|
Origenes in Matth. Audiverat Petrus verbum Christi dicentis: si
vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes; deinde
consideravit adolescentem cum tristitia abeuntem, et difficultatem
divitum ingrediendi in regnum caelorum; ideo quasi qui non facilem rem
consummaverat, fiducialiter quaesivit. Etsi enim minima cum fratre
reliquit; sed non minima aestimata sunt apud Deum, considerantem
quoniam ex tanta plenitudine dilectionis illa minima reliquerunt, ut
etiam si multas habuissent possessiones, omnia reliquissent. Et puto
quod magis Petrus confidens de affectu suo quam de ipsa quantitate
rerum relictarum, fiducialiter interrogavit; unde dicitur tunc
respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia. Chrysostomus
in Matth. Qualia omnia, o beate Petre? Arundinem, rete,
navigium. Omnia quidem haec dicit, non propter munificentiam, sed ut
per interrogationem hanc inopem inducat plebem. Quia enim dominus
dixerat: si vis perfectus esse; ne dicat aliquis inopum: quid
igitur? Si non habuero, non possum esse perfectus? Interrogat
Petrus, ut tu inops discas quoniam in nullo hinc diminutus es. Qui
enim claves regni caelorum acceperat, pro his quae ibi sunt iam
confidit, et pro orbe terrarum universo interrogat. Intuere autem et
qualiter respondet diligenter, sicut Christus inquisivit: etenim
Christus duo a divite expetiit: dare pauperibus quae habebat, et
sequi se: propter hoc ipse addidit et secuti sumus te. Origenes in
Matth. Potest dici secundum omnia quae pater revelavit Petro esse
filium suum, secuti sumus te, iustitiam, sanctificationem, et
huiusmodi. Propter hoc quasi victor athleta interrogat quae sint
praemia certaminis. Hieronymus. Quia ergo non sufficit tantum
relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te. Fecimus
quidem quod iussisti; quid ergo nobis dabis praemii? Et hoc est quod
dicitur quid ergo erit nobis? Sequitur Iesus autem dixit illis: amen
dico vobis quod vos qui secuti estis me, et cetera. Hieronymus. Non
dixit: qui reliquistis omnia; hoc enim et Socrates fecit
philosophus, et multi alii divitias contempserunt, sed qui secuti
estis me; quod proprie apostolorum est atque credentium. Hilarius in
Matth. Secuti sunt quidem discipuli Christum in regeneratione,
idest in lavacro Baptismi, in fidei sanctificatione: haec enim illa
regeneratio est quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non
potuit. Hieronymus. Vel aliter debet construi: vos qui secuti estis
me, sedebitis in regeneratione; idest quando mortui ex corruptione
resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium
condemnantes duodecim tribus Israel: quia vobis credentibus, illi
credere noluerunt. Augustinus de Civ. Dei. Sic enim caro nostra
regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum anima nostra
regenerabitur per fidem. Chrysostomus super Matth. Futurum enim
erat ut in die iudicii responderent Iudaei: domine, non te cognovimus
filium Dei in corpore constituti. Quis hominum videre poterat
thesaurum in terra absconditum, solem nube celatum? Responderunt ergo
discipuli: et nos homines fuimus, rustici et obscuri in plebe; vos
sacerdotes et Scribae: sed in nobis bona voluntas facta est quasi
lucerna rusticitatis nostrae; in vobis autem malitia facta est quasi
caligo scientiae vestrae. Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem
non dixit: et gentes et orbem terrarum, sed tribus Israel; quia in
eisdem erant educati et legibus et consuetudinibus apostoli et Iudaei.
Cum ergo dixerint Iudaei quoniam propter hoc non potuimus credere in
Christo, quia lex prohibuit, discipuli in medium inducentur qui
eamdem susceperunt legem. Sed dicet aliquis: quid magnum promisit
eis, si id quod Ninivitae habent et regina Austri, hoc et ipsi
habebunt? Maxima quidem alia praemia ante et post eis promittit; sed
et hic occulte insinuat aliquid plus illis. De illis enim simpliciter
dixit, quod surgent, et condemnabunt generationem hanc; de his
autem: cum sederit filius hominis, sedebitis et vos. Manifestum est
ergo quod conregnabunt et communicabunt in gloria illa: honorem enim et
gloriam ineffabilem significavit per thronos. Qualiter autem haec
promissio completa est? Numquid enim et Iudas sedebit? Nequaquam.
