|
Hieronymus. Quia post omnia dixerat dominus et tertia die resurget,
putavit mulier post resurrectionem illico regnaturum; et aviditate
feminea praesentia cupit, immemor futurorum: unde dicitur tunc
accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis. Chrysostomus
super Matth. Haec mater filiorum Zebedaei est Salome, cuius apud
alterum Evangelistam ponitur nomen; vere pacifica, quae vere filios
genuit pacis. Magna laus mulieris ex hoc loco colligitur: quia non
solum filii reliquerunt patrem, sed ipsa reliquerat virum suum et
secuta fuerat Christum: quia ille sine ista vivere poterat, ista
autem sine Christo salva esse non poterat; nisi forte quis dicat,
quia intra tempus vocationis apostolorum et passionis Christi mortuus
est Zebedaeus; et sic illa sexu fragilis, aetate defecta, Christi
vestigia sequebatur: quia fides nunquam senescit et religio
fatigationem non sentit. Audacem autem fecerat eam ad petendum naturae
affectus; unde dicitur adorans et petens aliquid ab eo: idest,
reverentia exhibita petit, ut quod petierit sibi detur. Sequitur qui
dixit ei: quid vis? Non interrogat quasi nesciens; sed ut illa
exponente, manifestum faceret irrationabilem esse petitionem: unde
subditur ait illi: dic ut sedeant hi duo filii. Augustinus de Cons.
Evang. Quod autem hic per matrem dictum esse Matthaeus expressit,
Marcus ipsos filios Zebedaei perhibet dixisse, cum illa illorum
voluntatem attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse
quod dictum est, Marcus breviter intimavit. Chrysostomus in Matth.
Videbant enim seipsos honoratos prae aliis, et audierant quod super
duodecim thronos sedebitis, unde primatum ipsius cathedrae petebant
accipere. Et quod quidem plus alii honoris apud Christum habebant,
noverant; timebant vero Petrum sibi praeferri; unde et alius
Evangelista dicit, quod quia prope erant Ierusalem, putabant quod
regnum Dei esset in ianuis, idest aliquid sensibile. Unde manifestum
est quod nihil spiritale petebant, nec intelligentiam superioris regni
habebant. Origenes in Matth. Si enim in regno mundiali in honore
esse videntur qui sedent cum rege, non fuit mirum si mulier muliebri
simplicitate vel imperitia talia se debere petere aestimavit; et ipsi
fratres adhuc imperfecti, et nihil altius cogitantes de regno
Christi, talia arbitrati sunt de his sedebunt cum Iesu.
Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Non dicimus quod recte
peteret haec mulier; sed hoc dicimus, quia non terrena, sed caelestia
filiis suis optabat: non enim sentit sicut ceterae matres, quae
corpora natorum suorum amant, animas autem contemnunt: desiderant
illos valere in saeculo isto, et non curant quid sint passuri in illo,
ut ostendant quia corporum sunt parentes, non animarum. Aestimo autem
quod hi fratres cum audissent dominum de passione ac resurrectione sua
prophetantem, coeperunt dicere intra se, cum essent fideles: ecce rex
caelestis descendit ad regna Tartarea, ut regem mortis destruat. Cum
autem victoria fuerit consummata, quid aliud restat nisi ut regni
gloria subsequatur? Origenes. Destructo enim peccato, quod regnabat
in corporibus mortalibus hominum, et omni principatu malignarum
virtutum, eminentiam regni in hominibus Christus recipit; quod est
ipsum sedere in sede gloriae suae. Quod autem omnia Deus facit ad
dexteram et sinistram, hoc est ut iam nullum malum sit ante eum: et
qui quidem praecellunt prae ceteris appropinquantibus Christo, sunt a
dextris eius; qui autem inferiores sunt, a sinistris sunt eius.
Dexteram autem Christi vide si potes intelligere invisibilem
creaturam; sinistram autem visibilem et corporalem. Appropinquantium
enim Christo quidam dexteram sortiuntur, ut intelligibilia; alii
sinistram, ut sensibilia. Chrysostomus super Matth. Qui autem
seipsum donavit hominibus, quomodo regni sui societatem non donabit?
