|
Remigius. Quia dixerat dominus: multi erunt primi novissimi, et
novissimi primi, ut hanc sententiam confirmaret, subiunxit
similitudinem, dicens simile est regnum caelorum homini patrifamilias.
Chrysostomus super Matth. Homo paterfamilias Christus est, cui
caeli et terra quasi una est domus; familia autem caelestium et
terrestrium et inferiorum creaturarum. Vinea autem eius iustitia est,
in qua diversae species iustitiarum positae sunt quasi vites: puta
mansuetudo, castitas, patientia, ceteraeque virtutes; quae omnes
generaliter iustitia appellantur. Homines autem vineae cultores
ponuntur; unde dicitur qui exiit primo mane conducere operarios in
vineam suam. Deus enim iustitiam suam dedit in sensibus nostris, non
propter suam utilitatem, sed propter nostram. Scitote ergo quia
mercenarii sumus conducti. Sicut ergo nemo ideo conducit mercenarium
ut hoc solum faciat quod manducat, sic et nos non ideo vocati sumus a
Christo ut haec solum operemur quae ad nostrum pertinent usum, sed ad
gloriam Dei; et sicut mercenarius prius aspicit opus suum, deinde
quotidianum cibum, sic et nos primum debemus aspicere quae ad gloriam
Dei pertinent, deinde quae ad nostram utilitatem; et sicut
mercenarius totam diem circa domini opus impendit, unam autem horam
circa suum cibum, sic et nos omne tempus vitae nostrae debemus
impendere circa gloriam Dei, modicam autem partem circa usus nostros
terrenos. Et sicut mercenarius ea die qua opus non fecerit, erubescit
intrare in domum et petere panem, quomodo tu non confunderis intrare in
Ecclesiam et stare ante conspectum Dei, quando nihil bonum in
conspectu Dei gessisti? Gregorius in Evang. Vel paterfamilias,
idest conditor noster, habet vineam, universam scilicet Ecclesiam,
quae ab Abel iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi
nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Ad
erudiendam autem dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam,
nullo tempore destitit operarios mittere: quia et prius per patres, et
postmodum per legis doctores, deinde per prophetas, ad extremum vero
per apostolos, quasi per operarios in vineae cultum laboravit; quamvis
in quolibet modulo vel mensura quisquis cum fide recta bonae actionis
extitit, huius vineae operarius fuit. Origenes in Matth. Totum
autem hoc saeculum praesens, unum diem dicere possumus; magnum quidem
quantum ad nos, modicum autem quantum ad Dei vitam. Gregorius.
Mane autem mundi fuit aetas ab Adam usque ad Noe; et ideo dicitur
qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Et modum
conductionis subiungit dicens conventione autem facta cum operariis ex
denario diurno. Origenes. Salutis autem arbitror nomen esse
denarium. Remigius. Denarius enim dicitur qui antiquitus pro decem
nummis imputabatur, et figuram regis habet. Recte ergo per denarium
designatur observari Decalogi praemium. Pulchre ergo dicit
conventione facta ex denario diurno, quia unusquisque in agro sanctae
Ecclesiae pro spe futurae remunerationis laborat. Gregorius. Tertia
vero hora a Noe fuit usque ad Abraham; de qua dicitur et egressus
circa horam tertiam vidit alios in foro stantes otiosos. Origenes.
Forum autem est quicquid est extra vineam, idest extra Ecclesiam
Christi. Chrysostomus super Matth. In hoc enim mundo vendendo et
emendo vivunt homines, et invicem sibi fraudem facientes, vitam suam
sustentant. Gregorius. Qui autem sibi vivit, qui carnis suae
voluptatibus pascitur, recte otiosus arguitur, quia fructum divini
operis non sectatur. Chrysostomus super Matthaeum. Vel otiosi sunt
peccatores, illi enim mortui dicuntur. Otiosus autem est qui opus
Dei non operatur. Vis ergo non esse otiosus? Non aliena tollas, et
de tuis des; et operatus es in vinea domini, misericordiae vitem
colens. Sequitur et dixit illis: ite et vos in vineam meam. Nota,
quod solis primis convenit specialiter dare denarium; alios autem sub
incerto pacto conduxit, dicens quod iustum fuerit dabo vobis. Sciens
enim dominus quia praevaricaturus fuerat Adam, et omnes postmodum in
diluvio erant perituri, certum fecit pactum ad eum, ne quando dicat,
ideo se neglexisse iustitiam, quia nesciebat quae praemia fuerat
recepturus. Istis autem non fecit pactum, quia tantum paratus est
retribuere quantum mercenarii recipere non sperabant. Origenes in
Matth. Vel operarios tertiae horae non invitavit ad totum opus;
quidquid autem poterant operari, suo arbitrio servavit. Poterant enim
aequale opus facere in vinea eis qui ex mane sunt operati, quicumque in
tempore brevi volebant operantem virtutem ad opus extendere, quae ante
non fuerat operata. Gregorius in Evang. Sexta quoque hora est ab
Abraham usque ad Moysen; nona est a Moyse usque ad adventum domini:
unde sequitur iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit
similiter. Chrysostomus super Matth. Ideo autem coniunxit sextam et
nonam, quia in sexta et nona generationem vocavit Iudaeorum, et
frequentavit cum hominibus disponere testamenta, quasi definito salutis
omnium tempore iam appropinquante. Gregorius. Undecima vero hora est
ab adventu domini usque ad finem mundi. Operator ergo mane, hora
tertia, sexta et nona, antiquus ille et Hebraicus populus
designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide
Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare.
