|
Glossa. Postquam praemisit stellae obsequium, subiungit Evangelista
magorum gaudium dicens videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno
valde. Remigius. Et sciendum quod non satis fuit dicere
Evangelistae gavisi sunt, sed addidit gaudio magno et valde.
Chrysostomus super Matth. Gavisi sunt quia spes eorum non erat
decepta, sed amplius confirmata, quod tanti itineris non sine causa
susceperunt laborem. Glossa. Gaudio gaudet qui propter Deum
gaudet, qui est verum gaudium. Addidit autem et magno, quia de magno
gaudebant. Chrysostomus super Matth. Per mysterium enim stellae
intelligebant quoniam dignitas tunc nati regis excedebat mensuram omnium
mundalium regum. Addidit etiam valde. Remigius. Quia voluit
ostendere quod magis gaudent homines de rebus perditis quam semper
possessis. Subditur autem et intrantes domum, invenerunt. Leo Papa
in Serm. 4 de Epiph. Quantitate parvum, alienae opis indigum,
fandi impotentem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate
discretum; quia sicut fidelia erant testimonia quae in eo maiestatem
invisibilis divinitatis ostenderent, ita probatissimum debebat esse,
sempiternam illam essentiam filii Dei veram suscepisse hominis
naturam. Cum Maria matre eius. Chrysostomus super Matth. Non
diademate coronata aut in lecto aureo recumbente, sed vix tunicam
habente unam, non ad ornamentum corporis, sed ad tegumentum
nuditatis, qualem habere potuit carpentarii uxor peregre constituta.
Si ergo regem terrenum quaerentes venissent, magis fuissent confusi
quam gavisi, quia tanti itineris laborem sine causa suscepissent.
Nunc autem quia caelestem regem quaerebant, etsi nihil regale
videbant, in eo tamen solius stellae testimonio contenti, gaudebant
oculi eorum contemptibilem puerum aspicere, quia spiritus in corde
eorum terribilem eum monstrabat; unde procidentes adoraverunt eum;
vident enim hominem et agnoscunt Deum. Rabanus. Divino autem nutu
factum est quod abierat Ioseph, ne aliqua malae suspicionis occasio
daretur gentibus. Glossa. Qui licet morem suae gentis in donis
offerendis sequantur Arabes enim auro, thure et diversis generibus
aromatum abundant tamen aliquid mysterii muneribus demonstrare
volebant; unde sequitur apertis thesauris, obtulerunt ei munera:
aurum, thus et myrrham. Gregorius in Evang. Aurum quippe regi
congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem
mortuorum corpora condiuntur. Augustinus in Serm. de Epiph. Aurum
igitur solvitur quasi regi magno, thus immolatur ut Deo, myrrha
praebetur quasi pro salute omnium morituro. Chrysostomus super
Matth. Haec autem etsi tunc non intelligebantur secundum quale
mysterium ista gerebant, vel quid significaret unumquodque munus,
eorum nihil contrarium est: gratia enim quae illos haec omnia facere
hortabatur, ipsa ordinaverat universa. Remigius. Et sciendum quod
isti non singula obtulerunt, sed singuli tria; et singuli cum suis
muneribus regem, Deum et hominem praedicaverunt. Chrysostomus super
Matth. Erubescant ergo Marcion et Paulus Samosatenus, qui nolunt
videre quae magi viderunt, qui Ecclesiae sunt progenitores, Deum in
carne adorantes. Nam quod in carne vera sit, panni monstrant et
praesepe; quoniam autem non ut purum hominem adorant, sed ut Deum,
demonstrant dona quae Deo offerre decens erat. Confundantur et
Iudaei videntes se praeventos a magis, et neque post illos venire
studentes. Gregorius in Evang. Potest et in his aliud intelligi.
Auro namque sapientia designatur, Salomone teste, qui ait:
thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; thure, quod Deo
incenditur, virtus orationis exprimitur, secundum illud: dirigatur
oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; per myrrham vero carnis
mortificatio figuratur. Nato ergo regi aurum offerimus, si in
conspectu eius sapientiae lumine splendemus; thus offerimus, si per
orationum studia Deo redolere valeamus; myrrham offerimus, si carnis
vitia per abstinentiam mortificamus. Glossa. Tres autem viri qui
offerunt, significant gentes de tribus partibus mundi venientes.
Thesauros aperiunt dum fidem cordis per confessionem ostendunt. Bene
autem in domo docentes ne thesaurum bonae conscientiae iactando
propalemus. Offerunt tria munera, hoc est fidem sanctae Trinitatis;
vel apertis thesauris Scripturarum, historicum, moralem, et
allegoricum sensum offerunt, vel logicam, physicam et Ethicam, dum
illa fidei servire faciunt.
|
|