|
Augustinus in Serm. 5 de Epiph. Post miraculum virginei partus
quo uterus divino numine plenus, salvo pudoris signo, Deum hominem
profudit, inter obscuras cubiculi latebras et praesepis angustias, in
quibus infinita maiestas membris contractioribus stabulabat, dum pendet
ad ubera et vilium patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de
caelo sidus terris effulsit, et, totius mundi dissipata caligine,
noctem convertit in diem ne dies celaretur in nocte; unde Evangelista
dicit cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem et cetera. Remigius.
In principio autem huius evangelicae lectionis tria ponit: personam,
cum dicitur cum natus esset Iesus; locum, cum ait in Bethlehem
Iudae; tempus, cum addit in diebus Herodis regis. Et haec tria ad
confirmationem narrandae rei ponuntur. Hieronymus in Matth. Putamus
autem ab Evangelista primum editum, sicut in Hebraico legimus,
Iudae, non Iudaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethlehem, ut
ad distinctionem eius hic Iudaeae poneretur? Iudae autem idcirco
scribitur, quia et aliam Bethlehem in Iudaea legimus in libro Iesu
filii Nave. Glossa. Duae enim Bethlehem sunt: alia quae est in
terra Zabulon, altera quae in terra Iuda, quae prius vocata est
Ephrata. Augustinus de Cons. Evang. De civitate autem Bethlehem
Matthaeus Lucasque consentiunt. Sed quomodo et qua causa ad eam
venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit.
E contra de magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus
dicit. Chrysostomus super Matthaeum. Sed videamus quid ad
utilitatem respiciat quod Evangelista tempus designat quo Christus
nascitur, dicens in diebus Herodis regis, quod dicit ut prophetiam
Danielis impletam demonstraret, quae post LXX septimanas annorum
Christum nasciturum esse praedicit. Nam ex illo tempore usque ad
regnum Herodis LXX septimanarum anni sunt consummati; vel ideo quia
quamdiu Iudaica gens sub Iudaicis regibus, quamvis peccatoribus,
tenebatur, prophetae mittebantur ad remedium eius; nunc autem quando
lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur et iustitia Dei sub
dominatione Romana premebatur, nascitur Christus, quia magna et
desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem quaerebat. Rabanus.
Vel ideo regis alienigenae mentionem fecit, ut impleretur prophetia
quae dixit: non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius,
donec veniat qui mittendus est. Ambrosius super Lucam. Fertur autem
quod Idumaei latrones Ascalonem ingressi, Antipatrum inter alios
adduxerunt captivum. Is igitur imbutus mysteriis Iudaeorum, Hircano
Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hircanus
direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem
regni affectavit. Occiso autem Antipatro, filius eius Herodes sub
Antonio senatus consulto Iudaeis regnare praeceptus est; in quo
claret Herodem nulla affinitate gentis Iudaeorum regnum quaesisse.
Chrysostomus in Matth. Dicitur autem Herodis regis, dignitatem
addens, quia et alius fuit Herodes qui Ioannem interfecit.
Chrysostomus super Matth. Dum ergo hoc tempore natus esset, ecce
magi veniunt, hoc est confestim ut natus est, magnum Deum ostendentes
in parvulo homine. Rabanus. Magi vero sunt qui de singulis rebus
philosophantur; sed sermo communis magos pro maleficis accepit; qui
aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi
Chaldaeorum, et ab huius artis scientia reges quoque et principes
eiusdem gentis omnia sapiunt, et ipsi primum ortum domini
intellexerunt. Augustinus in Serm. 4 de Epiph. Isti autem magi
quid fuerunt nisi primitiae gentium? Israelitae pastores, magi
gentiles; illi prope, isti longe, utrique tamen ad angularem lapidem
cucurrerunt. Manifestatus est ergo Iesus non doctis nec iustis;
praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in
sacrilegiis magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis attribuit,
quippe qui venerit stulta eligere ut confunderet sapientes, et non
vocare iustos, sed peccatores, ut nullus magnus superbiret, nullus
infirmus desperaret. Glossa. Hi autem magi reges fuerunt, qui etsi
tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse
probantur, sed ut per eos gentes, quae ex tribus filiis Noe natae
sunt, venturae ad fidem praefigurarentur. Vel tot fuerunt principes,
qui plures duxerunt in comitatu suo. Venerunt autem non post annum,
quia tunc inveniretur in Aegypto, non in praesepio, sed tertiadecima
die. Ad ostendendum autem unde venirent, dicitur ab oriente.
