nonagintanovem
ovibus, iustorum putant numerum intelligi, et in una ovicula
peccatorum, secundum quod in alio loco dixerat: non veni vocare
iustos, sed peccatores. Gregorius. Considerandum autem nobis est
cur dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis
gaudium esse fateatur: quia scilicet plerumque pigri remanent ad
exercenda bona praecipua qui valde sibi securi sunt, quod nulla
commiserunt mala graviora. At contra nonnumquam hi qui se aliquid
egisse illicite meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti inardescunt in
amorem Dei; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia
lucris subsequentibus recompensant; sic et dux in praelio plus eum
militem diligit qui post fugam conversus hostem fortiter premit, quam
illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter fecit.
Sed et sunt quidam iusti, de quibus tantum est gaudium ut eis nullus
poenitens praeponi possit; qui etsi non sint sibi malorum conscii,
tamen licita respuunt, et in omnibus se humiliant. Quantum ergo
gaudium est si humiliter plangat iustus, cum gaudium sit si quod male
gessit, damnat iniustus? Beda. Vel per nonagintanovem oves quas in
montibus reliquit, superbos significat, quibus ad perfectionem unitas
deest. Cum ergo invenerit peccatorem, magis super eum gaudet, idest
suos gaudere facit, quam super iustos falsos. Hieronymus. Quod
autem subditur sic non est voluntas, refertur ad superius propositum,
de quo dixerat: videte ne contemnatis unum de pusillis istis; et docet
idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem
quod dicit non est voluntas ante patrem, etc., ostendit quod
quotiescumque perierit aliquis ex pusillis, non voluntate patris
perit.
|
|