|
Chrysostomus in Matth. Quia superius vehementer sermonem adversus
scandalizantes proposuit, undique eos terrens, ne rursus hi quibus
scandala inferuntur, sic fiant resupini ut totum contemnentes, in
aliud vitium incidant, scilicet negligentiae; ac per omnia sibi parci
volentes, in elationem incidant; hic dominus eos comprimit, et
redargutionem fieri iubet, dicens si autem peccaverit in te frater
tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Augustinus de
Verb. Dom. Admonet nos quidem dominus noster non negligere invicem
peccata nostra, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid
corrigas. Debemus enim amando corripere, non nocendi aviditate, sed
studio corrigendi. Si neglexeris, peior eo factus es. Ille iniuriam
faciendo, gravi seipsum vulnere percussit; tu vulnus fratris
contemnis: peior es tacendo, quam ille conviciando. Augustinus de
Civ. Dei. Plerumque enim a malis docendis et admonendis, aliquando
etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur; vel cum laboris
piget, vel cum eorum inimicitias devitamus, ne impediant et noceant in
istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc nostra cupiditas
appetit, sive quas adhuc amittere formidat infirmitas. Si autem
propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit,
quia opportunius tempus inquiritur, vel eisdem ipsis metuit, ne
deteriores ex hoc efficiantur, vel ad bonam vitam et piam erudiendos
impediant alios infirmos, aut premant atque avertant a fide; non
videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. Longe
autem graviorem habent causam Ecclesiarum praepositi qui in Ecclesiis
constituti sunt ut non parcant obiurgando peccata: nec ideo tamen ab
huiuscemodi culpa penitus alienus est qui, licet praepositus non sit,
in eis tamen quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda
vel arguenda novit et negligit: devitans eorum offensiones propter illa
quibus in hac vita non indebite utitur, sed plusquam debuit
delectatur. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod
quandoque dominus eum qui contristavit, ad eum qui contristatus est
ducit, sicut cum dicit: si recordatus fueris quod frater tuus habet
aliquid adversum te, vade reconciliari fratri tuo. Quandoque autem
eum qui iniusta passus est, iubet dimittere proximo; sicut ibi:
dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Hic autem alium excogitat modum: eum enim qui contristatus
est, ducit ad eum qui contristavit; et ideo dicit si peccaverit in te
frater tuus: quia enim ille qui iniusta fecit, non facile veniret ad
excusationem, verecundatus, hunc qui passus est ad illum trahit; et
non simpliciter, sed ut corrigat quod factum est; unde dicit vade et
corripe eum. Rabanus. Non passim iubet peccanti dimittere, sed
audienti, idest obedienti et poenitentiam agenti: ne vel difficilis
sit venia, vel remissa indulgentia. Chrysostomus in Matth. Non
autem dicit: accusa, neque: increpa, neque: vindictas expete; sed
argue, idest, rememora sibi peccatum, dic ei quae ab eo passus es.
Ipse enim ira et verecundia detinetur, ebrius factus quasi gravi
somno. Unde oportet te, qui sanus es, ad illum qui aegrotat abire.
Hieronymus. Sciendum tamen, quod si peccaverit in vos frater
vester, et in qualibet causa vos laeserit, dimittendi habetis
potestatem, immo necessitatem: quia praecipitur ut debitoribus nostris
debita dimittamus: propter quod et hic dicitur si peccaverit in te
frater tuus. Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri
arbitrii. Nos e contrario, in Dei iniuria benigni sumus, in nostris
contumeliis exercemus odia. Chrysostomus in Matth. Ideo autem
praecipit arguere ei qui passus est iniuriam, et non alii; quia ille
qui fecit iniuriam, ab eo mansuetius sustinet; et maxime cum solus eum
corripiat. Cum enim qui vindictam expetere debebat, hic salutis
videtur diligentiam habere, maxime hoc eum potest propitium facere.
Augustinus de Verb. Dom. Quando ergo in nos aliquis peccat,
habeamus magnam curam, non pro nobis, nam gloriosum est iniuriam
oblivisci; sed obliviscere iniuriam tuam, non vulnus fratris tui:
ergo corripe inter te et ipsum solum, studens correctionis, parcens
pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum et
quem vis facere correctiorem, facis peiorem. Hieronymus.
Corripiendus est enim seorsum frater, ne si semel pudorem atque
verecundiam amiserit, permaneat in peccato. Augustinus de Verb.
Dom. Apostolus autem dicit: peccantem coram omnibus argue, ut et
ceteri timorem habeant. Aliquando ergo scias corripiendum esse fratrem
inter te et fratrem solum, aliquando autem coram omnibus. Quid autem
ante facere debeamus, intendite et videte. Si peccaverit, inquit,
in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia
in te peccavit? Quid est: in te peccavit? Tu scis quia peccavit:
quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum
corrigis quae peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et
eum vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor.
Peccavit ergo in te frater tuus; sed si tu solus nosti, tunc vere in
te solum peccavit: nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et
in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Ergo ipsa
corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa
corripienda sunt secretius quae peccantur secretius. Distribuite
tempora, et concordate Scripturas. Quare autem proximum corrigis?
