|
Chrysostomus in Matth. Dominus a Galilaea veniens, non repente
Hierosolymam ascendit, sed prius miracula fecit, Pharisaeos
confutavit, et discipulos de vitae perfectione et remuneratione
instruxit; nunc iam ascensurus Ierusalem, rursus eis de passione
loquitur: unde dicitur et ascendens Iesus Hierosolymam, assumpsit
duodecim discipulos secreto. Origenes in Matth. In duodecim adhuc
erat et Iudas: adhuc enim forsitan dignus erat cum aliis seorsum
audire quae passurus erat magister. Chrysostomus super Matth. Omnis
autem salus hominum in Christi morte posita est, nec est aliquid
propter quod magis Deo gratias agere debeamus quam propter mortem
ipsius. Ideo duodecim apostolis in secreto mortis suae annuntiavit
mysterium; quia semper pretiosior thesaurus in melioribus vasis
includitur. Si autem alii audissent passionem Christi futuram, viri
forsitan turbarentur propter infirmitatem fidei, et mulieres propter
mollitiem suae naturae, ex qua in tali negotio ad lacrymas excitantur.
Chrysostomus in Matth. Dictum est quidem, et ad multos, tamen
occulte sicut ibi: solvite templum hoc; et supra: signum non dabitur
ei nisi signum Ionae prophetae. Discipulis autem manifeste exposuit
dicens ecce ascendimus Hierosolymam. Chrysostomus super Matth.
Quod dicit ecce, constantiae sermo est, ut memoriam praesentiae huius
in cordibus recondant. Dicit autem ascendimus; ac si dicat: videte
quia voluntarie vado ad mortem. Cum ergo videritis me in cruce
pendentem, ne aestimetis me hominem esse tantum: nam etsi posse mori,
hominis est, velle tamen mori, hominis non est. Origenes. Hoc
igitur considerantes, scire debemus quoniam frequenter, etiam
cognoscentes quoniam et tentationes aliquas subituri sumus, nos ipsos
offerre debemus. Sed supra dictum est: si quis vos persecutus fuerit
in una civitate, fugite in aliam: sapientis in Christo est ut
cognoscat quale tempus exigit declinationem, quale autem obviationem
periculorum. Hieronymus. Crebro autem de passione sua discipulis
dixerat; sed quia multis in medio disputationis poterat labi de memoria
quod audierant, iturus Hierosolymam et secum ducturus apostolos, ad
tentationem eos parat, ne cum venerit persecutio, et crucis
ignominia, scandalizentur. Chrysostomus super Matth. Tribulatio
enim cum supervenerit expectantibus nobis, levior invenitur quam esset
futura si repentina venisset. Chrysostomus in Matth. Praedicit
etiam eis, ut discant quoniam praescius ad passionem venit et volens.
Sed a principio quidem mortem praedixit eis solam; quando autem
exercitati sunt, adducit alia, scilicet quoniam tradent eum gentibus.
Rabanus. Tradidit enim Iudas dominum Iudaeis, et ipsi tradiderunt
eum gentibus, idest Pilato, et potestati Romanorum. Ideo autem
dominus in mundo noluit prosperari, sed gravia pati, ut ostenderet
nobis, qui per delectationem cecidimus, cum qua amaritudine redire
debeamus; unde sequitur ad illudendum et flagellandum et
crucifigendum. Augustinus de Civ. Dei. Passione ostendit quid
sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in Trinitate
debeamus: unde dicitur et tertia die resurget. Chrysostomus in
Matth. Quae quidem huius gratia dixit, ut cum tristia viderint,
resurrectionem expectarent: unde subdit et tertia die resurget.
Augustinus de Trin. Una enim mors, scilicet salvatoris secundum
corpus, duabus mortibus nostris saluti fuit, scilicet animae et
corporis; et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones
praestitit. Haec autem ratio simpli ad duplum, oritur quidem a
ternario numero, unum quippe et duo tria sunt. Origenes in Matth.
Hic autem non referuntur discipuli dixisse aut fecisse aliquid, cum
audissent tristia haec Christo futura, recordantes quae dominus dixit
ad Petrum, ne audiant talia vel peiora. Et nunc quidem qui divinas
litteras scire se arbitrantur Scribae condemnant Iesum morte, et in
linguis suis flagellant et crucifigunt eum per hoc quod tollere volunt
doctrinam ipsius; ille autem paululum deficiens, surgit apparens his
qui acceperunt posse videre.
|
|