Remigius. Sciendum est autem quia varia est de magis opinio. Quidam
enim dicunt eos fuisse Chaldaeos; Chaldaei enim stellam pro Deo
colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus eorum Deus ostenderit
Deum verum natum. Alii vero dicunt Persas eos fuisse. Nonnulli
dicunt illos de ultimis finibus terrae fuisse. Alii vero dicunt illos
fuisse nepotes Balaam, quod magis est credendum; Balaam enim inter
cetera quae prophetavit dixit: orietur stella ex Iacob. Illi vero
habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt
regem natum, et venerunt. Hieronymus in Matth. Et sic hanc stellam
futuram vaticinio Balaam noverant, cuius erant successores. Sed
quaerendum est: si Chaldaei vel Persae aut de ultimis finibus terrae
fuerunt, quomodo in tam brevi spatio Hierosolymam venire potuerunt?
Remigius. Sed sciendum est quod aliqui solent dicere quod puer qui
tunc natus est, in tam brevi spatio temporis de ultimis finibus terrae
ad se perducere potuit. Glossa. Vel non mirandum est eos in tredecim
diebus venisse in Bethlehem, cum equos Arabicos et dromedarios
haberent, qui scilicet sunt veloces ad iter. Chrysostomus super
Matth. Vel per biennium ante Christi nativitatem profecti sunt, et
stella eos praecedebat, et neque esca neque potus defecit in peris
eorum. Remigius. Vel si fuerunt successores Balaam, reges isti non
longe distant a terra promissionis; idcirco in tam brevi spatio
temporis Ierusalem venire potuerunt. Sed tunc quaerendum est quare
Evangelista dicat eos ab oriente venisse. Quod ideo est, quia ab
illa regione venerunt quae in Orientali parte Iudaeis posita est.
Pulchre autem ipsi ab oriente venisse dicuntur, quia omnes qui ad
dominum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt; ipse est oriens,
secundum illud: ecce vir, oriens nomen eius. Chrysostomus super
Matth. Vel ab oriente venerunt. Unde dies nascitur, inde initium
fidei processit, quia fides lumen est animarum. Ab oriente ergo
venerunt, sed Hierosolymam. Remigius. Quamvis dominus ibi natus
non esset quia licet agnoscerent nativitatis tempus, locum tamen non
cognoverunt. Ierusalem enim regia civitas est, et crediderunt quod
talis puer non nisi in urbe regia nasci debuisset. Sive ideo venerunt
ut adimpleretur quod scriptum est: de Sion exibit lex, et verbum
domini de Ierusalem, quia ibi primo annuntiatus est Christus; sive
ut studio magorum damnaretur pigritia Iudaeorum. Venerunt ergo
Hierosolymam, dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum?
Augustinus in Serm. 2 de Epiph. Cum autem multi nati atque
defuncti essent reges Iudaeorum, numquid quemquam eorum adorandum magi
quaesierunt? Non, quia nec quemquam eorum de caelo loquentem
didicerunt. Non itaque regi Iudaeorum, quales esse illic solebant,
hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae ab eodem regno prorsus
extranei a se deberi arbitrantur. Sed talem natum esse didicerant, in
quo adorando se salutem, quae secundum Deum est, consecuturos minime
dubitarent; neque enim aetas erat saltem cui adulatio humana serviret,
non de membris purpura, non in capite diadema fulgebat, non pompa
famulantium, non terror exercitus, non gloriosa fama praeliorum hos ad
eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerunt.
Iacebat in praesepio puer, ortu recens, exiguus corpore,
contemptibilis paupertate. Sed magnum aliquid latebat in parvo, quod
illi homines primitiae gentium, non terra portante, sed caelo narrante
didicerant; unde sequitur vidimus enim stellam eius in oriente.
Annuntiant et interrogant, credunt et quaerunt, tamquam significantes
eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem. Chrysostomus in
Matth. Sciendum autem, quod Priscillianistae haeretici, qui nasci
unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant, hoc in
adiutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit, cum dominus
in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam
putant. Augustinus contra Faustum. Et secundum Faustum hic stella
inducitur, quae confirmat Genesim, ut recte genesidium hoc magis
nuncupari possit quam Evangelium. Gregorius in Evang. Sed absit a
fidelium cordibus ut esse quid fatum dicant. Augustinus de Civ.