Ad undecimam vero gentiles vocantur: unde sequitur circa undecimam
vero exiit, et invenit alios stantes, et dixit illis: quid hic statis
tota die otiosi? Qui enim transacto tam longo mundi tempore pro vita
sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate
quid inquisiti respondeant: sequitur enim dicunt ei: quia nemo nos
conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta ad eos
venerat. Et quid est dicere nemo nos conduxit, nisi vitae nobis nemo
viam praedicavit? Chrysostomus super Matth. Quae est enim conductio
nostra, et conductionis merces? Promissio vitae aeternae: gentes
enim solae neque Deum sciebant neque Dei promissa. Hilarius in
Matth. Hi igitur mittuntur ad vineam: unde sequitur dixit eis: ite
et vos in vineam meam. Rabanus. Postquam autem operis diurni ratio
reddita est, ad remunerationis tempus opportunum, dicit cum autem sero
factum esset; hoc est, cum dies totius mundi ad vesperam
consummationis inclinata esset. Chrysostomus super Matth.
Considera, quia sero, non alio mane mercedem reddit; ergo adhuc
stante saeculo isto iudicium est futurum, et unicuique merces sua
reddenda; et hoc propter duas rationes. Prima est quia ipsa beatitudo
futura est merces iustitiae; ideo non in illo saeculo fit iudicium,
sed ante illud. Deinde ante adventum diei illius praemittitur
iudicium, ne videant peccatores diei illius beatitudinem. Sequitur
dicit dominus procuratori suo; idest: filius spiritui sancto.
Glossa. Vel si volueris, dicit pater filio; qui scilicet pater
operatur per filium, et filius per spiritum sanctum, non propter
aliquam differentiam substantiae aut dignitatis. Origenes in Matth.
Vel dicit dominus procuratori suo, idest alicui Angelorum qui super
mercedes retribuendas est positus, sive alicui ex multis
procuratoribus, secundum quod scriptum est in Epist. ad Galatas,
sub curatoribus et tutoribus esse heredem in tempore quo parvulus est.
Remigius. Vel dominus Iesus Christus ipse est paterfamilias et
vineae procurator, sicut et ipse est et ostium et ostiarius. Ipse
enim est venturus ad iudicium, ut unicuique reddat secundum quod
gessit. Vocat ergo operarios et reddit illis mercedem, quando omnes
congregabuntur in iudicio, ut unusquisque accipiat secundum opera sua.
Origenes. Primi autem operarii testimonium habentes per fidem, non
acceperunt Dei promissionem, pro nobis aliquid melius prospiciente
patrefamilias, ut non sine nobis perficiantur. Et quia misericordiam
consecuti sumus, primi mercedem speramus accipere, qui sumus
Christi; post nos autem qui ante nos operati sunt: et ideo dicitur
voca operarios, et redde illis mercedem suam, incipiens a novissimis
usque ad primos. Chrysostomus super Matth. Semper enim libentius
aliquid damus illis quibus gratis donamus, quia pro solo nostro honore
donamus. Ergo omnibus sanctis Deus reddens mercedem, iustus
ostenditur; gentibus autem dans, misericors, dicente apostolo:
gentes autem super misericordiam honorare Deum. Et ideo dicitur
incipiens a novissimis usque ad primos. Aut certe ut ostendat Deus
inaestimabilem misericordiam suam, primum novissimis et indignioribus
reddit mercedem, postea primis: nimia enim misericordia ordinem non
aspexit. Augustinus de spiritu et littera. Vel ideo velut priores
reperiuntur minores, quia minores ditati sunt. Sequitur cum venissent
autem qui circa undecimam horam venerant, et cetera. Gregorius in
Evang. Eumdem denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam (quem
expectaverunt toto desiderio) et qui laboraverunt ad primam: quia
aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui ab initio
mundi vocati fuerant, hi qui in fine mundi ad Deum venerunt.
