|
Hieronymus. Supra dixerat dominus: videte ne contemnatis unum de
pusillis istis: et adiecerat: si peccaverit in te frater tuus,
etc.; et praemium repromiserat, dicens: si duo ex vobis, etc.,
unde provocatus apostolus Petrus interrogat; et hoc est quod dicitur
tunc accedens ad eum Petrus, dixit: domine, quoties peccaverit in me
frater meus, et dimittam ei? Et cum interrogatione profert
sententiam, dicens usque septies? Chrysostomus in Matth. Putavit
quidem Petrus aliquid se magnum dicere. Sed quid amator hominum
Christus responderit, subditur dicit illi Iesus: non tibi dico usque
septies; sed usque septuagies septies. Augustinus de Verb. Dom.
Audeo dicere: et si septuagies octies peccaverit, ignoscas; et si
centies; et omnino quoties peccaverit, ignosce. Si enim Christus
millia peccatorum invenit, et tamen omnia donavit, noli subducere
misericordiam. Ait enim apostolus: donantes vobismetipsis, si quis
adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit
nobis. Chrysostomus in Matth. Cum ergo dicit usque septuagies
septies, non numerum determinatum ponit, ut numero concludat
remissionem; sed quod continue et semper est significavit. Augustinus
de Verb. Dom. Non tamen sine causa dominus septuagies septies
dixit: nam lex decem praeceptis commendatur: lex enim per decem,
peccatum per undecim significatur, quia transgressio denarii est.
Septem autem solet pro toto computari, quia septem diebus volvitur
tempus. Duc autem septies undecim, fiunt septuagies septies. Omnia
ergo peccata dimitti voluit, quia ea septuagesimo septimo numero
praesignavit. Origenes in Matth. Vel quia numerus sex videtur esse
operis et laboris, septimus autem repausationis, dicit remissionem
fieri oportere fratribus in hoc mundo degentibus, et secundum res huius
mundi peccantibus. Si autem aliquis ultra ea peccata peccaverit, iam
non habebit remissionem. Hieronymus. Vel intelligendum est
septuagies septies, idest quadringentis nonaginta vicibus: ut toties
peccanti fratri dimitteret quoties ille peccare posset. Rabanus.
Aliter tamen datur venia petenti fratri: ut nobis scilicet socia
caritate communicet, sicut Ioseph fratribus; aliter inimico
persequenti, ut bonum ei velimus, et si licet, faciamus, ut David
lugens Saul.
|
|