|
Rabanus. Audierat forsan homo iste a domino, tantum eos qui volunt
parvulis similes esse, dignos introitu regni caelestis; et ideo
certior cupiens esse, non per parabolas, sed aperte postulat exponi,
quibus meritis vitam aeternam consequi possit. Et ideo dicitur et ecce
unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut habeam
vitam aeternam? Hieronymus. Iste qui interrogat, et adolescens et
dives erat et superbus, et non voto discentis sed tentantis
interrogat: quod ex eo probare possumus quod dicente sibi domino si vis
ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat, quae
sunt illa mandata; quasi non et ipse legere, aut dominus posset eidem
haec iubere contraria. Chrysostomus in Matth. Ego autem avarum
quidem eum et pecuniarum amatorem nequaquam recuso dicere, quia et
Christus talem eum esse redarguit; simulatorem autem nequaquam, quia
non est securum de incertis iudicare, et maxime accusando. Marcus
autem hanc suspicionem destruit: dicit enim, quod occurrens, et
genuflectens rogabat eum, et quoniam inspiciens eum Iesus, amavit
eum. Si etiam eum tentans accessisset, demonstrasset nobis hoc
Evangelista, sicut in aliis facit. Si autem et ipse siluisset,
Christus eum non permisisset latere, sed redarguisset manifeste, aut
occulte insinuasset. Hoc autem non facit: sequitur enim qui dicit
ei: quid me interrogas de bono? Augustinus de Cons. Evang.
Potest autem videri distare aliquid, quod hic secundum Matthaeum
dicitur quid me interrogas de bono? Secundum alios autem: quid me
dicis bonum? Nam quid me interrogas de bono? Ad illud magis referri
potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? Ibi enim et bonum
nominavit, et interrogatio est. Magister autem bone, nondum est
interrogatio. Commodissime ergo intelligitur utrumque dictum: quid me
dicis bonum? Et interrogas de bono? Hieronymus. Quia vero
magistrum vocaverat bonum, et non Deum vel Dei filium confessus
erat, dixit quemvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum:
de quo dicitur: confitemini domino, quoniam bonus. Et ideo dicit
unus est bonus Deus. Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus
dicitur, excludi a bonitate filium Dei, legimus in alio loco: pastor
bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Augustinus de Trin. Vel
quia ille vitam aeternam quaerebat (vita autem aeterna est in illa
contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium
sempiternum) et non intelligebat cum quo loquebatur, quoniam
tantummodo eum filium hominis arbitrabatur; ideo dicit quid me
interrogas de bono, et vocas me, secundum quod vides, magistrum
bonum? Haec forma filii hominis apparebit in iudicio, non tantum
iustis, sed et impiis; et ipsa visio malum eis erit, quia poenalis
erit. Est autem visio formae meae, in qua aequalis sum Deo. Ille
ergo unus Deus, pater, filius et spiritus sanctus, ipse est solus
bonus; quia nemo videt eum ad luctum et planctum, sed tantum ad
salutem et laetitiam veram. Hieronymus. Salvator etiam noster
bonitatis testimonium non renuit, sed magistri absque Deo exclusit
errorem. Quae autem utilitas est ut ita responderet? Reducit enim
eum paulatim, et erudit liberari ab omni adulatione; et ab his quae
sunt super terram eum abducens, Deo adhaerere suadet, et futura
quaerere, et nosse eum qui vere est bonus, et radix et fons
universorum bonorum. Origenes in Matth. Respondet etiam sic
Christus, propter eum qui dixit: quid boni faciam? Quando enim
declinamus a malo et facimus bonum, quantum ad comparationem ceterorum
hominum, dicitur bonum quod facimus: quantum autem ad veritatem
secundum quod hic dicitur unus est bonus, bonum nostrum non est bonum.
Dicere autem potest quis quoniam sciens dominus propositum
interrogantis non esse ut faciat vel humanum bonum, dixit quid me
interrogas de bono? Ac si dicat: cum sis imparatus ad ea quae
dicuntur bona, cur me interrogas de bono? Post hoc autem dicit si vis
ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi considera, quoniam adhuc quasi
extra vitam constituto respondit si vis ad vitam ingredi: secundum enim
unum modum homo est extra vitam, qui est extra eum qui dixit: ego sum
vita. Alias autem omnis qui super terram est, quamvis iustissimus,
potest quidem in umbra esse vitae, non autem in ipsa vita, cum sit
corpore mortis circumdatus. Introibit autem quis in vitam, abstinens
se ab operibus mortuis, appetens autem opera viva. Sunt autem et
verba mortua et verba viva, et cogitationes mortuae et cogitationes
vivae: et ideo dicit si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Augustinus de Verb. Dom. Nec etiam dixit: si vis venire ad vitam
aeternam; sed si vis ingredi ad vitam, eam definiens vitam quae fuerit
aeterna vita. Hic ergo considerandum est, quemadmodum amanda sit
aeterna vita, quando sic amatur misera ista et quandoque finienda
vita. Remigius. Demonstratur autem his verbis quia lex suis
impletoribus non solum bona temporalia dabat, sed et vitam aeternam.