Dei. Nam homines quando fatum audiunt, usitata loquendi consuetudine
non intelligunt nisi vim positionis siderum, qualis est quando quis
nascitur sive concipitur; quod aliqui alienant a Dei voluntate. Et
hi ab auribus omnium repellendi sunt, qui qualiumcumque deorum volunt
esse cultores. Aliqui vero stellas hanc putant habere potestatem
traditam sibi a summa Dei potestate: qui magnam caelo faciunt
iniuriam, in cuius velut splendidissima curia opinantur scelera
facienda decerni; qualia si aliqua terrena civitas decrevisset, genere
humano decernente fuerat evertenda. Chrysostomus super Matth. Si
ergo aliquis adulter et homicida fiat per stellam, magna est iniquitas
illarum stellarum, magis illius qui creavit stellas; nam cum sit
praescius futurorum Deus, ex quo tanta iniquitas futura per stellas,
si voluit ei dare, non est bonus; si noluit ei dare, et non potuit,
impotens est. Si etiam stellae est quod aut mali sumus aut boni, ergo
nec bonum nostrum laudandum est, nec malum vituperandum, quia nec in
nobis est voluntarius actus; ut quid enim mali mei poenam suscipiam,
quod non voluntate, sed necessitate commisi? Ipsa denique mandata
Dei ne peccent homines, aut hortamenta ut faciant bonum, hanc
insipientiam destruunt. Quis enim iubet aliquem ne faciat malum quod
non potest declinare, aut faciat bonum ad quod non potest pervenire?
Gregorius Nyssenus Philos. Insipientes vero sunt orationes omnibus
secundum fatum existentibus; exulat autem et providentia Dei cum
pietate, cum his et homo organum solum invenitur superni circularis
motus; ab hoc enim moveri ad operationes aiunt non solum partes
corporis, sed animae excogitationes; et universaliter qui hoc dicunt,
quae in nobis sunt, et contingentis naturam destruunt; et ita nihil
aliud est hoc quam omnia evertere. Ubi etiam de reliquo erit liberum
arbitrium? Liberum enim oportet esse quod est in nobis. Augustinus
de Civ. Dei. Non usquequaque autem absurde dici potest, ad solas
corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus
accessibus et decessibus videmus anni tempora variari, et lunaribus
incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum,
sicut conchas et mirabiles aestus Oceani; non autem animi voluntates
positionibus siderum subdi. Quod si dicantur stellae significare ista
potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita
geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus,
honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in
ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi
extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in
nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento
seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis
quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet
quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus
casibusque diversitas. Quidam vero non astrorum constitutionem, sed
omnium connexionem seriemque causarum, quam Dei summi tribuunt
voluntati et potestati, fati nomine appellant. Si quis ergo res
humanas fato tribuit quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati
nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat, quoniam fati
nomen solet a loquentibus poni in siderum constitutione. Unde
voluntatem Dei fati vocabulo non nuncupamus, nisi forte ut fatum a
fando, idest a loquendo, dictum intelligamus. Scriptum est enim:
semel locutus est Deus: duo haec audivi. Unde non est multum cum eis
de verbi controversia laborandum atque certandum. Augustinus contra
Faustum. Si autem sub fato stellarum nullius hominis Genesim ponimus
ut liberum arbitrium voluntatis ab omni necessitatis vinculo
vindicemus, quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum
conditionem credimus factam, qui est universorum aeternus creator et
dominus? Itaque illa stella quam viderunt magi, Christo secundum
carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium
famulabatur. Proinde non ex illis erat stellis quae ab initio
creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed
novo virginis partu novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui
etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret,
exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Deus verbum infans erat,
praeeundo perduceret. Quidam autem astrologi ita constituerunt
nascentium hominum fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine
aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus
est, perrexisse asseverent. Sortem quippe nascentis astrorum ordini
colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse
mutari. Quapropter si stella illa ex his erat quae in caelo peragunt
ordines suos quomodo poterat discernere quid Christus acturus erat,
quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut
probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat,
exorta est; non ideo Christus natus quia illa extitit, sed illa
extitit quia Christus natus est; unde si dici oporteret, non stellam
Christo, sed Christum stellae, fatum fuisse diceremus: ipse quippe
illi, non illa huic nascendi attulit causam. Chrysostomus super
Matth. Non est hoc etiam astronomiae opus a stellis scire eos qui
nascuntur, sed ab hora nativitatis futura praedicere; hi autem tempus
