|
Chrysostomus in Matth. Donec Christi sententia incerta erat, non
tristabantur alii discipuli; sed tunc tristati sunt quando eos
increpavit: unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de duobus
fratribus. Hieronymus. Non ad mulieris audaciam referunt
postulantis, sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, non modica
cupiditate exarserunt. Chrysostomus in Matth. Intellexerunt enim
quia haec petitio discipulorum fuit, quando eos dominus increpavit.
Quando autem eos a domino praehonoratos viderunt in transfiguratione,
etsi secundum mentem dolebant, in medium efferre non audebant,
honorantes doctorem. Chrysostomus super Matth. Sicut autem duo
carnaliter petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt: nam
velle quidem esse super omnes vituperabile est; sustinere autem alium
super se minus est gloriosum. Hieronymus. Humilis autem magister et
mitis nec cupiditatis duos arguit postulantes, nec decem reliquos
indignationis increpat et livoris: unde sequitur Iesus autem vocavit
eos ad se. Chrysostomus in Matth. Quia enim turbati erant,
vocatione eos consolatur, de propinquo eis loquendo: etenim duo a
societate decem seipsos separantes, propius stabant, seorsum domino
loquentes; non tamen sicut prius pueros in medium ducens eos
consolatur, sed a contrario inseruit, dicens scitis quia principes
gentium dominantur eorum. Origenes in Matth. Idest, non contenti
tantum regere suos subiectos, sed violenter eis dominari nituntur.
Inter vos autem, qui estis mei, non eunt haec: quoniam sicut omnia
carnalia in necessitate sunt posita, spiritualia autem in voluntate,
sic et qui principes sunt spiritales, principatus eorum in dilectione
subditorum debet esse positus, non in timore corporali. Chrysostomus
in Matth. Ostendit autem in hoc, quod gentilium est primatus
cupere; et sic gentium comparatione eorum animam aestuantem convertit.
Chrysostomus super Matth. Et opus quidem desiderare bonum, bonum
est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces; primatum
autem honoris concupiscere vanitas est: hoc enim consequi, iudicium
Dei est; propter quod ex primatu honoris nescimus si mercedem
iustitiae meremur. Neque enim apostolus laudem habebit apud Deum quia
apostolus fuit; sed si opus apostolatus sui bene implevit: nec
apostolus pro merito suo antecedenti honoratus est ut esset apostolus;
sed ad hoc ministerium aptus est iudicatus secundum motum animae suae.
Primatus etiam fugientem se desiderat, et desiderantem se horret.
Conversatio ergo melior desideranda est, non dignior gradus. Volens
ergo dominus, duorum fratrum Zebedaei et aliorum indignationem
extinguere, introducit differentiam inter principes mundiales et
ecclesiasticos, ostendens quia primatus in Christo nec ab aliquo
appetendus est non habente, nec alteri invidendus est habenti; quia
principes mundi ideo sunt ut dominentur minoribus suis, et eos
servituti subiciant et expolient, et usque ad mortem eis utantur ad
suam utilitatem et gloriam: principes autem Ecclesiae fiunt, ut
serviant minoribus suis, et ministrent eis quaecumque acceperunt a
Christo; ut suas utilitates negligant, et illorum procurent, et mori
non recusent pro salute inferiorum. Primatum ergo Ecclesiae
concupiscere neque iustum est, neque utile. Nullus sapiens vult ultro
se subicere servituti et periculo tali, ut det rationem pro omni
Ecclesia; nisi forte qui non timet Dei iudicium, abutens primatu suo
ecclesiastico saeculariter, ita ut convertat illum in saecularem.
Hieronymus. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta
parvipenderent, erubescerent ad opera; unde subdit sicut filius
hominis non venit ministrari, sed ministrare. Origenes in Matth.
Nam etsi Angeli et Martha ministraverunt ei, tamen non ideo venit ut
ministretur, sed ut ministret; et tantum crevit ministrans, ut
impleretur quod sequitur: et daret animam suam redemptionem pro
multis, scilicet qui crediderunt in eum: daret, inquam, in mortem.
Sed quoniam solus erat inter mortuos liber et fortior omni potestate
mortis, omnes sequi se volentes liberavit a morte. Ecclesiarum ergo
principes imitari debent Christum accessibilem, et mulieribus
loquentem, et pueris manus imponentem, et discipulis pedes lavantem;
ut ipsi similiter faciant fratribus. Nos autem tales sumus ut etiam
principum mundi excedere videamus superbiam, vel non intelligentes,
vel contemnentes mandatum Christi; et quaerimus sicut reges acies
praecedentes, et terribiles nos et accessu difficiles maxime pauperibus
exhibemus, nullam affabilitatem habentes, vel habere ad nos
permittentes. Chrysostomus in Matth. Quantumcumque ergo te
humiliaveris, non poteris tantum descendere quantum dominus tuus.
|
|