|
Chrysostomus in Matth. Ne aliquis existimaret magnum quid et grave
dominum iniunxisse, cum dicit dimittendum usque septuagies septies,
adiecit parabolam. Hieronymus. Familiare enim est Syris, et maxime
Palaestinis, ad omnem sermonem suum parabolam iungere: ut quod per
simplex praeceptum ab auditoribus teneri non potest, per similitudinem
exemploque teneatur: unde dicitur ideo assimilatum est regnum caelorum
homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Origenes in
Matth. Filius Dei, sicut est sapientia, iustitia et veritas, ita
ipse est regnum; non autem alicuius eorum quae sunt deorsum, sed
omnium quae sunt sursum: in quorum sensibus iustitia et ceterae
virtutes regnant; qui facti sunt caeli per hoc quod portant caelestis
imaginem. Hoc ergo regnum caelorum, idest filius Dei quando factus
est in similitudinem carnis peccati, tunc similis factus est homini
regi, uniens hominem sibi. Remigius. Vel regnum caelorum congrue
sancta Ecclesia intelligitur, in qua dominus operatur hoc quod in ista
parabola loquitur. Nomine autem hominis aliquando designatur pater,
sicut ibi: simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias
filio suo; aliquando vero designatur filius: hic autem utrumque
intelligi potest, et pater et filius qui sunt unus Deus. Deus autem
rex dicitur, cuncta quae creavit regendo et gubernando. Origenes.
Servi autem hi soli sunt, quantum ad istas parabolas, qui
dispensatores verbi habentur, et quibus hoc est commissum, ut
negotientur. Remigius. Vel per servos huius hominis regis
designantur omnes homines, quos ad laudandum se creavit, quibusque
legem naturae dedit; cum quibus rationem ponit, quando vitam et mores
et actus singulorum discutit, ut unicuique secundum quod gessit
tribuat; unde sequitur et cum coepisset rationem ponere, oblatus est
ei unus qui debebat decem millia talenta. Origenes. Omnis autem
vitae nostrae ratio ponenda est a rege, quando omnes nos praesentari
oportuerit ante tribunal Christi. Nec hoc dicimus ut suspicio sit ne
forte res ipsa necessarium habeat longum tempus. Volens enim Deus
ventilare omnium mentes, cito omnia ab omnibus omni tempore gesta,
singulis quibuscumque faciet in mentem venire, ineffabili quadam
virtute. Dicit autem et cum coepisset rationem ponere, quia initium
iudicii est ut incipiat a domo Dei. In principio ergo ponendae
rationis oblatus est debitor talentorum multorum, qui scilicet multa
fecerat damna, et magna ei erant iniuncta, et nullum attulit lucrum:
qui forsitan tot talenta perdidit quantos perdidit homines; et ideo
talentorum multorum est factus debitor, quoniam secutus est mulierem
super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas. Hieronymus.
Scio quosdam istum qui debebat decem milia talenta, Diabolum
interpretari, cuius uxorem et filios venumdandos, perseverante illo in
malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. Sicut
enim uxor iusti dicitur sapientia, sic uxor iniusti et peccatoris
appellatur stultitia. Sed quomodo ei dimittat dominus decem milia
talenta, et ille nobis conservis suis decem denarios non dimiserit,
nec ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris
recipienda. Augustinus de Verb. Dom. Ideo dicendum est quod,
quia lex in decem praeceptis commendatur, ille debebat decem millia
talentorum: per quod omnia peccata significat, quae secundum legem
fiunt. Remigius. Homo autem sua voluntate et sponte peccans, suo
conatu nullo modo surgere valet: et non habet unde reddat, quia nihil
in se invenit per quod se a peccatis solvat: unde sequitur cum autem
non haberet unde redderet, iussit eum dominus venumdari, et uxorem
eius et filios et omnia quae habebat, et reddi. Uxor quidem stulti
est stultitia, et carnis voluptas seu cupiditas. Augustinus de
quaest. Evang. Per hoc ergo significatur, transgressorem Decalogi
pro cupiditate et pravis operibus tamquam uxore et filiis, poenas
solvere debuisse; quod est pretium eius: pretium enim venditi est
supplicium damnati. Chrysostomus in Matth. Hoc autem non ex
crudelitate iussit, sed ex ineffabili affectione. Vult enim eum
terrere per has minas, ut supplicet, et non vendatur; quod et factum
ostenditur, cum subditur procidens autem servus ille rogabat eum,
dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Remigius. His
autem verbis humiliatio et satisfactio peccatoris demonstratur dum
dicitur procidens. In hoc vero quod dicit patientiam habe in me, vox
exprimitur peccatoris poscentis tempus vivendi, et spatium corrigendi.
