|
Hieronymus. Quia dixerat: si Ecclesiam non audierit, sit tibi
sicut ethnicus et publicanus; et poterit contempti fratris haec esse
responsio, vel tacita cogitatio: si me despicis, et ego te despicio;
si me condemnas, et tu mea sententia condemnaberis; potestatem tribuit
apostolis ut sciant qui talibus condemnantur, humanam sententiam divina
sententia corroborari: unde dicitur amen dico vobis: quaecumque
alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo; et quaecumque
solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Origenes in
Matth. Non dixit: in caelis, sicut Petro, sed in caelo, uno:
quia non sunt tantae perfectionis sicut Petrus. Hilarius in Matth.
Per hoc tamen ad terrorem maximi metus, quo ad praesens omnes
continentur, immobile severitatis apostolicae iudicium demonstravit,
ut quos in terris alligaverint, idest peccatorum nodis innexos
reliquerint, et quos solverint, concessionem scilicet veniae
acceperint in salutem, hi in caelis ligati sint vel soluti.
Chrysostomus in Matth. Et notandum, quod non dixit primati
Ecclesiae: liga talem; sed: si ligaveritis, indissolubilia erunt
ligamina; quasi hoc eius iudicio dimittens. Vide autem qualiter
incorrigibilem duplicibus colligavit necessitatibus: scilicet et poena
quae est hic, scilicet proiectione ab Ecclesia, quam supra posuit,
dicens: sit tibi sicut ethnicus; et supplicio futuro, quod est
ligatum esse in caelo: ut multitudine iudiciorum dissolvat fratris
iram. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter. Coepisti habere
fratrem tuum tamquam publicanum, ligans eum in terra: sed ut iuste
alliges, vide: nam iniusta vincula disrumpit iustitia. Cum autem
correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra:
cum solveris in terra, solutus erit in caelo. Multum praestas non
tibi sed illi, quia multum nocuit non tibi sed sibi. Glossa. Non
solum autem de excommunicatione, sed etiam de omni petitione quae fit a
consentientibus in unitate Ecclesiae, dat confirmationem, cum subdit
iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, vel
poenitentem recipiendo, vel superbum abiciendo, de omni re quam
petierint, quae non est contraria Ecclesiae unitati, fiet illis a
patre meo qui in caelis est. Per hoc autem quod dicit qui in caelis
est, eum super omnia esse ostendit, et per hoc complere eum posse quod
petitur. Vel in caelis est, idest in sanctis; quod valet ad
probandum, quod fiet illis quicquid petierint quod dignum sit, quia
illum apud se habent a quo petunt. Unde rata est sententia
consentientium, quia Deus cum eis habitat; et ideo sequitur ubi enim
sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Chrysostomus in Matth. Vel quia dixerat fiet illis a patre meo, ut
ostendat se etiam esse datorem simul cum patre, subdit ubi sunt enim
duo vel tres. Origenes in Matth. Non autem dixit in medio eorum
ero, sed sum: mox enim ut aliqui consenserint, Christus invenitur in
eis. Hilarius. Ipse enim qui pax atque caritas est, sedem atque
habitationem in bonis atque pacificis voluntatibus collocabit.
Hieronymus. Vel aliter. Omnis superior sermo ad concordiam nos
provocaverat; igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus
ad pacem, cum se dicat inter duos vel tres medium fore. Chrysostomus
in Matth. Non autem dixit simpliciter ubi congregati fuerint; sed
addit in nomine meo; quasi dicat: si quis me principalem causam
amicitiae ad proximum habuerit, cum eo ero, si et in aliis virtuosus
erit. Quomodo ergo non ibi consentientes consequuntur id quod petunt?
Primo quidem, quia non expedientia petunt. Secundo, quia indigni
sunt qui petunt, et ea quae sunt a seipsis non inferunt: unde dicit si
duo ex vobis, qui evangelicam ostenditis conversationem. Tertio,
quia adversus eos qui contristaverunt orant vindictam quaerentes.
Quarto, quia petunt misericordiam peccantibus qui non poenituerunt.
Origenes. Et ista est etiam causa propter quam non exaudimur
orantes, quia non consentimus nobis per omnia super terram, neque
dogmate neque conversatione. Sicut enim in musicis, nisi fuerit
convenientia vocum, non delectat audientem, sic in Ecclesia, nisi
consensum habuerit, non delectatur Deus in ea, nec audit voces
eorum. Hieronymus. Possumus autem et hoc spiritualiter intelligere,
quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non intra se
bellum diversarum habuerint voluntatum, de omni re quam petierint,
impetrent a patre: nulli enim dubium est quin bonarum rerum postulatio
sit, ubi corpus vult habere ea quae spiritus. Origenes. Vel in quo
duo testamenta consentiunt sibi, eius invenitur oratio de omni re
acceptabilis Deo.
|
|