|
Chrysostomus in Matth. Quia os illorum oppilaverat, iam cum
auctoritate legis inducit, dicens dico autem vobis quia quicumque
dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit,
moechatur. Origenes in Matth. Forte autem dicet aliquis, quoniam
Iesus dicens quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem,
permisit uxorem dimittere, quemadmodum Moyses: quem retulit propter
duritiam cordis Iudaeorum hoc praecepisse. Sed ad hoc respondendum,
quoniam, si secundum legem adultera lapidatur, non secundum hoc
intelligitur res turpis, propter quam Moyses permittit libellum
repudii; nec enim in causa adulterii oportebat libellum dare repudii.
Sed forsitan Moyses omnem culpam mulieris turpem rem appellavit; quae
si inventa fuerit in uxore, scribitur ei libellus repudii. Quaerendum
est autem: si propter solam causam fornicationis dimittere iubet
uxorem, quid est, si mulier non fuerit fornicata, sed aliud quid
gravius fecerit: puta venefica inveniatur, aut interfectrix filiorum?
Sed dominus exponens rem, alibi dixit: qui dimiserit, excepta causa
fornicationis, facit eam moechari, dans ei occasionem secundarum
nuptiarum. Hieronymus. Sola ergo fornicatio est quae uxoris vincit
affectum; immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se
fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque
sub maledictione faciat, dicente Scriptura: qui adulteram tenet,
stultus et impius est. Chrysostomus super Matth. Sicut enim
crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus et iniquus qui
retinet meretricem; nam patronus turpitudinis est qui crimen celat
uxoris. Augustinus de adulterinis coniugiis. Non tamen erit turpis
nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria, reconciliatio
coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio
peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post
Christi consortium adultera non vocetur. Chrysostomus super Matth.
Omnis autem res per quas causas nascitur, per ipsas solvitur.
Matrimonium autem non facit coitus, sed voluntas: et ideo non solvit
illud separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit
coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est: nam etsi
corpore iam separatus est, tamen adhuc voluntate coniunctus est. Cum
ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit: et ideo dominus non dicit:
qui dimittit, moechatur; sed qui alteram ducit. Rabanus. Una ergo
solummodo carnalis est causa, idest fornicatio; una spiritualis, hoc
est timor Dei, ut uxor dimittatur. Nulla autem causa est ut,
vivente ea quae relicta est, alia ducatur. Hieronymus. Poterat
autem accidere ut aliquis calumniam faceret innocenti uxori, et ob
secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret. Ideo sic priorem
dimittere iubetur uxorem ut secundam, prima vivente, non habeat. Nec
non quia poterat evenire ut, iuxta eamdem legem, uxor quoque marito
daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat virum:
et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non
timebat, secundo non nubere praecipitur viro. Quod si talem duxerit,
sub adulterii crimine sit: unde sequitur et qui dimissam duxerit,
moechatur. Glossa. Accipientem terret: quia adultera non timet
opprobrium.
|
|