Et quia hoc audierat, sollicitus factus interrogavit: unde sequitur
dicit illi: quae? Chrysostomus in Matth. Hoc autem non tentans
dixit; sed aestimans alia quaedam praecepta esse praeter legalia quae
vitae causa fierent ei. Remigius. Iesus vero quasi infirmo
condescendens, clementissime legis praecepta exposuit: unde sequitur
Iesus autem dixit: non homicidium facies: quorum praeceptorum
expositio est sequens sententia, qua dicitur et diliges proximum tuum
sicut teipsum. Etenim apostolus dicit: qui diligit proximum, legem
implevit. Quaerendum est autem: quare dominus tantum secundae tabulae
praecepta commemoravit? Idcirco scilicet quia forte iste studiosus
erat in dilectione Dei; sive quia dilectio proximi gradus est
ascendendi ad dilectionem Dei. Origenes in Matth. Forsitan autem
ista praecepta sufficiunt ut in principium, ut ita dicam, vitae
ingrediatur quis; non autem sufficiunt haec vel alia similia istis ad
interiora vitae introducere quemquam. Qui autem praeterierit unum
istorum mandatorum, nec in principium vitae intrabit. Chrysostomus in
Matth. Quia ergo dominus ea praecepta commemoraverat quae erant in
lege, ideo sequitur dicit illi adolescens: haec omnia servavi a
iuventute mea. Et neque hic stetit; sed rursus interrogat quid adhuc
mihi deest? Quod et ipsum signum est vehementis desiderii.
Remigius. Illis autem qui in gratia perfecti esse volunt, ostendit
qualiter ad perfectionem venire possunt: unde sequitur ait illi
Iesus: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da
pauperibus. Notanda sunt ista verba: non enim ait: vade et manduca
omnia quae habes; sed vade et vende. Et non ait: aliqua, sicut
Ananias et Saphira; sed omnia. Et pulchre subiungit quae habes:
illa enim habemus quae iuste possidemus. Illa ergo quae iuste
possidentur, vendenda sunt; quae vero iniuste, sunt eroganda illis
quibus fuerant ablata. Nec ait: da proximis aut divitibus a quibus
accipies similia; sed da pauperibus. Augustinus de operibus
monachorum. Nec attendendum in quibus monasteriis, vel in quo loco
indigentibus fratribus hoc quod habebat aliquis impenderit: omnium enim
Christianorum una respublica est. Et ideo quisquis Christianus
necessaria ubilibet erogaverit, ubicumque etiam ipse quod necessarium
est sibi, accipit, de eo quod est Christi accipit. Rabanus. Ecce
duas vitas hominibus propositas audivimus: activam, ad quam pertinet
non occides, et cetera legis mandata; et contemplativam, ad quam
pertinet si vis perfectus esse. Activa ad legem pertinet,
contemplativa ad Evangelium: quia sicut vetus novum praecessit
testamentum, ita bona actio praecedit contemplationem. Augustinus
contra Faustum. Nec tamen illi soli qui ut sint perfecti vendunt vel
dimittunt omnia sua, pertinent ad regnum caelorum; sed huic militiae
Christianae, propter quoddam commercium caritatis, subiungitur etiam
quaedam stipendiaria multitudo; cui dicetur in fine: esurivi et
dedistis mihi manducare: quo absit ut istos a mandatis evangelicis
alienos a vita aeterna separandos iudicemus. Hieronymus contra
Vigilantium. Quod autem Vigilantius asserit, eos melius facere qui
utantur rebus suis, et paulatim fructus possessionum pauperibus
dividant, quam illos qui possessionibus venumdatis semel omnia
largiantur: non a me ei, sed a Deo respondebitur si vis perfectus
esse, vade et vende. Iste, quem tu laudas, secundus, aut tertius
gradus est; quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et
tertiis praeferenda. Gennadius de Eccles. Dogmat. Bonum est enim
facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro
intentione sequendi dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine
egere cum Christo. Chrysostomus in Matth. Et quia de pecuniis erat
sermo, a quibus denudari admonuit, ostendit quod ampliora his
retribuet quanto terra maius est caelum: et ideo dicit et habebis
thesaurum in caelo. In thesauro enim copiam et permanentiam
retributionis ostendit. Origenes in Matth. Si autem omne mandatum
in hoc verbo impletur: diliges proximum tuum sicut teipsum, perfectus
autem est qui impleverit omne mandatum, quomodo dominus dicenti
adolescenti: haec omnia servavi a iuventute mea, quasi nondum
perfecto, dicit si vis perfectus esse? Forte autem quod ait: diliges
proximum tuum, non a domino positum est, sed ab aliquo additum, quia
nec Marcus nec Lucas hunc locum exponentes hoc addiderunt. Vel
aliter. Scriptum est in Evangelio secundum Hebraeos, quod cum
dominus dixisset ei vade et vende omnia quae habes, coepit dives
scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum dominus:
quomodo dicis: feci legem et prophetas? Quoniam scriptum est in
lege: diliges proximum tuum sicut teipsum? Et ecce multi fratres tui
filii Abrahae amicti sunt stercore morientes prae fame; et domus tua
plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos.
