|
Chrysostomus in Matth. Quia Evangelista horrore implevit
auditorem, crudelem occisionem narrans, rursus mitigationem apponit
ostendens quod haec non facta sunt Deo nequeunte prohibere atque
ignorante, sed per prophetam praedicente; unde dicit tunc impletum
est. Hieronymus super Ierem. Hoc Ieremiae testimonium Matthaeus,
non secundum Hebraicam veritatem nec iuxta Lxx protulit. Ex quo
perspicuum est Evangelistas et apostolos non interpretationem alicuius
secutos, sed tamquam Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis
sermonibus expressisse. Hieronymus in Matth. Quod autem dicitur in
Rama, non putamus loci nomen esse, quod est iuxta Gabaa, sed Rama
excelsum interpretatur; ut sit sensus: vox in excelso audita est,
idest longe lateque dispersa. Chrysostomus super Matth. Vel quoniam
de morte innocentium mittebatur, ideo in excelso audiebatur, secundum
illud: vox pauperis penetrat nubes. Quod autem dicit ploratus,
fletum parvulorum ostendit; quod autem dicit ululatus, matrum
significat lamentum. In parvulis autem mors faciebat finem doloris,
in matribus autem semper per memoriam reparatur; et ideo dicit:
ululatus multus; Rachel plorans filios suos. Hieronymus. De
Rachel natus est Beniamin, in cuius tribu non est Bethlehem.
Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Iudae, idest filios
Bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta
sit iuxta Bethlehem in Ephrata, et ex corpusculi hospitio matris
nomen accepit. Sive quoniam Iuda et Beniamin duae tribus iunctae
erant, et Herodes praeceperat, non solum in Bethlehem interfici
pueros, sed et in omnibus finibus eius; per occisionem Bethlehem
intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse caesos. Augustinus de
quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel quia filii Beniamin, qui ad
Rachel pertinent, olim a reliquis tribubus extincti sunt, et in
praesenti et in futuro erasi. Tunc ergo Rachel coepit filios suos
plangere quando filios sororis suae in tali causa vidit occisos, ut
aeternae vitae heredes existerent: cui enim aliquid adversum evenit,
ex felicitate alterius infausta sua miserius luget. Remigius.
Assumpsit autem sanctus Evangelista ad exaggerandam magnitudinem
luctus, ut diceret etiam Rachelem mortuam plorasse filios suos et
noluit consolari, quia non sunt. Hieronymus. Et hoc secundum
duplicem intelligentiam: sive quod eos in aeternum mortuos
existimaret, sive quod se consolari nollet de his quos scivit esse
victuros; ut sit sensus: noluit consolari, de hoc quod non essent.
Hilarius in Matth. Non enim non erant hi qui mortui putabantur: in
aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur;
consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae. Rachel
Ecclesiae typum praetulit diu sterilis, nunc fecundae. Huius
ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur, sed
quia ab his perimebatur quos primum genitos filios retinere voluisset.
Rabanus. Vel significat Ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc
saeculo ablationem, sed non ita velle se consolari, ut qui saeculum
morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum redeant toleranda,
quia non sunt ultra revocandi in mundum. Glossa. Vel non vult
consolari in praesenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem
ad aeternam transmittit vitam. Rabanus. Bene autem Rachel, quia
ovis vel videns dicitur, Ecclesiam figurat, cuius tota intentio ut
Deum contempletur, invigilat; et ipsa est ovis centesima quam pastor
in humeris reportat.
|
|