Est autem larga Dei benignitas et clementia erga peccatores
conservos: quoniam ipse semper paratus est per Baptismum aut
poenitentiam peccata dimittere: unde sequitur misertus autem dominus
servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Chrysostomus in
Matth. Vide autem divini amoris superabundantiam: petit servus
solius temporis dilationem; ipse autem maius eo quod petiit dedit:
dimissionem et concessionem totius mutui. Volebat autem et a principio
dare; sed nolebat solum suum esse donum, sed et supplicationis
illius, ut non incoronatus abscedat. Ideo autem antequam rationem
poneret, debitum non dimisit, quia docere voluit a quantis debitis eum
liberat, ut saltem ita ad conservos mansuetior fieret. Et quidem
usque ad haec quae praemissa sunt acceptabilis fuit: etenim confessus
est, et promisit se reddere debitum, et procidens rogavit, et debiti
magnitudinem cognovit. Sed quae postea fecit indigna fuere prioribus:
sequitur enim egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis
qui debebat ei centum denarios. Augustinus de Verb. Dom. Quod
autem dicitur quod debebat ei centum denarios, ab eodem numero,
scilicet decem, sumitur, qui est numerus legis: nam et centum centies
fiunt decem millia, et decies deni sunt centum; et illa decem millia
talentorum et illi decies deni a legitimo numero non recedunt: in quo
utroque invenies peccata. Uterque est ergo debitor, uterque veniae
deprecator: omnis enim homo et debitor est Dei, et debitorem habet
fratrem suum. Chrysostomus in Matth. Tanta autem differentia est
peccatorum quae committuntur in hominem et quae committuntur in Deum,
quanta est differentia decem millium talentorum et centum denariorum;
magis autem et multo plus; quod patet ex differentia personarum, et a
paucitate peccantium. Homine enim vidente, et desistimus, et
pigritamur peccare; Deo autem vidente secundum unumquemque diem non
absistimus; sed agimus informidabiliter omnia et loquimur. Non hinc
autem solum graviora apparent peccata in Deum, sed etiam e beneficio
quo sumus potiti ab ipso: fecit enim nos esse, et omnia propter nos
operatus est: animam rationalem nobis inspiravit, filium suum misit,
caelum nobis aperuit, et nos filios suos fecit. Numquid ergo si
unaquaque die moreremur pro illo retribueremus ei aliquod dignum?
Nequaquam; sed hoc rursus ad utilitatem nostram pertineret. Nos
autem e contrario in legibus eius offendimus. Remigius. Sic ergo per
debitorem decem millium talentorum designantur illi qui maiora crimina
committunt; per debitorem autem centum denariorum, qui minora
committit. Hieronymus. Quod ut manifestius fiat, dicamus sub
exemplo: si quis vestrum commiserit adulterium, homicidium,
sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum roganti
dimittuntur, si et ipse dimittat minora peccantibus. Augustinus de
Verb. Dom. Sed ille servus ingratus, iniquus, noluit praestare
quod illi indigno praestitum fuit: sequitur enim et tenens suffocabat
eum, dicens: redde quod debes. Remigius. Idest acriter
insistebat, ut vindictam ab eo exigeret. Origenes in Matth. Ideo,
ut arbitror, suffocabat, quoniam a rege exierat: non enim suffocaret
conservum suum, si non exisset a rege. Chrysostomus in Matth. Per
hoc etiam quod dicitur egressus, ostenditur quod non post multum
tempus, sed confestim; adhuc quasi in auribus habens beneficium, in
malitiam abusus est liberatione a proprio domino sibi data. Quid
igitur ille fecerit, subditur et procidens conservus eius rogabat eum,
dicens: patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Origenes.
Considera subtilitatem Scripturae: quoniam servus multorum debitor
talentorum procidens adoravit regem; qui autem centum debebat
denarios, procidens non adorabat, sed rogabat conservum, dicens
patientiam habe. Chrysostomus in Matth. Sed neque haec verba
ingratus servus reveritus est, quibus salvatus est: sequitur enim ille
autem noluit. Augustinus de quaest. Evang. Idest, tenuit contra
eum hunc animum, ut supplicium illi vellet. Sed abiit. Remigius.