Lex a domino posita est per Ieremiam prophetam: loquar super gentem
et regnum, ut aedificem et plantem illud. Sed si fecerit malum in
conspectu meo, poenitebo et ego de bonis quae locutus sum ut facerem
eis; quasi dicat: si indignos seipsos promissione faciant, non adhuc
faciam quod promisi. Indignum autem seipsum principatu Iudas
ostendit; et propter hoc tunc loquens discipulis, non simpliciter eis
promisit: neque enim dixit: vos sedebitis; sed adiunxit qui secuti
estis me: ut et hinc Iudam excludat, et eos qui postea futuri erant
attraheret: non enim ad illos solos dictum est, neque ad Iudam iam
indignum effectum. Hilarius in Matth. Sequela ergo Christi
apostolos super duodecim thronos iudicandis duodecim tribubus Israel in
duodecim patriarcharum gloriam copulavit. Augustinus de Civ. Dei.
Ex hoc enim loco discimus, cum suis discipulis iudicaturum Iesum:
unde et alibi Iudaeis dicit: ideo iudices vestri erunt. Nec quoniam
super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum ipso
iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero universa quaedam
significata est iudicantium multitudo, propter duas partes numeri
septenarii quo significatur plerumque universitas; quae duae partes,
idest tres et quatuor, altera per alteram multiplicatae duodecim
faciunt: alioquin quoniam in locum Iudae traditoris, apostolum
Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus
laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit: qui profecto cum
aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit:
nescitis quia Angelos iudicabimus? Augustinus in Lib. de
poenitentia. In hoc ergo numero iudicantium omnes intelliguntur qui
propter Evangelium sua omnia dimiserunt, et secuti sunt dominum.
Gregorius Moralium. Quisquis enim stimulo divini amoris excitatus
hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen iudiciariae
potestatis obtinebit: ut simul tunc iudex cum iudice veniat qui nunc
consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat. Augustinus
de Civ. Dei. De ipsis quoque iudicandis, in hoc numero duodenario
similis causa est: non enim quia dictum est iudicantes duodecim tribus
Israel, tribus levi quae decimatertia est, ab eis iudicanda non
erit; aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt.
Chrysostomus super Matth. Vel per hoc quod dicit in generatione,
praemittit Christus tempus Christianitatis futurum post ascensionem
suam, quando scilicet homines regenerantur per Baptismum, et illud
est tempus quando Christus sedet in sede maiestatis suae. Et vide,
quia non de tempore futuri iudicii dicit, sed de vocatione gentium
universarum: non enim dixit: cum venerit filius hominis sedens super
sedem maiestatis suae; sed in regeneratione cum sederit in sede
maiestatis suae: quod ex tunc fuit ex quo gentes credere coeperunt in
Christum: secundum illud: regnabit dominus super gentes, Deus sedet
super sedem sanctam suam. Et ex tunc apostoli sederunt super duodecim
thronos, idest in omnibus Christianis: omnis enim Christianus qui
suscipit verbum Petri, thronus fit Petri: et sic de aliis
apostolis. Sedent ergo apostoli in his thronis, idest in duodecim
partes distinctis, secundum differentias animarum et diversitates
cordium, quas solus Deus cognoscit. Sicut enim Iudaeorum populus in
duodecim tribus fuit divisus, sic et universus populus Christianus
dividitur in duodecim tribus, ut quaedam animae sint de tribu Ruben,
et sic de aliis, propter diversas virtutes. Non enim omnes gratiae in
omnibus aequaliter sunt; sed unus praecedit in ista, alius in illa.
Et sic apostoli iudicabunt duodecim tribus Israel, idest omnes
Iudaeos, per hoc quod verbum apostolorum est a gentibus receptum.
Omnes autem Christiani sunt quidem duodecim sedes apostolorum, sed
una sedes Christi. Christi enim omnes virtutes sunt quasi una sedes;
quia in omni virtute aequaliter ipse solus perfectus est. Unusquisque
etiam apostolorum in aliquo bono speciali fit perfectior, ut Petrus in
fide: et ideo Petrus requiescit in fide, Ioannes in innocentia; et
sic de aliis. Et quod de retributione apostolis in hoc mundo danda
Christus loquatur, demonstrat quod sequitur: et omnis qui reliquerit
domum vel fratres. Si enim in hoc saeculo centuplum recipiunt, sine
dubio et apostolorum etiam in hoc saeculo merces futura promittebatur.
