|
Chrysostomus super Matth. Postquam audivit Herodes responsum
duplici modo credibile: primum quia a sacerdotibus fuerat dictum,
deinde quia exemplo prophetico fuerat comprobatum, non tamen ad
devotionem flectitur nascituri regis, sed ad malitiam interfectionis
eius per dolum. Vidit enim quia non poterat magos nec blandimentis
flectere nec minis terrere nec auro corrumpere, ut consentirent in
interfectionem regis futuri; ideo illos decipere cogitavit; unde
dicitur tunc Herodes clam vocatis magis. Occulte autem vocavit eos ut
non viderent Iudaei quos habebat suspectos, ne forte quasi regem suae
gentis amantes proderent consilium eius. Diligenter didicit ab eis
tempus stellae. Remigius. Idcirco diligenter, quia callidus erat et
timebat ne non reverterentur ad eum, ut tunc sciret quid ageret de
puero occidendo. Augustinus in Serm. 7 de Epiph. Ferme autem
biennio ante visa est stella mirantibus quid esset. Sed tunc
intelligitur indicatum eis cuius esset stella quae iamdiu videbatur,
quando natus est qui per illam significabatur. Sed postquam Christo
nato revelatum est magis, venerunt ab oriente, et tertiadecima die
adoraverunt eum, quem ante paucos dies natum fuisse didicerunt.
Chrysostomus in Matth. Vel ante multum tempus haec stella apparuit,
quoniam multum tempus in itinere erant magi consumpturi, ut confestim
cum natus esset, Christo assisterent, eum in fasciis adorantes, ut
mirabilior appareret. Glossa. Secundum alios vero a die nativitatis
Christi creditur stella tantum apparuisse, et peracto officio, cum
nova esset, desiit esse. Ait enim Fulgentius: puer natus novam
stellam fabricavit. Cognito autem loco et tempore, personam pueri
vult non ignorare; unde dicit ite, et interrogate diligenter de
puero. Illud praeceperat quod absque praecepto erant facturi.
Chrysostomus in Matth. Non autem dicit interrogate de rege, sed de
puero: ei enim etiam nomen potestatis inviderat. Chrysostomus super
Matth. Ergo ut ad hoc eos induceret, devotionem promittebat, et per
eam gladium acuebat et malitiam cordis sui humilitatis colore
depingebat. Talis est consuetudo omnium malignorum: quando aliquem in
occulto gravius laedere volunt, humilitatem illi et amicitias fingunt.
Unde dicit et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens
adorem eum. Gregorius in Evang. Adorare eum se velle simulat, ut
quasi hunc, si invenire possit, extinguat. Sequitur qui cum
audissent regem, abierunt. Remigius. Audierunt magi Herodem ut
quaererent dominum, sed non ut ad eum reverterentur. Significabant
enim bonos auditores, qui bona quae audiunt a malis praedicatoribus
faciunt; sed tamen opera illorum non imitantur.
|
|