|
Hieronymus. Grave pondus uxor est, si excepta causa fornicationis,
eam dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda,
si malis moribus, tenenda erit? Videntes ergo apostoli grave uxorum
iugum, proferunt motum animi sui: unde dicitur dicunt ei discipuli
eius: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Chrysostomus in Matth. Levius enim est contra concupiscentiam
praeliari et contra seipsum, quam ad mulierem malam. Chrysostomus
super Matth. Non autem dixit dominus, quia expedit; sed magis
consensit quod non expedit; sed infirmitatem carnis consideravit; unde
sequitur qui dixit eis: non omnes capiunt verbum istud, idest, non
omnes hoc possunt. Hieronymus. Nemo autem putet sub hoc verbo quod
addit sed quibus datum est, vel fatum vel fortunam introduci: quod hi
sunt virgines quos ad hoc casus adduxit. Sed his datum est a Deo qui
petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt.
Chrysostomus super Matth. Ideo ergo non omnes capere possunt, quia
non omnes volunt. Palma proposita est: qui concupiscit gloriam, non
cogitet de labore. Nemo vinceret, si omnes periculum timerent. Ex
eo ergo quod quidam a proposito continentiae cadunt, non debemus circa
virtutem castitatis fieri pigriores; sicut et qui in pugna cadunt non
exanimant ceteros. Quod ergo dicit quibus datum est, illud ostendit,
quia nisi auxilium gratiae acciperemus, nihil nobis valeret. Hoc
autem auxilium gratiae volentibus non denegatur: dicit enim dominus:
petite et accipietis. Chrysostomus in Matth. Deinde possibile hoc
esse ostendens, ait sunt enim eunuchi; quasi dicat: excogita: si ab
aliis excisus esses, quid utique faceres? Voluptate quidem privatus
esses, mercedem autem non haberes. Chrysostomus super Matth. Sicut
enim peccatum opus sine voluntate non facit, ita et iustitia ex opere
non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Illa est ergo gloriosa
continentia, non illa quam transgredi non potest necessitas debilitatis
corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi.
Hieronymus. Triplex ergo genus eunuchorum posuit; quorum duo sunt
carnales, et tertii spirituales. Alii enim sunt qui de utero matris
sic nascuntur; alii quos vel captivitas facit, vel deliciae
matronales; tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum
caelorum, et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi
fiunt. Istis promittitur praemium; superioribus autem, quibus
necessitas castimonia est, non voluntas, nihil omnino debetur.
Hilarius in Matth. In uno enim eorum posuit naturam, scilicet in eo
qui nascitur; in altero necessitatem, scilicet in eo qui factus est;
in tertio voluntatem, qui scilicet spe regni caelestis talis esse
decrevit. Chrysostomus super Matth. Quod autem aliqui sic
nascuntur, hac ratione fit sicut et nascuntur sex digitos habentes aut
quatuor. Si enim Deus sicut ab initio constituit unamquamque
naturam, sic dimitteret illam immutabiliter semper in suo ordine
permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio Dei.
Ideo ergo interdum natura rerum convertitur contra suam naturam, ut
semper Deus naturae opifex in memoriam reducatur. Hieronymus.
Possumus et aliter dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui
frigidiores naturae sunt, nec libidinem appetentes, et alii qui ab
hominibus fiunt, quos aut Pharisaei faciunt, aut propter idolorum
cultum emolliuntur in feminas, vel persuasione haeretica simulant
castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum
consequitur regnum caelorum, nisi qui se propter Christum
castraverit: unde sequitur qui potest capere, capiat; ut unusquisque
consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere
praecepta. Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se
alliciens; sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere,
capiat. Quae hortantis domini vox est, et milites suos ad pudicitiae
praemium concitantis, quasi, qui potest pugnare, pugnet, et superet
ac triumphet. Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit qui se
castraverunt, non membrorum dicit abscissionem, sed malarum
cogitationum interemptionem: maledictioni enim est obnoxius qui membrum
abscindit: etenim quae homicidarum sunt talis praesumit; et
Manichaeis, qui detrahunt creaturis, tribuit occasionem, et eadem
cum gentibus membra detruncantibus inique agit; abscindere enim membra
daemoniacae tentationis est. Cum his autem quae dicta sunt neque
concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior: aliunde enim habet
fontes sperma quod in nobis est, et praecipue a proposito
incontinenti, et mente negligente; et si ipsa sobria fuerit,
naturalium motuum nullum est nocumentum; nec ita abscissio membri
comprimit tentationes et tranquillitatem facit, ut cogitationis
frenum.
|
|