|
Rabanus. Hic praetermittit Matthaeus diem purificationis, in qua
oportebat primogenitum offerri in templo, et agnum vel par turturum aut
columbarum. Et quamvis timerent Herodem, tamen non sunt ausi
transgredi legem, quin ad templum puerum deferrent. Cum itaque rumor
de puero iam inciperet dilatari, mittitur Angelus qui in Aegyptum
faciat puerum transportari; unde dicit Angelus domini apparuit in
somnis Ioseph. Remigius. Per hoc quod semper Angelus Ioseph in
somnis apparuisse dicitur, mystice designatur quia illi qui a curis
terrenis et saecularibus negotiis quiescunt, perfrui angelica visione
merentur. Dicit ergo ei: surge et accipe puerum et matrem eius.
Hilarius in Matth. Cum desponsatam eam iusto significabat, coniugem
nuncupavit; sed post partum mater tantum Iesu ostenditur, ut
quemadmodum iusto Ioseph deputaretur Mariae in virginitate coniugium,
ita venerabilis esse ostenderetur in Iesu matre virginitas.
Chrysostomus super Matth. Non autem dicit: accipe matrem et puerum
eius: sed e converso, quia non propter matrem puer natus est, sed
propter puerum mater praeparata est. Sequitur et fuge in Aegyptum.
Quomodo autem filius Dei ante hominem fugit, aut quis liberet de
inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Et primum quidem oportet ut
regulam humanae naturae quam suscepit conservet et in hac parte, quia
humanae naturae et puerilitati convenit fugere potestatem minantem;
deinde ut ceteri Christiani, cum necessitas persecutionis advenerit,
fugere non erubescant. Sed quare in Aegyptum? Recordatus est enim
dominus, qui non in finem irascitur, quanta mala fecerit super
Aegyptum; ideo mittit filium suum in eam et dat illi magnae
reconciliationis signum, ut decem plagas Aegypti una medicina
sanaret; ut populus qui ante fuerat persecutor populi primogeniti,
custos fieret filii unigeniti; ut quia illi violenter dominati sunt,
isti cum devotione servirent; ut iam non irent ad mare rubrum
demergendi, sed vocarentur ad aquas Baptismatis vivificandi.
Augustinus in Serm. de Epiph. Audi etiam magni mysterii
sacramentum. Moyses aliquando in Aegypto perfidis clauserat diem;
illuc Christus adveniens sedentibus in tenebris reddidit lucem; fugit
ut illuminaret, non fugit ut lateret. Sequitur et esto ibi usque dum
dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum
eum. Putabat enim infelix tyrannus salvatoris adventu regali se solio
detrudendum, sed non ita est: non ad hoc venerat Christus ut alienam
gloriam invaderet, sed ut suam donaret. Sequitur qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum. Hilarius
in Matth. Scilicet idolis plenam: iam enim post Iudaeorum
insectationem Iudaeam relinquens, Christus ad gentes inanissimis
religionibus deditas, colendus infertur. Hieronymus in Matth.
Quando igitur tollit puerum et matrem eius ut in Aegyptum transeat,
nocte tollit et in tenebris; quando vero revertitur in Iudaeam, nec
nox nec tenebrae ponuntur in Evangelio. Chrysostomus super Matth.
Omnis enim perfectionis angustia nox est, refrigerium autem dies.
Rabanus. Vel quia luce vera recedente, lucis ipsius osores in
tenebris remanserunt, ipsa vero redeunte illuminantur. Chrysostomus
in Matth. Vide autem statim ipso nato tyrannum insanire, et quod
mater cum puero ad extraneam effugatur regionem, ut si tu incipiens
alicui spirituali rei deservire, videaris tribulari, non turberis,
sed omnia viriliter feras, hoc habens exemplum. Beda. Quod enim
dominus a parentibus sublatus est in Aegyptum, significat electos
saepius malorum improbitate suis effugandos ex sedibus, vel etiam
exilio damnandos. Si quidem ipse qui suis erat praecepturus: cum vos
persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, primus fecit quod
praecepit, fugiendo hominem quasi homo in terra, quem stella magis
paulo ante adorandum monstravit ex caelo. Remigius. Quod autem
dominus in Aegyptum iturus esset praedixerat Isaias cum ait: ecce
dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et disperdet
simulacra Aegypti. Consuetudo autem fuit istius Evangelistae omnia
quae dixit confirmare, et hoc ideo, quia Iudaeis scribebat; ideoque
subiungit ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam
dicentem: ex Aegypto vocavi filium meum. Hieronymus de optimo genere
interpretandi. Hoc Lxx interpretes non habent; sed in Osee propheta
iuxta Hebraicam scribitur veritatem: quia puer Israel est, et dilexi
eum et ex Aegypto vocavi filium meum, pro quo Lxx transtulerunt:
quia parvulus est Israel, et dilexi eum, ex Aegypto vocavi filium
meum. Hieronymus super Osee. Hoc autem testimonio utitur
Evangelista, quia haec typice referuntur ad Christum. Notandum
enim, quod in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de
vocatione gentium praenuntiatur, ut radix historiae non penitus
deseratur. Chrysostomus in Matth. Est etiam prophetiae lex multa
multoties dici de aliis, compleri autem in aliis; sicut de Simeone et
levi dictum est: dividam eos in Iacob et dispergam in Israel; quod
non in eis, sed in nepotibus completum est, quod et hic apparet.
Christus enim natura Dei filius est, et sic in eo vere prophetia
completur. Hieronymus. Possumus autem et hunc locum conciliare, et
inducemus testimonium ex numeris: Deus ex Aegypto vocavit eum;
gloria eius sicut Unicornis. Remigius. Per Ioseph autem designatur
ordo praedicatorum, per Mariam sacra Scriptura, per puerum notitia
salvatoris, per persecutionem Herodis persecutio quam passa est
Ecclesia in Hierosolymis, per fugam Ioseph in Aegyptum transitus
praedicatorum ad gentes infideles: Aegyptus enim tenebrae
interpretatur; per tempus quo fuit in Aegypto spatium temporis ab
ascensione domini usque ad adventum Antichristi; per obitum Herodis
extinctio invidiae in cordibus Iudaeorum.
|
|