|
Chrysostomus in Matth. Dominus prius Iudaeam relinquens propter
illorum aemulationem, nunc ibidem iam immoratur: quia passio in
proximo futura erat. Non tamen ad Iudaeam interim ascendit, sed in
terminos Iudaeae: unde dicitur et factum est, cum consummasset Iesus
sermones istos, migravit a Galilaea. Rabanus. Hic ergo incipit
narrare quae in Iudaea fecit, docuit, sive passus est: et primo
quidem trans Iordanem ad orientem; deinde etiam trans Iordanem,
quando venit Iericho et Bethphage et Ierusalem: unde sequitur et
venit in fines Iudaeae trans Iordanem. Chrysostomus super Matth.
Quasi iustus dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios
non contemnat. Remigius. Sciendum est autem, quod omnis illa
Israelitarum provincia, generaliter Iudaea dicebatur, ad
comparationem aliarum gentium. Verumtamen meridiana eius plaga in qua
habitabat tribus Iuda, et tribus Beniamin, specialiter dicebatur
Iudaea, ad distinctionem aliarum regionum, quae in ipsa provincia
continebantur, idest Samaria, Galilaea, Decapolis, et reliquae
aliae. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. Chrysostomus
super Matth. Perducebant eum quasi parvuli filii patrem peregre longe
proficiscentem. Ipse autem tamquam pater proficiens, pignora
caritatis filiis reliquit remedia sanitatum: unde dicitur et curavit
eos. Chrysostomus in Matth. Considerandum etiam, quod neque
doctrinae verborum continue dominus insistit, nec signorum operationi;
sed nunc quidem hoc, nunc quidem illud facit: ut a signis credibilis
appareret in his quae dicebat; ex sermonum autem doctrina utilitas quae
erat in signis ostenderetur. Origenes in Matth. Sanabat autem
dominus turbas trans Iordanem, ubi Baptismus dabatur. Vere enim
omnes a spiritualibus infirmitatibus salvantur etiam in Baptismo; et
quidem multi sequuntur Christum sicut turbae, tamen non surgentes, ut
Matthaeus, qui surgens secutus est dominum. Rabanus. Curat etiam
Galilaeos in Iudaeae finibus ut peccata gentium in eam veniam quae
Iudaeae parabatur, admitteret. Chrysostomus in Matth. Curabat
siquidem Christus homines, et illis benefaciens, et per eos multis
aliis. Horum enim sanatio aliis erat occasio divinae cognitionis, sed
non Pharisaeis qui ex signis duriores fiebant: unde sequitur et
accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: si licet
homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Hieronymus in
Matth. Ut quasi cornuto eum teneant syllogismo, et quodcumque
respondeat, pateat captioni. Si dixerit dimittendam uxorem qualibet
ex causa, et ducendam aliam: pudicitiae praedicator sibi videtur
dicere contraria. Sin autem responderit non omnem ob causam debere
dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur, et adversus doctrinam Moysi
et Dei facere. Chrysostomus in Matth. Intuere autem ex modo etiam
interrogationis malitiam. Dominus enim supra de lege hac
disputaverat; ipsi autem quasi iam nullo dicto interrogant, scilicet
opinantes quod oblitus esset eorum quae dixerat. Chrysostomus super
Matth. Sicut autem si videas hominem assidue amicitias medicorum
colentem, intelligis quia infirmus est, sic et cum videas virum sive
mulierem de dimittendis uxoribus aut viris interrogantes, cognosce quia
vir ille lascivus est, mulier illa meretrix est: nam in matrimonio
castitas delectatur, libido autem quasi vinculo coniugii alligate
torquetur. Sciebant autem quoniam nullam causam idoneam habebant circa
dimittendas uxores, praeter solam turpitudinem, et alias atque alias
sibi iungebant. Timuerunt autem interrogare ex quibus causis, ne
seipsos infra angustias certarum causarum astringerent; sed
interrogaverunt si ex omnibus causis licet: scientes, quia modum
nescit nec infra terminos unius coniugii capit libido; sed quanto magis
exercetur, magis accenditur. Origenes in Matth. Tentato autem
domino, nullus discipulorum eius, qui positus est ad docendum,
graviter ferat si tentatus fuerit a quibusdam: tamen et tentatoribus
respondet dogmata pietatis. Hieronymus. Sic autem responsionem
temperat ut decipulam eorum transeat, Scripturam sanctam adducens in
testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae
opponens: unde sequitur qui respondens ait eis: non legistis, quia
qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Hoc in
exordio Genesis scriptum est. Dicendo autem masculum et feminam,
ostendit secunda vitanda coniugia: non enim ait: masculum et feminas,
quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius
coniugii consortia necterentur. Rabanus. Salubri autem consilio Dei
factum est ut sui corporis portionem vir amplectetur in femina, nec a
se putaret esse diversum quod de se cognosceret fabricatum.