Volens ergo dominus arguere divitem illum, dicit si vis perfectus
esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus. Sic enim
apparebit si diligis proximum tuum sicut teipsum. Sed si perfectus est
qui habet omnes virtutes, quomodo fit perfectus qui vendit omnia sua,
et pauperibus dat? Ponamus enim aliquem hoc fecisse, quomodo statim
erit sine ira, sine concupiscentia, suscipiens omnes virtutes, et
deponens malitiam universam? Sapienti ergo videbitur forsan dicere,
quoniam qui pauperibus tradidit bona sua, ipsorum orationibus
adiuvatur, accipiens ad suam spiritualem inopiam illorum spiritualem
abundantiam, et fit hoc modo perfectus, quamvis aliquas humanas
habuerit passiones. Aut ita: iste qui mutavit pro divitiis
paupertatem ut fiat perfectus, credens sermonibus Christi,
adiuvabitur, ut sapiens fiat in Christo, iustus et castus et absque
omni passione; non tamen sic ut in ipso tempore quo tradidit bona sua
pauperibus, fiat omnino perfectus; sed ex illo die incipiet speculatio
Dei adducere eum ad omnes virtutes. Aliter autem ad expositionem
moralem transibit, dicens substantiam esse uniuscuiusque actus animae
eius. Imperat ergo Christus vendere omnem substantiam malam, et
quasi tradere eam virtutibus operantibus eam quae ab omni bono pauperes
sunt. Sicut enim pax apostolorum revertitur ad ipsos, nisi fuerit
filius pacis, sic universa peccata revertuntur ad actores eorum, cum
non fuerit quis utens malis eorum: et sic neque dubitatio erit, quin
statim erit perfectus qui sic vendidit omnes proprias facultates.
Manifestum est autem quod qui talia agit, habet thesaurum in caelo,
et ipse factus caelestis. In suo enim caelo habebit thesaurum gloriae
Dei, et divitias in omni sapientia Dei. Talis autem poterit sequi
Christum, quia non distrahitur ab aliqua mala possessione quo minus
Christum sequatur. Hieronymus. Multi etiam divitias relinquentes,
dominum non sequuntur; nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi post
contemptas divitias salvatorem sequantur: idest, relictis malis,
faciant bona. Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas: et
ideo sequitur et veni, sequere me; sequitur enim dominum qui imitator
est eius, et per vestigia illius graditur. Sequitur cum autem
audisset adolescens verba haec, abiit tristis. Haec est tristitia
quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur: erat enim habens
multas possessiones; idest spinas et tribulos, qui sementem dominicam
suffocaverunt. Chrysostomus in Matth. Non enim similiter detinentur
qui pauca habent, et qui multis abundant: quoniam abiectio divitiarum
maiorem accendit flammam, et violentior fit cupido. Augustinus ad
Paulinum et Therasiam. Nescio autem quomodo cum superflua terrena
diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt; nam unde
iuvenis iste tristis discessit, nisi quia magnas habebat divitias?
Aliud est enim iam nolle incorporare quae desunt, aliud iam
incorporata divellere: illa enim velut extranea repudiantur, ista
velut membra praeciduntur. Secundum historiam autem, iste adolescens
laudabilis quidem est, quia non occidit, non adulteratus est;
vituperabilis autem, quia contristatus est in verbis Christi
vocantibus eum ad perfectionem. Adolescens quippe erat secundum animam
et propterea, relinquens Christum, abiit.
|
|