|
Glossa. Occasione huius avari, de quo praedictum est, habuit
sermonem dominus de avaro; unde dicitur Iesus autem dixit discipulis
suis: amen dico vobis, et cetera. Chrysostomus in Matth. Quod
quidem dixit, non pecuniis quidem detrahens, sed eis qui detinentur ab
ipsis; et discipulos pauperes existentes monens non verecundari ob
inopiam. Hilarius in Matth. Habere enim divitias criminis non est;
sed modus in habendo retinendus est. Nam quomodo communicandum est
necessitatibus sanctorum, si communicanda materia non relinquitur?
Rabanus. Sed inter pecunias habere et pecunias amare nonnulla
distantia est; tutius autem est nec habere nec amare divitias.
Remigius. Unde dominus exponens huius loci sensum, dixit: difficile
est confidentibus in divitiis intrare in regnum caelorum. Illi enim in
divitiis confidunt qui omnem suam spem in divitiis collocant.
Hieronymus. Quia vero divitiae habitae difficile contemnuntur, non
dixit quod impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed
difficile. Ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur,
sed raritas demonstratur. Hilarius. Periculosa enim cura est velle
ditescere, et grave onus innocentia subiit incrementis opum occupata;
rem enim saeculi famulatus Dei non sine saeculi vitiis assequetur.
Hinc difficile est divitem regnum caelorum adire. Chrysostomus in
Matth. Quia vero dixerat difficile divitem intrare in regnum,
procedit ad ostendendum quod est impossibile: unde sequitur et iterum
dico vobis: facilius est camelum per foramen acus transire, quam
divitem intrare in regnum caelorum. Hieronymus. Secundum hoc nullus
divitum salvus erit. Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli Madian
et Epha veniant ad Ierusalem cum donis atque muneribus, et qui
quondam curvi erant et vitiorum gravitate distorti ingrediantur portas
Ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites
comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum et totius
corporis pravitatem, intrare possunt per angustam et arctam viam quae
ducit ad vitam. Chrysostomus super Matthaeum. Gentium etiam animae
assimilatae sunt tortuosis camelis, in quibus erat gibbus
idololatriae: quoniam cognitio Dei erectio est animarum. Acus autem
est filius Dei, cuius prima pars subtilis est secundum divinitatem,
alia vero crassior secundum incarnationem eius. Tota autem recta est
et nullam habet deflexionem, per cuius vulnus passionis gentes
ingressae sunt in vitam aeternam. Hac acu consuta est immortalitatis
tunica: ipsa est acus quae spiritui consuit carnem: haec acus
Iudaicum populum iunxit et gentium: haec acus amicitiam Angelorum et
hominum copulavit. Facilius est ergo gentiles transire per foramen
acus, quam divites Iudaeos intrare in regnum caelorum. Si enim
gentes cum tanto labore divelluntur ab irrationabilibus idolorum
culturis, quanto magis Iudaei divelluntur a rationabilibus Dei
culturis? Glossa. Aliter dicitur, quia Hierosolymis quaedam porta
erat, quae foramen acus dicebatur, per quam camelus, nisi deposito
onere et flexis genibus, transire non poterat: per quod significatur,
divites non posse transire viam arctam quae ducit ad vitam, nisi
sordibus peccatorum et divitiis depositis, saltem non amando.
Gregorius Moralium. Vel nomine divitis quemlibet elatum, cameli
appellatione propriam condescensionem significat. Camelus autem per
foramen acus transiit, cum redemptor noster usque ad susceptionem
mortis, per angustias passionis intravit, quae passio velut acus
extitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus foramen
acus quam dives regnum caelorum ingreditur: quia nisi ipse prius per
passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad
humilitatem ipsius superba nostra rigiditas inclinaret. Chrysostomus
in Matth. Discipuli autem inopes existentes turbantur, pro salute
aliorum dolentes, et doctorum iam viscera assumentes: unde sequitur
audientes autem discipuli, mirabantur dicentes: quis ergo poterit
salvus esse? Augustinus de quaest. Evang. Cum autem pauci sint
divites in comparatione multitudinis pauperum, intelligendum est, quod
omnes qui divitias cupiunt, in divitum numero haberi discipuli
animadvertunt. Chrysostomus in Matth. Dei autem opus hoc esse
consequenter ostendit, quoniam multa opus est gratia ut homo in
divitiis dirigatur; unde sequitur aspiciens autem Iesus dixit eis:
apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia
sunt. Per hoc quod dicit aspiciens, significat Evangelista quod
mansueto oculo timidam eorum mentem mitigavit. Remigius. Non autem
hoc sic intelligendum est quod possibile sit apud Deum quod dives
cupidus, avarus et superbus intret in regnum caelorum; sed ut
convertatur, et sic intret. Chrysostomus in Matth. Neque etiam hoc
ideo dicitur ut resupinus iaceas, et sicut ab impossibilibus
abstineas; sed magnitudinem iustitiae considerans insilias, Deum
rogans.
|
|