nativitatis non cognoverunt, ut hinc sumentes initium a stellarum motu
futura cognoscerent, sed e converso. Dicunt ergo vidimus stellam
eius. Glossa. Idest propriam, quia hanc creavit ad ostensionem
sui. Augustinus in Serm. 2 de Epiph. Pastoribus Angeli, magis
stella Christum demonstrat: utrisque loquitur lingua caelorum, quia
lingua cessaverat prophetarum. Caelos Angeli habitant, et sidera
exornant: utrisque ergo caeli enarrant gloriam Dei. Gregorius in
Evang. Et rationabiliter Iudaeis, tamquam ratione utentibus,
rationale animal, idest Angelus, praedicare debuit. Gentiles vero,
quia ratione uti nesciebant, ad cognoscendum dominum non per vocem,
sed per signa perducuntur, quia et illis prophetiae tamquam fidelibus,
et istis signa tamquam infidelibus data sunt. Eisdem autem gentibus
Christum, cum perfectae esset aetatis, apostoli praedicant, eumque
parvulum et necdum per humanitatis officium loquentem stella gentibus
denuntiat: quia nimirum rationis ordo poscebat ut loquentem iam dominum
loquentes nobis praedicatores, et necdum loquentem elementa muta
praedicarent. Leo Papa in Serm. 3 de Epiph. Ipse etiam
Christus expectatio gentium, de quibus quondam beatissimo patri
Abrahae innumerabilis fuit promissa successio, non carnis semine, sed
fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata,
ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed caelestis progenies
speraretur. Ad credendum ergo promissae posteritatis heredes in
sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo caelum
est adhibitum in testimonium, caeli famuletur obsequium. Chrysostomus
in Matth. Quoniam autem non caelestium una stellarum haec fuit,
manifestum est; nulla enim alia stellarum hac via procedit; haec enim
ab oriente in meridiem ferebatur, ita enim Palaestina ad Persidem
iacet. Secundo autem a tempore quo videbatur: non enim in nocte
apparuit tantum, sed in media die; quod non est virtutis stellae, sed
nec etiam lunae. Tertio, ab eo quod apparebat et occultabatur
rursus: cum enim intraverunt Hierosolymam, occultavit seipsam;
deinde ubi Herodem reliquerunt, seipsam monstravit. Neque etiam
proprium quemdam gressum habebat, sed cum oportebat ire magos, ibat:
quando autem stare oportebat, stabat, sicut et de columna nubis erat
in deserto. Quarto, quia non sursum manens partum virginis
ostendebat, sed deorsum descendens hoc faciebat; quod non est stellae
motus, sed virtutis cuiusdam rationalis; unde videtur haec stella
virtutis invisibilis fuisse in talem apparentiam formata. Remigius.
Nonnulli dicunt hanc stellam fuisse spiritum sanctum, ut ipse qui
postea super baptizatum dominum descendit in specie columbae, in specie
stellae apparuerit magis. Alii dicunt fuisse Angelum ut ipse qui
apparuit pastoribus, apparuerit etiam magis. Glossa. Sequitur etiam
in oriente. Utrum stella in oriente orta sit, an ipsi ibi positi
natam et occidentem viderint, ambiguum est: potuit enim nasci in
oriente et eos in Ierusalem perducere. Augustinus in Serm. de
Epiph. Sed dicturus es: a quibus audierunt quod talis, scilicet
stella, Christum natum significaret? Profecto ab Angelis aliqua
monitione revelationis. Quaeris fortassis: ab Angelis bonis an
malis? Christum quidem et Angeli mali, hoc est Daemones, filium
Dei esse confessi sunt. Sed cur non et a bonis hoc audierunt quando
in Christo adorando salus eorum iam quaerebatur, non iniquitas
damnabatur? Potuerunt ergo illis et Angeli dicere: stella quam
vidistis, Christus est. Ite, adorate illum ubi natus est, et simul
iudicate qualis quantusque natus sit. Leo Papa in Serm. 4 de
Epiph. Vel praeter illam stellae speciem quae corporeum incitavit
obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; et hoc
quidem ad illuminationem fidei pertinebat. Augustinus de quaest.
Nov. et Vet. Testam. Vel Iudaeorum natum regem intellexerunt,
cum stella indice temporalis rex soleat designari. Hi enim magi
Chaldaei non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate
speculabantur. Sicut enim datur intelligi, traditionem Balaam
sequebantur, qui dixit: orietur stella ex Iacob. Unde videntes
stellam extra ordinem mundi hanc intellexerunt quam Balaam futuram
indicem regis Iudaeorum prophetaverat. Leo Papa in Serm. 4 de
Epiph. Potuerunt autem illis credita et intellecta sufficere, ut
corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo visu mentis
inspexerant; sed diligentia sagacis officii ad videndum usque puerum
perseverans nostri temporis hominibus serviebat, ut sicut omnibus nobis
profuit quod post resurrectionem domini vestigia vulnerum eius Thomae
apostoli exploravit manus, ita ad nostram utilitatem proficeret quod
infantiam ipsius magorum probavit aspectus; unde dicunt venimus adorare
eum. Chrysostomus super Matth. Sed numquid nesciebant quia in
Ierusalem regnabat Herodes? Numquid non intelligebant quia
quicumque, rege vivente, alterum regem pronuntiat aut adorat, punitur
in sanguine? Sed dum considerabant regem futurum non timebant
praesentem; adhuc non viderant Christum, et iam parati erant mori pro
eo. O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis, priusquam
Christum cognoscerent, Christi facti sunt confessores.
|
|