Chrysostomus in Matth. Vel discipulis promittit futura, quia
excelsiores erant iam, et nihil praesentium quaerebant; aliis autem
quae sunt hic repromittit. Origenes in Matth. Vel aliter. Si quis
reliquerit omnia, et secutus fuerit Christum, quae promissa sunt
Petro, et ipse recipiet. Si autem non omnia reliquit, sed quaedam,
quae specialiter referuntur, hic multiplicia recipiet, et vitam
possidebit aeternam. Hieronymus. Ex occasione autem huius
sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem,
dicentes, tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam
aeternam esse reddendam; quod si in ceteris digna sit promissio, in
uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro domino dimiserit, centum
recipiat in futuro. Sensus igitur iste est: qui carnalia pro
salvatore dimiserit, spiritualia recipiet; quae comparatione et merito
sui quasi parvo numero centenarius numerus compararetur. Origenes.
Sed in hoc saeculo, quia pro fratribus carnalibus multos inveniet
fratres secundum fidem: sic et parentes, omnes episcopos et
presbyteros: et filios, omnes aetatem filiorum habentes. Sunt autem
et Angeli fratres, et sorores omnes quae exhibuerunt se Christo
virgines castas; tam istae quae nunc habentur in terris, quam illae
quae iam vivunt in caelis. Agros autem et domos multiplices intellige
in requie Paradisi et civitate Dei. Super haec autem omnia
possidebunt vitam aeternam. Augustinus de Civ. Dei. Hoc etiam
quod hic dicitur centuplum accipiet, exponens quodammodo apostolus
ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes. Centum enim pro ipsa
universitate ponuntur aliquando. Hieronymus. Quod autem dicit et
omnis qui reliquerit fratres, congruit illi sententiae qua dixerat:
veni separare hominem a patre suo. Qui enim propter fidem Christi ac
praedicationem Evangelii omnes affectus contempserint atque divitias et
saeculi voluptates, isti centuplum accipient et vitam aeternam
possidebunt. Chrysostomus in Matth. Cum autem dicit qui reliquerit
uxorem, non hoc ait ut simpliciter nuptiae divellantur, sed ut omnibus
praeferamus fidei pietatem. Videtur autem mihi et persecutionis tempus
occulte insinuare: quia enim multi futuri erant filios ad impietatem
trahentes, cum hoc acciderit, neque pro patribus neque pro viris
habeantur. Rabanus. Verum, quia multi virtutum studia, non eadem
qua incipiunt intentione pietatis consummant; sed vel tepescunt, vel
accelerate labuntur, sequitur multi autem erunt primi novissimi, et
novissimi primi. Origenes. Per hoc exhortatur eos qui nuper accedunt
ad verbum divinum, ut festinent ad perfectum ascendere prae multis qui
videntur senuisse in fide. Potest etiam hic sensus destruere eos qui
gloriantur eo quod Christianis parentibus sunt enutriti in ipsa
Christianitate; neque pusillanimes fiant, quod Christianitatis
dogmata novissime receperint. Habet etiam alium intellectum, ut sint
primi Israelitae, qui facti sunt novissimi propter infidelitatem;
gentes autem novissimae, primi. Caute autem dicit multi; non enim
omnes primi erunt novissimi, nec omnes novissimi primi. Adhuc autem
multi hominum qui natura novissimi sunt, efficiuntur per vitam
angelicam quibusdam Angelis superiores; et quidam Angeli qui fuerunt
primi, facti sunt novissimi propter culpam. Remigius. Potest etiam
specialiter referri ad tristitiam divitis, qui primus videbatur, legis
praecepta implendo; sed quia terrenam substantiam praetulit Deo,
novissimus factus est. Sancti vero apostoli novissimi videbantur; sed
relinquendo omnia, per humilitatis gratiam facti sunt primi. Sunt
etiam plurimi qui post studia bonorum operum a bonis operibus
deficiunt; et cum fuerint primi, fiunt novissimi.
|
|