|
Glossa. Angelicae admonitioni Ioseph non inobediens fuit; unde
sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius et venit in
terram Israel. Non enim determinaverat Angelus in quo loco terrae
Israel; ut dubitante Ioseph, iterum revertatur, et frequentiori
visitatione Angeli certior redderetur; unde sequitur audiens autem
quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo
ire. Iosephus Antiq. Iud. et de bello Iud. Habuit siquidem
Herodes uxores novem, ex quarum septem numerosam suscepit sobolem:
primogenitus eius Antipater ex Iosida, Alexander et Aristobulus ex
Mariamne, Archelaus ex Mathaca Samaritide, Herodes Antipas, qui
postea tetrarcha fuit, et Philippus, ex Cleopatra Hierosolymitide.
Tribus igitur primis ab Herode interfectis, et post mortem eius
occasione testamenti patris, Archelao gubernationem regni usurpante,
et causa de successione regni ad Caesarem Augustum delata, tandem de
consilio senatus omnem Herodis monarchiam distribuit: mediam partem,
scilicet Idumaeam et Iudaeam, tradens Archelao sub nomine
tetrarchiae, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum
praebuisset; mediam vero partem in duas secuit tetrarchias: cessitque
Galilaea in partem Herodis tetrarchae, Ituraeae vero et
Trachonitidis regio Philippo. Factus est ergo post Herodem
defunctum Archelaus quasi diarchus, quod dominii genus hic regnum
appellat. Augustinus de Cons. Evang. Sed hic aliquis quaeret:
quomodo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos
pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore ibi prohibebantur
accedere? Hoc dissolvere non est difficile: fieri enim poterat ut per
diem festum, inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox
reversuri, cum tamen aliis diebus habitare metuerent: ut nec
solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione
perspicui. Iste quoque intellectus patet; ut quod Lucas dicit per
omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem, tunc accipiamus factum
cum iam non metueretur Archelaus, qui, secundum historiam Ioseph,
solum novem annis regnavit. Sequitur et admonitus in somnis secessit
in partes Galilaeae. Sed forte hic quispiam moveatur: cum Matthaeus
dixerit, ideo timuisse Ioseph cum puero redeuntem ire in Iudaeam quia
pro patre suo Herode Archelaus filius eius regnabat, quomodo potuit
ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarcha erat, ut
Lucas testatur? Quasi vero ipsa sint tempora quibus puero timebatur,
quae Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant ut in ipsa
Iudaea non rex esset Archelaus, sed praeses Pilatus. Glossa. Sed
tunc quaeritur: quare non timuit Ioseph in Galilaeam ire, cum et ibi
Archelaus regnaret? Sed melius potuit latere cum puero in Nazareth,
quam in Ierusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.
Chrysostomus in Matth. Immo quia regionem ortus sui mutavit, res in
posterum caligine obducta est. Omnis quippe impetus persequentis in
Bethlehem eiusque fines desaevierat. Venit igitur Ioseph in
Nazareth et periculum fugiens et in patriam rediens; unde sequitur et
veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. Augustinus de
Cons. Evang. Forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus,
propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu
Archelai in Ierusalem ire noluerint; cum propterea magis esse in
Galilaea videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae,
sicut Lucas non tacuit. Sed intelligendum est, quia ubi Angelus in
somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: vade in terram Israel, sic
intellectum primo esse a Ioseph, ut putaret rectius esse pergere in
Iudaeam: ipsa enim primitus intelligi potuit terra Israel. Postquam
vero comperit ibi regnare Archelaum, noluit obiicere se periculo, cum
posset terra Israel etiam Galilaea intelligi, quia et ipsam populus
Israel incolebat. Quamquam possit et aliter solvi: quia potuit
videri parentibus Christi non esse habitandum ibi cum puero, nisi in
Ierusalem ubi erat templum domini; et illuc ivissent, nisi Archelai
praesentia terrerentur. Non autem divinitus iubebantur in Iudaea vel
in Ierusalem habitare, ut de Archelao quod timebant deberent
contemnere; sed in terra Israel, in qua etiam, ut dictum est,
poterat intelligi Galilaea. Hilarius in Matth. Verum typica ratio
conservata est: Ioseph enim apostolorum tenet speciem, quibus
Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo,
idest populo eius in passione domini deperdito, Iudaeis praedicare
sunt iussi (missi enim erant ad oves perditas domus Israel); sed
manente hereditariae infidelitatis dominatu, metuunt et recedunt;
admoniti per visum, spiritus sancti donum in gentibus contemplantes,
ad eas conferunt Christum. Rabanus. Vel hoc ultima tempora
Ecclesiae designat, quando plurimis Iudaeorum ad praedicationem
Enoch et Eliae conversis, ceteri ad instinctum Antichristi contra
fidem pugnabunt. Pars igitur Iudaeae in qua regnabat Archelaus,
Antichristi sequaces ostendit; Nazareth autem Galilaeae, quo
transfertur Christus, partem eiusdem gentis quae fidem est susceptura
designat: unde Galilaea transmigratio, Nazareth autem flos virtutum
interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad caelestia
transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Glossa.
Huic autem prophetae testimonium adiungit dicens ut impleretur quod
dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Hieronymus.
Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret quod
dictum est per prophetas; sed simpliciter: quod dictum est per
prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non
verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus interpretatur
sanctus; sanctum autem dominum futurum omnis Scriptura commemorat.
Possumus et aliter dicere: quod etiam eisdem verbis iuxta Hebraicam
veritatem in Isaia scriptum sit: exiet virga de radice Iesse, et
Nazaraeus de radice eius consurget. Chrysostomus super Matth. Aut
forte legerunt et aliquos prophetas ita dicentes, qui non sunt nobis
canonizati, sicut Nathan et Esdra. Et quoniam hoc prophetatum
erat, manifestat Philippus dicens ad Nathanaelem: quem scripsit
Moyses in lege, invenimus Iesum a Nazareth. Unde etiam prius
Christiani Nazaraei vocabantur; sed apud Antiochiam mutatum est hoc
nomen, et dicti sunt Christiani. Augustinus de Cons. Evang.
Haec autem omnia quae sunt a narratione magorum et deinceps, Lucas
tacet. Hoc proinde cognoscendum, quod deinceps ad cetera valeat: sic
unumquemque Evangelistarum contexere narrationem suam, ut tanquam
nihil praetermittentis series digesta videatur; tacitis enim quae non
vult dicere, sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit ut
ipsa continuo sequi videantur; sed cum alter dicit ea quae alter
tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerint a
quo praetermissa sunt, transiliri.
|
|