|
Augustinus in Serm. de Epiph. Herodes impius factus ex timore
crudelis voluit desaevire. Sed quomodo poterat capere eum qui ipsas
fraudes venerat amputare? Ut ergo eius fraus elideretur, sequitur et
responso accepto. Hieronymus. Qui enim munera obtulerunt domino,
consequenter responsum accipiunt. Responsum, quod Graece
krematisthentes dicitur, non per Angelum fit, sed per ipsum dominum,
ut meritorum Ioseph privilegium demonstretur. Glossa. Fit autem
haec responsio per ipsum dominum quia nullus alius viam reversionis
instituit nisi ille qui dicit: ego sum via. Non tamen loquitur puer
ad eos ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera humanitas
habeatur. Dicit autem et responso accepto; sicut enim Moyses tacitus
clamat, sic isti pie affectu interrogabant quid divina iuberet
voluntas. Dicit autem per aliam viam reversi sunt in regionem suam,
quia infidelitati miscendi non erant Iudaeorum. Chrysostomus in
Matth. Intuere autem magorum fidem, qualiter non scandalizati sunt
in seipsis dicentes: si magnus est puer hic, quae necessitas fugae est
et occultae recessionis? Hoc enim est verae fidei non quaerere causas
eorum quae fieri praecipiuntur, sed suaderi solum ab eis.
Chrysostomus super Matth. Si autem magi Christum quasi terrenum
regem quaesissent, invenientes eum, apud ipsum mansissent; tunc autem
adoraverunt et reversi sunt. Cum autem reversi fuissent, manserunt
colentes Deum magis quam ante, et praedicantes multos erudierunt. Et
denique cum Thomas ivisset ad provinciam illam, adiuncti sunt ei; et
baptizati, facti sunt executores praedicationis ipsius. Gregorius in
Evang. Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam
per aliam viam revertuntur. Regio quippe nostra Paradisus est, ad
quem Iesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione
etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum
vetitum gustando discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo,
obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando
redeamus. Chrysostomus super Matth. Nec etiam erat possibile ut qui
ab Herode ad Christum venissent, redirent ad Herodem: qui enim
relicto Christo ad Diabolum transeunt per peccatum, frequenter per
poenitentiam revertuntur ad Christum. Qui enim fuit in innocentia,
dum nescit quid sit malum, facile decipitur; sed cum expertus fuerit
malum quod invenit et recordatus bonum quod perdidit, compunctus redit
ad Deum. Qui autem relicto Diabolo venit ad Christum, difficile
redit ad Diabolum, quia dum gaudet in bonis quae invenit et recordatur
mala quae evasit, difficile redit ad malum.
|
|