|
Augustinus in Serm. de Epiph. Sicut magi desiderant redemptorem,
ita Herodes timet successorem; unde sequitur audiens autem Herodes
rex, turbatus est. Glossa. Rex dicitur ut ex collatione eius qui
quaeritur, hic intelligatur extraneus. Chrysostomus super Matth.
Et ideo turbatur audiens regem natum Iudaeis ex genere Iudaeorum,
cum esset ipse genere Idumaeus, ne regno revoluto iterum ad Iudaeos,
ipse a Iudaeis expelleretur, et semen eius post ipsum praecideretur a
regno: semper enim grandis potestas maiori timori subiecta est; sicut
enim rami arborum in excelso positarum, etiam si levis aura flaverit,
moventur, sic et sublimes homines etiam levis nuntii fama conturbat;
humiles autem, sicut in convalle, plerumque in tranquillitate
consistunt. Augustinus in Serm. 2 de Epiph. Quid autem erit
tribunal iudicantis, quando superbos reges timere faciebat nativitas
infantis? Pertimeant reges ad patris dexteram iam sedentem, quem rex
impius timuit adhuc matris ubera lambentem. Leo Papa in Serm. 4 de
Epiph. Superfluo tamen, Herodes, timore turbaris: non capit
Christum regio tua, nec mundi dominus potestatis tuae coepit esse
contentus angustiis. Quem in Iudaea regnare non vis, ubique regnat.
Glossa. Vel non solum propter se timuit, sed propter iram
Romanorum; decreverant enim Romani ne quis rex vel Deus sine eorum
consilio diceretur. Gregorius in Evang. Caeli autem rege nato, rex
terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum
celsitudo caelestis aperitur. Leo Papa in Serm. 6 de Epiph.
Herodes etiam Diaboli personam gerit, cuius sicut tunc fuit
incentor, ita nunc quoque est indefessus imitator. Cruciatur enim
vocatione gentium, et quotidiana potestatis suae destructione
torquetur. Chrysostomus super Matth. Uterque ergo zelo proprio
turbatur, et sui regni successorem timebat: Herodes terrenum,
Diabolus autem caelestem. Ecce autem et Iudaicus populus turbatur,
qui magis de auditu isto gaudere debuerat quia rex Iudaeus surgere
dicebatur. Sed turbabantur quia de adventu iusti non poterant gaudere
iniqui. Aut certe turbantur ne forte iratus Iudaico regi genus eius
vexaret; unde sequitur et omnis Hierosolyma cum illo. Glossa.
Volens illi favere quem timebat; populus enim plus iusto eis favet
quos crudeles sustinet. Sequitur et congregans omnes principes
sacerdotum et Scribas populi. Ubi nota diligentiam inquirentis, ut
si invenerit, faciat quod postea se velle ostendit; sin autem,
excusatus sit Romanis. Remigius. Scribae autem dicti sunt, non
tantum ab officio scribendi, sed potius ab interpretatione
Scripturarum; erant enim legis doctores. Sequitur sciscitabatur ab
eis ubi Christus nasceretur. Hic attendendum est, quia non dixit:
ubi Christus natus est, sed ubi nasceretur. Callide enim
interrogavit eos, ut posset agnoscere si de rege nato laetarentur.
Christum autem vocat, quia noverat inungi regem Iudaeorum.
Chrysostomus super Matth. Ut quid autem interrogat Herodes, qui
non credebat Scripturis? Aut si credebat, quomodo sperabat posse
interficere illum quem regem futurum esse dicebant? Sed Diabolus
instigabat, qui credebat quod Scripturae non mentiuntur. Sic sunt
omnes peccatores, qui hoc ipsum quod credunt, perfecte credere non
permittuntur; quod enim credunt, veritatis est virtus, quae non
potest esse occulta; quod autem non credunt, excaecatio est inimici.
Si enim perfecte crederent, sic viverent quasi post modicum transituri
de hoc mundo, non quasi in aeternum mansuri. Sequitur at illi
dixerunt: in Bethlehem Iudae. Leo Papa in Serm. 1 de Epiph.
Magi quidem humano sensu significatum sibi regis ortum existimaverunt
in civitate regia esse quaerendum. Sed qui servi susceperat formam,
et non iudicare venerat, sed iudicari, Bethlehem praeelegit
nativitati, Hierosolymam passioni. Theodorus in Serm. Conc.
Ephes. Si enim maximam Romam elegisset civitatem, potentia civium
mutationem orbis terrarum factam putarent; si filius fuisset
imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. Sed quid fecit?