Chrysostomus super Matth. Si ergo ad hoc marem et feminam ex uno
creavit ut sint unum, quare ergo et de cetero vir et mulier non ex uno
utero nascuntur, sicut volatilia quaedam? Quia Deus masculum quidem
creavit et feminam propter necessitatem filiorum generandorum; tamen
semper fuit castitatis amator et continentiae auctor. Ideo illum typum
non servavit in omnibus; ut si quidem vult homo nubere, secundum
primam dispositionem creationis humanae, intelligat quid est vir et
uxor; si autem noluerit nubere, non habebit necessitatem nubendi
propter coniunctionem nativitatis, ne forte videatur per suam
continentiam alterum perdere, qui nolebat esse continens; sicut
dominus post coniunctum matrimonium iubet ne alter altero nolente se
separet. Chrysostomus in Matth. Non solum autem ex modo
creationis, sed etiam ex modo legislationis monstravit quoniam unum
oportet uni coniungi, et numquam rescindi: unde sequitur et dixit:
propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae.
Hieronymus. Similiter ait uxori, non: uxoribus; et expresse
subditur erunt duo in carne una. Praemium enim est nuptiarum ex duobus
unam carnem, scilicet prolis fieri. Glossa. Vel in carne una,
idest in carnali copula. Chrysostomus super Matth. Si ergo quia ex
viro est uxor, et ex una carne sunt ambo, relinquet homo patrem suum
et matrem; maior nunc caritas debet esse inter fratres et sorores:
quia hi quidem ex eisdem parentibus exeunt, illi autem ex diversis.
Sed hoc magnum est nimis, quia fortior est Dei constitutio quam
virtus naturae. Non enim praecepta Dei naturae subiecta sunt; sed
natura Dei praeceptis obtemperat. Deinde fratres ex uno nascuntur,
ut diversas vias petant, vir autem et uxor ex diversis nascuntur, ut
in unum conveniant. Ordo etiam naturae Dei ordinationem sequitur.
Quod enim est in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Humor
autem de radicibus ascendit in herbam et sursum transmittitur in semen.
Ideo parentes quidem diligunt, sed non sic diliguntur a filiis: homo
enim non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectum:
et hoc est quod dicitur propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et
adhaerebit uxori suae. Chrysostomus in Matth. Vide etiam sapientiam
doctoris. Interrogatus enim si licet, non confestim dixit: non
licet, ut non turbarentur; sed per probationem hoc constituit. Deus
enim a principio masculum et feminam fecit, et non simpliciter eos
coniunxit, sed matrem iussit dimittere et patrem; et non simpliciter
virum mulieri dixit advenire, sed coniungi; ex ipso modo locutionis
indivisibilitatem ostendens. Sed et maiorem copulam adiunxit, cum
dixit et erunt duo in carne una. Augustinus super Gen. ad Litt.