Quia tu doles quod peccaverit in te? Absit. Si autem amore tui id
facis, nihil facis; si amore illius facis, optime facis. Denique in
ipsis verbis attende cuius amore id facere debeas: utrum tui, an
illius: sequitur enim si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Agnosce, quia in hominem
peccando periisti: nam si non perieras, quomodo te lucratus est?
Nemo ergo contemnat quando peccat in fratrem. Chrysostomus in
Matth. In quo etiam demonstratur quod inimicitia damnum est commune;
et propter hoc non dixit quod ille lucratus est seipsum, sed quod tu
lucratus es eum: ex quo ostendit quoniam et tu et ille damnum passi
eratis ex discordia. Hieronymus. Per salutem enim alterius nobis
quoque acquiritur salus. Chrysostomus in Matth. Quid autem facere
debeas si non persuadeatur, subditur si autem te non audierit, adhibe
tecum unum vel duos. Quanto enim inverecundior fuerit et pertinacior,
tanto magis nos ad medicinam studere oportet, non ad iram et odium.
Etenim medicus cum viderit morbum non remitti, non desistit, sed tunc
magis praeparatur ad curandum. Vide qualiter non vindictae gratia haec
correptio fit, sed emendationis: et propter hoc non confestim iubet
duos accipere, sed quando ipse corrigi non voluerit; neque tunc ad eum
mittit multitudinem, sed unum vel duos; et ad hoc legis testimonium
inducit, dicens ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
quasi dicat: habes iam testimonium quia totum fecisti quod tuum erat.
Hieronymus. Vel intelligendum est hoc modo: si te audire noluerit,
adhibeatur unus frater tantum: quod si nec illum audierit, adhibeatur
et tertius: vel corrigendi studio, ut scilicet vel admonitione aut
pudore corrigatur; vel conveniendi sub testibus. Glossa. Vel si
dixerit, non esse peccatum, ut probent illud esse peccatum.
Hieronymus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum
est, ut detestationi eum habeant; ut qui non potuit pudore salvari,
salvetur opprobriis: unde sequitur quod si non audierit eos, dic
Ecclesiae. Chrysostomus in Matth. Idest his qui Ecclesiae
praesident. Glossa. Vel dic toti Ecclesiae, ut maiorem
erubescentiam patiatur. Post haec omnia sequitur excommunicatio, quae
fieri debet per os Ecclesiae, idest per sacerdotem; quo
excommunicante, tota Ecclesia cum eo operatur: unde sequitur si autem
Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Augustinus de Verb. Dom. Idest, noli illum iam deputare in numero
fratrum tuorum; nec sic tamen salus eius negligenda est: nam et ipsos
ethnicos, idest gentiles et Paganos, in numero quidem fratrum non
deputamus, sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Chrysostomus in
Matth. Nihil tamen tale praecipit dominus observandum in his qui
extra Ecclesiam sunt, quale praecipit hic de fratribus corripiendis.
Sed de exterioribus dicit: si quis percusserit te in una maxilla,
praebe ei et aliam; quod et Paulus dicit: quid mihi est de his qui
foris sunt, iudicare? Fratres autem et arguere et avertere iubet.
Hieronymus. Quod autem dicit sicut ethnicus et publicanus,
ostenditur maioris esse detestationis qui sub nomine fidelis agit opera
infidelium, quam hi qui aperte gentiles sunt. Publicani enim vocantur
qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et
fraudes, ac furta scelerata atque periuria. Origenes in Matth.
Videamus autem ne forte sententia haec, non de quocumque peccato
posita sit: quid enim si aliquis peccaverit aliquod peccatorum quae
sunt ad mortem: puta masculorum concubitor factus, adulter,
homicida, aut mollis: numquid talem rationis est arguere solum ad
solum? Et, si audierit, statim eum dicere lucrifactum: et non prius
expulerit eum de Ecclesia, nisi postquam coram testibus argutus, et
ab Ecclesia, perstiterit in actu priori? Alius autem respiciens ad
immensam misericordiam Christi, dicet quoniam cum verba Christi
nullam faciant differentiam peccatorum, contra Christi misericordiam
faciunt qui haec ad minima tantum peccata pertinere distinguunt. Alius
contra, caute ipsa verba considerans, non de omni peccato haec dicta
defendet: quoniam qui grandia illa peccata facit, non est frater, sed
nominatur frater; cum quo, secundum apostolum, non oportet nec cibum
sumere. Sicut autem negligentibus peccandi occasionem dant qui ad omne
peccatum hoc pertinere exponunt, sic e contra qui docet in minimis et
non mortiferis peccatis peccantem post argutionem testium vel
Ecclesiae, fieri oportere sicut ethnicum et publicanum, aliquid
crudelitatis videtur inducere. Utrum enim omnino pereat, pronuntiare
non possumus. Primum, quia qui ter argutus non obedivit, potest in
quarto obedire; deinde, quia aliquando non secundum opera hominis
redditur ei, sed amplius quam peccavit, quod expedit in hoc mundo;
demum quia non dixit solum sit sicut ethnicus et publicanus; sed sit
tibi. Qui ergo in peccato levi correctus ter, non se emendat, nos
quidem debemus eum habere sicut ethnicum et publicanum, abstinentes ab
eo, ut confundatur. An autem etiam a Deo quasi publicanus et
ethnicus iudicetur, non est nostrum pronuntiare, sed est in iudicio
Dei.
|
|