|
Chrysostomus super Matth. Postquam parvulus Iesus magos suo imperio
subiugavit, non potestate corporis, sed gratia spiritus, irascebatur
Herodes, quia quos ipse sedens in throno regni suadere non potuit,
his Iesus parvulus placuit in praesepio iacens. Deinde contemnentes
eum, magi addiderunt causas doloris; unde dicitur tunc Herodes videns
quoniam illusus esset a magis, iratus est valde. Illa enim regum ira
magna et inextinguibilis est quam regni zelus accendit. Sed quid
fecit? Mittens occidit omnes pueros. Sicut enim bestia vulnerata,
quicquid oculis eius occurrit, quasi auctorem sui vulneris dilaniat,
sic et ille delusus a magis iram suam super parvulos diffundebat.
Dicebat enim cogitans in furore: certe magi puerum invenerunt, quem
regnaturum dicebant: nam rex regni zelo repletus, de his omnia timet,
omnia suspicatur. Ideo ergo misit, et interfecit omnes parvulos, ut
unum inveniret in omnibus. Augustinus in Serm. de Epiph. Et dum
insequitur Christum, regi nostro coaevum procuravit exercitum stolis
victricibus candidatum. Augustinus in Serm. 3 de Innocent. Ecce
profanus hostis beatis parvulis nunquam tantum prodesse potuisset
obsequio, quantum profuit odio: nam quantum contra eos iniquitas
abundavit, tantum gratia benedictionis effulsit. Idem. O parvuli
beati. Ille de vestra corona dubitabit in passione pro Christo qui
etiam parvulis Baptismum prodesse non existimat Christi: nam qui
natus habere potuit praedicatores Angelos, narratores caelos,
adoratores magos, potuit et illis, ne pro eo sic morerentur,
praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius maiore
felicitate victuros. Absit ut ad liberandos homines Christus
veniens, de illorum praemio qui pro illo interficerentur, nihil
egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur,
oravit. Rabanus. Non est autem contentus vastatione Bethlehem, sed
et adiacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam aetatis habuit, a
filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, qui omnes
occideret; unde subdit in Bethlehem et in omnibus finibus eius a
bimatu et infra. Augustinus. In caelo enim viderant magi
ignotissimam stellam non ante paucos dies, sed ante finem biennii,
sicut inquirenti Herodi patefecerunt; unde a bimatu et infra occidit
infantes; propter quod sequitur secundum tempus quod exquisierat a
magis. Augustinus. Vel quia timebat ne puer cui sidera famulantur,
speciem suam paulo super aetatem vel infra transformaret, vel aetatem
sui temporis occultaret; ideo videtur pueros a bimatu usque ad pueros
unius diei interfecisse. Augustinus de Cons. Evang. Vel aliquorum
magis propinquantium periculorum terroribus agitatus, Herodes ab illa
cura, scilicet interficiendi pueros, mente abrepta, in aliis potius
occupatur; vel potuit credere, magos fallaci stellae visione
deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse
ad se redire; atque ita timore depulso, a persequendo puero quievit,
et sic completis diebus purgationis, tute cum illo ascendere in templum
potuerunt. Quis enim non videat unum illum diem regem multis occupatum
latere potuisse? Deinde vulgatis rebus quae in templo dictae factaeque
fuerant, Herodes sensit se a magis illusum; ac deinde, sicut hic
dicitur, multos infantes occidit. Beda in Hom. in festo Innocent.
In hac autem morte puerorum, omnium Christi martyrum pretiosa est
mors designata: quod parvuli occisi sunt, significat per humilitatis
meritum ad martyrii perveniendum gloriam; quod in Bethlehem et in
omnibus finibus eius occisi sunt, ostendit in Iudaea, unde Ecclesiae
coepit origo, et ubique per orbem persecutionem saevituram; quod bimi
occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat; qui vero
infra, simplices; quod illi quidem occisi sunt, et Christus evasit,
insinuat corpora martyrum ab impiis posse perimi, sed Christum ab eis
non posse auferri.
|
|