Haec tamen verba cum primi hominis fuisse Scriptura testetur, dominus
tamen hic Deum hoc dixisse declarat, ut hinc intelligeremus propter
extasim quae praecesserat in Adam, hoc divinitus tamquam prophetam
dicere potuisse. Remigius. Mysterium enim hoc esse apostolus dicit
in Christo et Ecclesia; dominus enim Iesus Christus quasi patrem
deseruit cum de caelis ad terram descendit, et matrem deseruit, idest
synagogam, propter infidelitatem; et adhaesit uxori suae, sanctae
scilicet Ecclesiae; et sunt duo in carne una, idest Christus et
Ecclesia in uno corpore. Chrysostomus in Matth. Postquam vero
veteris legis et verba et facta induxit, cum potestate iam et ipse
interpretatur et legem inducit dicens itaque iam non sunt duo, sed una
caro. Sicut enim qui spiritualiter se diligunt, una anima esse
dicuntur, dicente Scriptura: omnium credentium erat cor unum et anima
una, sic vir et uxor qui carnaliter se diligunt, una caro esse
dicuntur. Quemadmodum igitur carnem incidere est sordidum, ita et
mulierem dividere est iniquum. Augustinus de Civ. Dei. Unum etiam
dicuntur, vel propter coniunctionem, vel propter originem feminae,
quae de masculi latere creata est. Chrysostomus in Matth. Ulterius
autem et Deus induxit, dicens quod ergo Deus coniunxit, homo non
separet, demonstrans, quod et praeter naturam et praeter legem est
uxorem dimittere: praeter naturam quidem, quia una caro dividitur;
praeter legem autem, quoniam Deo copulante et iubente non dividi,
uxor dimittitur. Hieronymus. Deus enim coniunxit, unam faciendo
carnem viri et feminae: hanc ergo homo non potest separare sed solus
Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris prima
dimittitur: Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu
propter servitutem Dei sic habemus uxores quasi non habentes.
Augustinus contra Faustum. Ecce Iudaei ex libris Moysi
convincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis
Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Simul et illud hic,
ipso Christo attestante, cognoscimus, Deum fecisse et coniunxisse
masculum et feminam, quod Manichaei negando damnantur, Christi
Evangelio resistentes. Chrysostomus super Matthaeum. Gravis est
autem fornicariis interpretatio castitatis; sed contra rationem
respondere non possunt; veritati tamen credere non acquiescunt.
Conferunt ergo se ad patrocinium Moysi; sicut homines malam causam
habentes confugiunt ad potentes viros, ut si per iustitiam non
possunt, vincant per personam; unde sequitur dicunt illi: quid ergo
Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Hieronymus.
Aperiunt calumniam quam paraverant: licet dominus non propriam
sententiam protulerit, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerit
recordatus. Chrysostomus in Matth. Si autem dominus alienus esset a
veteri testamento, non decertasset pro Moyse, neque quae sua sunt
monstrasset veteribus convenire. Sed ineffabilis Christi sapientia et
pro his excusando respondit: unde sequitur et ait illis: quoniam
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores
vestras. In quo liberat Moysen ab accusatione, et totum in illorum
caput convertit. Augustinus contra Faustum. Quanta enim erat
duritia, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus
iustis et prudentibus tribuebatur, solvi et flecti posset ad
recipiendam vel revocandam coniugii caritatem? Porro qua calliditate
reprehendunt Manichaei Moysen, tamquam coniugia dirimentem per
libellum repudii, et laudant Christum tamquam eius vinculum
confirmantem? Cum secundum suam sacrilegam scientiam, Moysen laudare
debuerint separantem quod coniunxerat Diabolus, et Christum
vituperare Diaboli ligamenta solidantem. Chrysostomus in Matth.
Denique quia grave erat quod dictum erat, statim reducit sermonem ad
antiquam legem, dicens ab initio autem non fuit sic. Hieronymus.
Quod dicit, huiusmodi est. Numquid potest Deus sibi esse
contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat
imperio? Non ita sentiendum est; sed Moyses cum videret propter
desiderium coniugum secundarum, quae illis ditiores vel iuniores vel
pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere,
maluit indulgere dissidium, quam odia et homicidia perseverare.
Simulque considera, quod non dixit propter duritiam cordis vestri
permisit vobis Deus, sed Moyses; ut, iuxta apostolum, consilium
esset hominis, non imperium Dei. Chrysostomus super Matth.
Propterea bene dixit, quod Moyses hoc permisit, non praecepit.
Quod enim praecipimus, semper volumus; quod autem permittimus,
nolentes indulgemus; quia malam voluntatem hominum ad plenum prohibere
non possumus. Permisit ergo vobis facere mala, ne faceretis peiora;
ergo hoc vobis permittendo, non vobis Dei iustitiam demonstravit, sed
a peccato abstulit culpam peccandi: ut quasi secundum legem agentibus
vobis, peccatum vestrum non videatur esse peccatum.
|
|