Chrysostomus super Matth. Non autem iniuste: nam et qui in prima
parte saeculi natus est, non amplius vixit quam statutum tempus vitae
suae; et quid illi nocuit, si post illius exitum mundus stetit? Et
qui circa finem nascuntur, non minus vivent quam dies qui numerati sunt
eis; et quid illis prodest ad compendium laboris, si cito mundus
finitur, cum pensum vitae suae compleant ante mundum? Deinde non est
in homine quando nascatur prius aut postea; sed potestatis divinae.
Nec ille quidem sibi priorem debet locum defendere qui prius natus
est, nec ille contemptibilior debet esse qui postea. Sequitur et
accipientes murmurabant adversus patremfamilias, dicentes. Si autem
verum est quod diximus, quia primi et posteriores tempus suum
vixerunt, et non amplius neque minus, et unicuique mors sua est
consummatio ipsius: quid est quod dicunt portavimus pondus diei et
aestus? Quia scilicet magna est nobis virtus ad faciendam iustitiam,
cognoscere prope esse finem mundi. Unde et Christus nos armans,
dicebat: appropinquabit regnum caelorum. Illis autem infirmatio erat
scire mundi spatia esse longinqua. Quamvis ergo non per omne saeculum
vixerint, tamen totius saeculi gravamina pertulisse videntur. Aut
pondus totius diei dicit onerosa legis mandata; aestum autem urentem
erroris tentationem quam conflabant spiritus maligni in eos, ad
aemulationem gentium eos irritantes: a quibus omnibus gentiles liberi
extiterunt, Christo credentes, et per compendium gratiae ad plenum
salvati. Gregorius in Evang. Vel pondus diei et aestus ferre, est
per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari. Sed potest
quaeri: quomodo murmurare dicti sunt, qui ad regnum vocantur
caelorum? Etenim regnum nullus qui murmurat accipit, nullus qui
accipit, murmurare potest. Chrysostomus in Matth. Non autem
oportet ea quae in parabolis sunt, secundum totum quod dicitur,
investigare; sed intentionem, propter quam composita est,
intelligere, et nihil ultra scrutari. Non ergo inducit hoc ut
ostendat aliquos esse invidia morsos, sed ut ostendat hos tanto potitos
esse honore quod et invidiam aliis poterant generare. Gregorius. Vel
quia antiqui patres usque ad adventum domini, quantumlibet iuste
vixerint, ducti ad regnum non sunt, eorum hoc ipsum murmurasse est.
Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus: quia
post mediatoris adventum in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox
ut de corpore eximus. Hieronymus. Vel omnis retro vocatio gentilibus
invidet, et in Evangelii torquetur gratia. Hilarius in Matth. Et
secundum insolentiam populi iam sub Moyse contumacis hoc murmur
operantium est. Sequitur at ille respondens uni eorum, dixit:
amice, non facio tibi iniuriam. Remigius. Per hunc unum possunt
intelligi omnes qui ex Iudaeis crediderunt; quos amicos propter fidem
nominat. Chrysostomus super Matth. Non autem dolebant quasi
defraudati de mercede sua; sed quia illi amplius quam merebantur,
acceperant. Sic enim dolent invidi quando alteri aliquid additur,
quasi eis subtrahatur. Ex quo patet quod ex vana gloria nascitur
invidia. Ideo enim dolet esse secundus, quia desiderat esse prior;
et ideo invidiae motum removet, dicens nonne ex denario convenisti
mecum? Hieronymus. Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo
mercedem quam tibi promiseram, hoc est imaginem et similitudinem meam:
quid quaeris amplius? Et non tam ipse plus accipere quam alium nihil
accipere desideras? Tolle quod tuum est, et vade. Remigius.
