|
Chrysostomus super Matth. Dominus de castitate sermonem fecerat;
audientes autem quidam obtulerunt ei infantes castitate mundissimos:
putabant enim quia dominus corpore mundos tantum laudaret; et hoc est
quod dicitur tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et
oraret. Origenes in Matth. Iam enim ex praecedentibus virtutibus
eius experti erant quoniam per impositionem manuum eius, et orationem
repelluntur mala. Offerunt ergo ei pueros, considerantes quoniam
impossibile est ut postquam per tactum dominus dederit eis divinam
virtutem, ruina aut Daemonium aliquod tangere eos possit. Remigius.
Consuetudo etiam fuit apud veteres ut parvuli offerrentur senioribus,
quatenus eorum manu vel ore benedicerentur; et iuxta hanc consuetudinem
parvuli oblati sunt domino. Chrysostomus super Matth. Caro autem,
quia non delectatur in bono, facile obliviscitur bonum; malum autem
quod audierit, retinet semper. Ante modicum autem tempus Christus
accipiens puerum, dixit: nisi facti fueritis sicut parvulus iste, non
intrabitis in regnum caelorum; et ecce statim obliti discipuli puerilis
innocentiae, vetabant pueros ad Christum quasi indignos accedere;
unde sequitur discipuli autem increpabant eos. Hieronymus. Non quia
nollent eis salvatoris et manu et voce benedici; sed quod nondum
habentes plenissimam fidem, putarent eum, in similitudinem aliorum
hominum, offerentium importunitate lassari. Chrysostomus in Matth.
Vel discipuli expellebant pueros, causa dignitatis Christi. Dominus
autem docens eos moderata sapere et tumorem conculcare mundanum,
accepit parvulos, et in ulnis tenuit eos: et talibus regnum caelorum
promittit: unde sequitur Iesus autem ait eis: sinite parvulos, et
nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum caelorum.
Chrysostomus super Matth. Quis enim mereatur appropinquare
Christo, si repellitur ab eo simplex infantia? Ideo dixit nolite
prohibere eos. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad
patrem venire? Si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam
condemnationis profertis, antequam culpam videatis? Hieronymus.
Signanter autem dixit talium est regnum caelorum, non istorum, ut
ostenderet, non aetatem regnare, sed mores; et his qui similem
haberent innocentiam et simplicitatem praemium repromitti. Sequitur et
cum imposuisset eis manus, abiit inde. Chrysostomus super Matth.
Praesens locus instruit omnes parentes, ut filios suos sacerdotibus
offerant; non enim sacerdos manus imponit, sed Christus, in cuius
nomine manus imponitur. Si enim qui escas suas per orationem offert
Deo, sanctificatas eas manducat: sanctificatur enim per verbum Dei
et orationem, ut apostolus dicit, quanto magis pueros offerri Deo et
sanctificari necesse est? Causa autem sanctificandarum escarum haec
est, quoniam totus mundus in maligno positus est; unde et res
corporales quae sunt magna pars mundi, in maligno positae sunt.
Consequenter infantes quando nascuntur, et ipsi quantum ad carnem in
maligno positi sunt. Origenes in Matth. Pueros autem mystice
dicimus qui in Christo adhuc carnales sunt, et lacte opus habentes.
Qui autem profitentur verbi doctrinam, simpliciores quidem, et quasi
puerilem sermonem habentes quo nutriuntur, adhuc novitii sunt, qui
offerunt salvatori pueros et infantes. Qui autem videntur esse
perfectiores, et ideo sunt discipuli Iesu, priusquam discant rationem
iustitiae de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam
pueros et infantes, idest minus adhuc eruditos, offerunt Christo.
Dominus autem hortans discipulos suos iam viros constitutos
condescendere utilitatibus puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut
pueros lucrentur, dicit talium est enim regnum caelorum. Nam et
ipse, cum in forma Dei esset, factus est puer. Haec ergo debemus
attendere, ne aestimatione sapientiae excellentioris et profectus
spiritualioris, contemnamus quasi magni pusillos Ecclesiae,
prohibentes pueros venire ad Iesum. Quoniam autem pueri non omnia
quae dicuntur, sequi possunt, imposuit eis manum Iesus, et virtutem
relinquens in eis per tactum, abiit ab eis, quasi non potentibus sequi
Christum, sicut ceteri discipuli eius perfecti. Remigius. Manibus
etiam impositis benedixit pueris, significans quod humiles spiritu sunt
digni eius gratia et benedictione. Glossa. Imposuit etiam eis
manus, viris continentibus, ut gratiam sui auxilii conferendam
significaret. Hilarius in Matth. Infantes etiam gentium forma
sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu
primo salvandi Israel, a discipulis inhibentur accedere, quos dominus
ait non oportere prohiberi. Munus enim spiritus sancti per
impositionem manus, et precationem, cessante legis opere, erat
gentibus largiendum.
|
|