Petentis negligentia reprehenditur, ubi de dantis misericordia non
dubitatur. Si nos rogamus magistrum, forsitan ceterorum fratrum corda
concutimus: etsi enim vinci a carne non possunt, quasi iam
spiritales, tamen percuti possunt, quasi adhuc carnales. Ergo
submittamus matrem nostram, ut suo nomine deprecetur pro nobis. Si
enim reprehensibilis inventa fuerit, facile merebitur veniam; ipse
enim sexus excusat errorem. Si autem non fuerit importuna, facilius
impetrabit mater pro filiis suis rogans. Ipse enim dominus, qui
maternos animos filiorum miseratione implevit, facilius audiet maternum
affectum. Tunc dominus occultorum cognitor non ad verba intercedentis
mulieris respondit, sed ad consilia suggerentium filiorum. Bonum
quidem erat eorum desiderium, sed inconsiderata petitio; ideo etsi
impetrare non debebant, simplicitas tamen petitionis eorum confundi non
merebatur, quia de amore domini talis petitio nascebatur: propterea
ignorantiam in eis dominus reprehendit: unde sequitur respondens autem
Iesus dixit: nescitis quid petatis. Hieronymus. Nec mirum si ista
arguatur imperitiae, cum et de Petro dicatur: nesciens quid diceret.
Chrysostomus super Matth. Nam frequenter dominus patitur discipulos
suos aliquid non recte aut dicere, aut agere, aut cogitare, ut ex
illorum culpa occasionem inveniat exponendi regulam pietatis, sciens
quia error eorum non nocet praesente magistro, et non solum in
praesenti, sed etiam in futuro doctrina eius aedificat. Chrysostomus
super Matth. Hoc autem dicit ostendens quod vel nihil spiritale
petebant, vel si novissent quod petebant, non ausi fuissent tantum
quid petere quod superexcedit superiores virtutes. Hilarius in
Matth. Nesciunt etiam quid petant, quia nihil de gloria apostolorum
ambigendum erat: iudicaturos enim eos sermo superior exposuit.
Chrysostomus super Matth. Vel nescitis quid petatis: quasi dicat:
ego vos vocavi ad partem dexteram de sinistra, et vos vestro consilio
curritis ad sinistram. Ideo forsitan per mulierem res agebatur.
Contulit enim se Diabolus ad consueta arma mulierum; ut sicut Adam
per mulierem spoliavit, ita et istos separaret per matrem. Sed iam
non poterat per mulierem perditio introire in sanctos, ex quo de
muliere salus cunctorum processit. Vel ideo dicit nescitis quid
petatis: non enim solum debemus cogitare qualem gloriam consequamur,
sed quomodo evadamus ruinam peccati; quia et in saeculari bello, qui
semper de praeda victoriae cogitat, difficile vincit: ideo petendum
erat: da nobis auxilium gratiae tuae, ut omne malum vincamus.
Rabanus. Nesciebant etiam quid peterent: quia sedem gloriae a
domino, quam nondum merebantur, inquirunt. Delectabat eos culmen
honoris; sed prius habebant exercere viam laboris: unde subditur
potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Hieronymus. Calicem
in Scripturis divinis passionem intelligimus, ut in Psalmo 115,
13: calicem salutaris accipiam; statimque infert quis iste sit
calix: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Chrysostomus
super Matth. Sciebat autem dominus quia passionem ipsius poterant
imitari; sed ideo interrogat, ut omnes audiamus, quia nemo potest cum
Christo regnare, nisi passionem Christi fuerit imitatus: res enim
pretiosa non nisi pretioso pretio comparatur. Passionem autem domini
dicimus non solum persecutionem gentilium, sed omnem violentiam quam
patimur contra peccata certantes. Chrysostomus in Matth. Dicit ergo
potestis bibere? Ac si dicat: vos mihi de honore et coronis
loquimini; ego autem vobis de agonibus et sudoribus: non enim hoc est
praemiorum tempus. Ex modo autem interrogationis eos attrahit: non
enim dixit: potestis sanguinem vestrum effundere? Sed potestis bibere
calicem? Deinde addit: quem ego bibiturus sum. Remigius. Ut ex
communione ad ipsum avidiores fiant. At illi qui iam martyrii
libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur: unde
sequitur dicunt ei: possumus. Chrysostomus super Matth. Vel dicunt
hoc non tam ex fiducia suae fortitudinis quam ex ignorantia: inexpertis
enim levis videtur esse tentatio passionis et mortis. Chrysostomus in
Matth. Vel hoc ex desiderio promittunt. Neque enim hoc dixissent,
nisi expectassent audire quod petebant. Dominus autem eis prophetat
magna bona, idest martyrio dignos efficiendos. Sequitur ait illis:
calicem quidem meum bibetis. Origenes in Matth. Non ita respondit
Christus: calicem meum bibere potestis; sed ad futuram eorum
perfectionem respiciens, dixit calicem quidem meum bibetis.