Omnia egena et vilia elegit, ut divinitas cognosceretur orbem
transformasse terrarum. Propterea pauperculam elegit matrem,
pauperiorem patriam, egenus fit pecuniis, et hoc tibi exponit
praesepe. Gregorius in Evang. Bene etiam in Bethlehem nascitur:
Bethlehem quippe domus panis interpretatur: ipse namque est qui ait:
ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Chrysostomus super
Matth. Cum autem debuissent celare mysterium regis praefiniti a
Deo, maxime in conspectu alienigenae regis, facti sunt non
praedicatores operum Dei, sed proditores mysteriorum eius; et non
solum manifestant mysterium, sed etiam propheticum protulerunt
exemplum; unde subiungunt sic enim scriptum est per prophetam,
scilicet Michaeam: et tu Bethlehem terra Iuda. Glossa. Hoc sic
ponit ut ab eis dictum est, qui etsi non verba, veritatem sensus
quodammodo ponunt. Hieronymus de optimo interpretandi genere. Unde
hic reprehenduntur Iudaei de ignorantia, quoniam prophetia dicit: tu
Bethlehem Ephrata, illi dixerunt tu Bethlehem terra Iuda.
Chrysostomus super Matth. Sed adhuc ipsam prophetiam praecidentes,
interficiendorum parvulorum facti sunt causa: sic enim scriptum erat:
ex te exiet rex, qui pascet populum meum Israel, et dies eius a
diebus saeculi. Si ergo integram prophetiam protulissent, considerans
Herodes quia non erat rex terrenus cuius dies a diebus saeculi erant,
in tantum furorem non exarsisset. Hieronymus super Matthaeum, et
super Michaeam. Est autem sensus prophetiae talis: tu Bethlehem
terra Iuda vel Ephrata (quod ideo dicitur, quia est alia Bethlehem
in Galgalis sita), quamvis parvus vicus sis inter millia civitatum
Iuda, tamen ex te nascetur Christus, qui erit dominator Israel,
qui secundum carnem de David est, de me tamen natus est ante saecula;
et ideo dicitur: egressus eius ab initio a diebus aeternitatis quia in
principio verbum erat apud Deum. Sed hoc ultimum, ut dictum est,
Iudaei tacuerunt, alia vero mutaverunt, vel propter ignorantiam, ut
dictum est, vel ad maiorem manifestationem, ut Herodi alienigenae
intellectum prophetiae aperirent; unde pro eo quod propheta dixit
Ephrata, quod erat nomen antiquum et forte Herodi ignotum, dixerunt
terra Iuda; pro eo autem quod propheta dixerat: minima es in milibus
Iuda, volens ostendere parvitatem eius quantum ad populi
multitudinem, dixerunt nequaquam minima es in principibus Iuda,
volentes ostendere magnitudinem dignitatis provenientem ex dignitate
principis nascituri quasi dicerent: magna es inter civitates ex quibus
principes prodierunt. Remigius. Vel talis est sensus: quamvis
minima videaris inter urbes principatum habentes, tamen non es minima,
quia ex te exiet dux qui regat populum meum Israel. Dux autem iste
Christus est, qui populum fidelem regit et gubernat. Chrysostomus in
Matth. Intende autem certitudinem prophetiae; non enim dixit quod in
Bethlehem erit, sed quod de Bethlehem exiet, ostendens quod ibi
solum nasceretur. Quomodo autem habet rationem de Zorobabel haec
dicta esse ut quidam dicunt? Non enim exitus eius fuit a principio ex
diebus saeculi, neque etiam ex Bethlehem exivit, cum non in Iudaea,
sed in Babylonia natus sit. Est etiam ad hoc, testimonium quod
dicit: nequaquam minima es, quia ex te exiet: nullus enim alius
illustrem fecit villam in qua nasceretur quam Christus. Post
nativitatem enim a finibus orbis terrarum veniunt visuri praesepe et
tugurii locum. Non autem dixit: ex te exiet filius Dei, sed dux qui
pascet populum meum Israel: oportebat enim in principio condescendere
ut non scandalizarentur, et quae ad salutem hominum pertinebant
praedicare, ut magis inducerentur. Mystice autem dicit qui regat
populum meum Israel. Israel enim hic dicit eos qui crediderunt ex
Iudaeis; si autem non omnes Christus rexit, eorum est accusatio.
De gentibus autem interim tacuit ne scandalizaret Iudaeos. Vide
autem mirabilem dispensationem: Iudaei enim et magi simul se invicem
docent: Iudaei a magis audiunt quod Christum in orientis regione
stella praedicabat, et magi a Iudaeis quod prophetae antiquitus eum
nuntiaverunt; ut geminato testimonio confirmati, ardentiori fide
expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat
auctoritas. Augustinus in Serm. de Epiph. Poterat enim stella
quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans,
ad ipsam eos perducere civitatem; sed tamen subtraxit se, nec eis
prorsus apparuit, donec de civitate in qua Christus nasceretur et ipsi
Iudaei dicerent in Bethlehem Iuda: similes facti fabris arcae Noe,
qui aliis ubi evaderent, praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt;
similes lapidibus milliariis viam ostenderunt, nec ipsi ambulare
potuerunt. Audierunt et abierunt inquisitores, dixerunt et
remanserunt doctores. Nunc quoque Iudaei simile aliquid nobis
exhibere non desinunt: nonnulli enim Paganorum, quando eis de
Scripturis testimonia clare proferimus, ut noverunt Christum ante
prophetatum, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint,
malunt credere codicibus Iudaeorum; et sicut tunc magi fecerunt,
Iudaeos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.
|
|