Idest, magis ira exarsit, ut ab eo vindictam exigeret. Et misit eum
in carcerem donec redderet debitum; idest, apprehenso fratre,
vindictam ab eo exegit. Chrysostomus in Matth. Vide domini
caritatem, et servi crudelitatem: hic pro decem millibus talentis,
hic autem pro centum denariis; hic conservum, hic autem dominum
rogabat; et hic quidem totalem absolutionem accepit, ille autem solam
dilationem petebat: nec tamen hoc dedit. Condoluerunt qui non
debebant: unde sequitur videntes autem conservi eius quae fiebant,
contristati sunt valde. Augustinus de quaest. Evang. Per conservos
intelligitur Ecclesia, quae illum solvit, et illum ligat.
Remigius. Vel conservi forte Angeli sunt intelligendi, aut
praedicatores sanctae Ecclesiae; sive quicumque fideles, qui videntes
aliquem fratrem remissionem peccatorum adeptum, non velle misereri
conservi sui, contristantur de eius perditione. Sequitur et venerunt
et narraverunt domino quae facta fuerant. Veniunt quidem non corpore,
sed corde. Domino autem narrare, est dolores et contristationes
cordis in suo affectu demonstrare. Sequitur tunc vocavit eum dominus
suus. Vocavit quidem per sententiam mortis, et ab hoc saeculo migrare
iussit; et dixit ei: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam
rogasti me. Chrysostomus in Matth. Et quando quidem decem millia
talenta debebat, non vocavit eum nequam, neque est conviciatus, sed
misertus; quando autem contra conservum ingratus est effectus, tunc
dicitur serve nequam; et hoc est quod dicitur nonne ergo oportuit et te
misereri conservi tui? Remigius. Et sciendum, quia servus ille
nullum responsum legitur domino dedisse: in quo demonstratur quod in
die iudicii, et statim post hanc vitam, omne argumentum excusationis
cessabit. Chrysostomus in Matth. Quia vero beneficio non est factus
melior, relinquitur ut poena corrigatur: unde sequitur et iratus
dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum
debitum. Non autem simpliciter dixit tradidit eum, sed iratus: quod
non posuit quando iussit eum vendi: non enim hoc erat irae, sed magis
amoris ad correptionem; nunc autem haec sententia est supplicii et
poenae. Remigius. Tunc enim dicitur Deus irasci quando adversus
peccatores vindicat. Tortores autem dicuntur Daemones quia semper ad
hoc parati sunt ut perditas animas suscipiant, et in poena aeternae
damnationis eas torqueant. Numquid autem postquam aliquis demersus
fuerit in aeternam damnationem, poterit invenire spatium corrigendi aut
aditum exeundi? Non; sed quousque ponitur pro infinito; et est
sensus: semper solvet, sed nunquam persolvet, et semper poenam luet.
Chrysostomus in Matth. Per hoc ergo ostenditur quod continue, idest
aeternaliter, punietur, neque reddet aliquando. Quamvis autem
irrevocabilia sint charismata et Dei vocationes, tamen tantum valuit
malitia ut et hanc legem solvere videatur. Augustinus de Verb.
Dom. Dicit enim Deus: dimittite, et dimittetur vobis; sed ego
prior dimisi; dimitte vel postea: nam si non dimiseris, revocabo te,
et quicquid tibi dimiseram, replicabo tibi: non enim fallit aut
fallitur Christus, qui subiecit, dicens sic et pater meus caelestis
faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
vestris. Melius est enim ut clames ore, et dimittas in corde, quam
sis blandus ore et crudelis in corde. Ideo enim dominus subdit de
cordibus vestris, ut si per caritatem imponitis disciplinam, de corde
lenitas non recedat. Quid enim tam pium, quam medicus ferens
ferramentum? Saevit in vulnus, ut homo curetur: quia si vulnus
palpatur, homo perditur. Hieronymus. Ideo et dominus addidit de
cordibus vestris, ut omnem simulationem fictae pacis averteret.
Praecipit ergo dominus Petro, sub comparatione regis, domini et
servi qui debitor decem millium talentorum a domino rogans veniam
impetraverat, ut ipse quoque dimittat et conservis suis minora
peccantibus. Origenes in Matth. Vult etiam docere faciles nos esse
ad indulgendum eis qui nocuerunt nobis; maxime si satisfaciant, et
deprecentur sibi veniam dari. Rabanus. Allegorice autem servus hic
qui decem millia talentorum debuit, Iudaicus est populus Decalogo
legis astrictus: cui dominus saepius dimisit debita, quando in
angustiis constituti illius misericordiam deprecabantur; sed liberati
omnes debitores atrociter repetebant, et a gentili populo, quasi sibi
obnoxio, circumcisionem et caeremonias legis expetebant; sed et
prophetas et apostolos crudeliter trucidabant. Unde tradidit eos
dominus in manus Romanorum, vel malignorum spirituum, quia aeternis
cruciatibus eos punirent.
|
|