Idest: recipe mercedem tuam, et vade in gloriam. Volo autem et huic
novissimo, idest gentili populo, dare secundum meritum, sicut et
tibi. Origenes in Matth. Forsitan autem Adae dicit amice, non
facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod
tuum est, et vade. Tuum est salus, quod est denarius. Volo autem
et huic novissimo dare sicut et tibi. Non incredibiliter potest quis
arbitrari, hunc novissimum esse apostolum Paulum, qui una hora
operatus est, et similiter omnes qui ante eum fuerunt. Augustinus de
sancta Virgin. Quia vero ipsa vita aeterna pariter erit omnibus
sanctis aequalis, denarius omnibus est attributus, qui est omnium
merces; quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebunt lumina
meritorum, multae mansiones sunt apud patrem; ac in denario quidem
impari non vivet alius alio prolixius: in multis autem mansionibus
honoratur alius alio clarius. Gregorius. Et quia ipsa regni
perceptio, eius est bonitas voluntatis, recte subiungitur aut non
licet mihi quod volo facere? Stulta enim est quaestio hominis contra
bonitatem Dei murmurare. Conquerendum quippe esset, non si dat quod
non debet, sed si non daret quod deberet; unde aperte subditur an
oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Remigius. Per oculum
enim vult intentionem intelligi. Iudaei namque nequam habuerunt
oculum, id est intentionem malam, quia de salute gentium dolebant.
Ad quid autem sensus huius parabolae tendat, manifestat cum subditur
sic erunt primi novissimi, et novissimi primi: eo scilicet quod
Iudaei de capite vertantur in caudam, et nos de cauda mutamur in
caput. Chrysostomus super Matth. Aut ideo primos dicit novissimos,
et novissimos primos, non ut novissimi digniores sint quam primi, sed
ut coaequentur, et nulla sit inter eos differentia temporis causa.
Quod autem dicit multi sunt vocati, pauci vero electi, non ad
superiores sanctos pertinet, sed ad gentes: quoniam ex ipsis
gentibus, qui multi vocati sunt, pauci sunt eligendi. Gregorius in
Evang. Ad fidem enim plures veniunt, et ad caeleste regnum pauci
perducuntur: plerique enim Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt.
Ex hoc ergo duo pensare debemus. Primum est ut de se quisque minime
praesumat, quia etsi iam ad fidem vocatus est, utrum ad regnum
eligendus sit, nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum suum
quem iacere in vitiis conspicit, desperare non audeat: quia divinae
misericordiae divitias ignorat. Vel aliter. Mane nostrum pueritia
est; hora tertia, adolescentia intelligi potest, quia quasi iam sol
in altum proficit dum calor aetatis crescit; sexta autem, iuventus
est, quia velut in centro sol figitur, dum in ea plenitudo roboris
solidatur; nona autem, senectus intelligitur, in qua velut sol ab
alto axe descendit, quia aetas a calore iuventutis deficit; undecima
vero est ea aetas quae decrepita vel veterana vocatur. Chrysostomus in
Matth. Quod autem non omnes simul conduxit, sed alios mane, alios
hora tertia, et sic de aliis, ex differentia mentis eorum processit.
Tunc enim eos vocavit quando erant obedituri; nam et latronem vocavit
quando obediturus erat. Si autem dicant: quia nemo nos conduxit,
sicut dictum est, non oportet omnia scrutari quae in parabolis sunt.
Item hoc non dicit dominus, sed operarii: quod ipse enim omnes,
quantum ad se pertinet, a prima aetate vocet, significatur cum
dicitur: exiit primo mane operarios conducere. Gregorius. Qui ergo
usque ad ultimam aetatem Deo vivere neglexerunt, usque ad horam
undecimam otiosi steterunt; et tamen tales paterfamilias vocat, et
plerumque ante remunerantur: quia prius ad regnum de corpore exeunt,
quam hi qui modo in pueritia vocati esse videbantur. Origenes in
Matth. Non autem dicitur: quid hic statis tota die otiosi? His qui
spiritu incipientes, carne consumuntur, si postea regredi volunt ut
iterum spiritu vivant: quod non dicimus dissuadentes ne ad domum
paternam revertantur lascivi filii, qui vivendo luxuriose evangelicae
doctrinae substantiam consumpserunt; sed quoniam non similes sunt eis
qui peccaverunt in iuventute sua, dum non adhuc didicissent quae fidei
erant. Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit: erunt primi
novissimi, et novissimi primi, eos occulte insinuat qui a principio
claruerunt, et postea virtutem contempserunt; et rursus eos qui a
malitia reducti sunt, et multos superexcesserunt. Composita est ergo
haec parabola, ut eos avidiores faceret qui in ultima senectute
convertuntur, ne aestimarent se minus aliquid habituros.
|
|