Hieronymus. Quaeritur autem quomodo calicem martyrii filii
Zebedaei, Iacobus videlicet et Ioannes, biberint, cum Scriptura
narret Iacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum, Ioannes
autem propria morte vitam finierit. Sed si legimus in ecclesiastica
historia, quod ipse Ioannes propter martyrium sit missus in ferventis
olei dolium, et relegatus in Patmos insulam sit, videbimus martyrio
animum non defuisse; et bibisse Ioannem calicem confessionis, quem et
tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit
sanguinem. Hilarius in Matth. Dominus ergo collaudans eorum fidem
ait, martyrio quidem eos secum compati posse; sed laevae eius ac
dexterae assidere aliis a Deo patre fuisse dispositum: unde sequitur
sedere autem ad dexteram meam, et cetera. Et quidem, quantum
arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec
apostoli ab eo erunt alieni, qui in duodecim patriarcharum sede
considentes, Israelem iudicabunt; et quantum sentire ex ipsis
Evangeliis licet, in regno caelorum Moyses et Elias assidebunt;
quibus comitantibus, cum gloriae suae habitu in monte apparuit.
Hieronymus. Sed mihi hoc nequaquam videtur: sed ideo sedentium in
regno caelorum vocabula non dicuntur, ne paucis nominatis ceteri
putarentur exclusi; regnum enim caelorum non est tantum dantis, sed
accipientis. Non enim est personarum acceptio apud Deum; sed
quicumque talem se praebuerit ut regno caelorum dignus fiat, hoc
accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales
estis qui consequimini regnum caelorum quod pater meus victoribus
praeparavit, vos quoque accipietis illud. Ideo tamen non dixit
neque: non sedebitis, ne duos confunderet; neque: sedebitis, ne
ceteros irritaret. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Videtur
invius omnibus esse locus ille, non solum hominibus, sed etiam
Angelis: sic enim praecipuum unigeniti ponit id Paulus dicens: ad
quem autem Angelorum dixit unquam: sede a dextris meis? Dominus ergo
non quasi existentibus quibusdam qui assessuri sunt, sed condescendens
interrogantium suspicioni respondit. Hoc enim unum solum quaerebant
prae aliis: stare apud ipsum; sed dominus respondet: moriemini quidem
propter me: non tamen hoc sufficit vos facere primum ordinem obtinere.
Si enim aliquis alius venerit cum martyrio, ampliorem virtutem
possidens, non quia vos amo, illum expellam, et vobis dabo primatum.
Propter hoc autem ut non infirmus ipse ostendatur, non dixit
simpliciter: non est meum dare; sed non est meum vobis dare, sed
quibus paratum est; his scilicet qui ab operibus possunt fieri clari.
Remigius. Vel aliter. Non est meum dare vobis, idest superbis
talibus quales vos estis, sed humilibus corde, quibus paratum est a
patre meo. Augustinus de Trin. Vel aliter. Secundum formam servi
discipulis dominus respondet sedere autem ad dexteram meam vel
sinistram, non est meum dare vobis. Quod autem paratum est a patre
eius, et ab ipso filio est paratum, quia et ipse et pater unum sunt.
|
|