|
Chrysostomus super Matth. Sicut testimonium studiosi agricolae est
messis fecunda, ita assidui doctoris est documentum Ecclesia plena:
unde et hic dicitur et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum
turba multa. Neminem labor itineris impedivit, quia amor spiritualis
fatigationem non sentit; neminem possessionum suarum recordatio
retraxit, quia ingrediebantur in possessionem regni caelestis. Vere
enim non habet super terram quod amet qui bonum caeleste in veritate
gustaverit. Opportune autem oblati sunt ante faciem Christi duo
caeci, ut apertis oculis quasi testes virtutis ascenderent cum eo in
Ierusalem: unde sequitur et ecce duo caeci. Hi currentium strepitum
audiebant, et personas non videbant, nihil solutum habentes de toto
corpore nisi vocem: et ideo, quia pedibus eum sequi non poterant,
voce sequebantur: unde dicitur audierunt quia Iesus transiret, et
clamaverunt dicentes: domine, miserere nostri, fili David.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem factum Marcus commemorat;
sed de uno caeco factum: quae ita solvitur quaestio: nam duorum
caecorum quos Matthaeus interposuit, unum fuisse in illa civitate
famosissimum, ex hoc satis apparet quod et nomen eius et patris eius
Marcus commemoravit: Barthimaeus enim Timaei filius ex aliqua magna
felicitate deiectus notissimus fuit; qui non solum caecus, verum etiam
mendicus sedebat. Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare
Marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit,
quam erat illius nota calamitas. Lucas vero quamvis omnino eodem modo
factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare
miraculum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret
Iericho; alii cum egrederetur ab Iericho. Sequitur turba autem
increpabat eos, ut tacerent. Chrysostomus super Matth. Videbant
enim sordidas vestes, et non considerabant conscientiae claritatem.
Ecce fatua sapientia hominum: existimant enim iniuriam pati magnos,
si a pauperibus honorentur. Quis enim pauper ausus est divitem publice
salutare? Hilarius. Vel silentium non causa honoris exigunt; sed
quod acerbe a caecis audiunt quod negabant, scilicet dominum esse
David filium. Origenes in Matth. Vel qui crediderant increpabant
eos, ut non appellarent eum contemptibili nomine filium David, sed
potius dicerent: fili Dei, miserere nostri. Hilarius.
Invitabantur autem magis vetiti, quam compescebantur: fides enim
quando vetatur, magis accenditur; et ideo in periculis secura est, et
in securitate periclitatur: unde sequitur at illi magis clamabant
dicentes: miserere nostri, fili David. Primo enim clamabant, quia
caeci erant; secundo magis clamabant, quia vetabantur ad lumen
accedere. Chrysostomus in Matth. Christus autem permittebat eos
vetari, ut plus eorum desiderium appareret. Hinc autem disce
quoniam, etsi abiecti fuerimus, cum studio accedentes ad Deum, per
nosipsos, assequemur quod petimus. Sequitur et stetit Iesus, et
vocavit eos, et ait: quid vultis ut faciam vobis? Hieronymus. Ideo
autem stetit Iesus, quia caeci quo pergerent ignorabant. Multae
foveae erant in Iericho, multae rupes et praerupta in profundum
vergentia; idcirco dominus stat, ut venire possint. Origenes in
Matth. Vel Iesus non pertransit, sed stat, ut stante eo, non
transfluat beneficium; sed quasi de fonte stante misericordia defluat
usque ad eos. Hieronymus. Vocari autem iubet, ne turbae
prohibeant; et interrogat quid velint, ut ex responsione eorum,
manifesta debilitas appareat, et virtus ex remedio cognoscatur.
Chrysostomus super Matth. Vel interrogat propter fidem; ut dum
caeci Christum filium Dei confitentur, confundantur videntes qui eum
tantum hominem putant. Dominus quidem Christum vocaverant; et verum
dixerant; sed dicentes filium David, dissipabant quod bene confessi
sunt: nam abusive et homines domini dicuntur; vere autem nemo
dominus, nisi Deus. Cum ergo dicunt domine, fili David, abusive
Christum secundum hominem honorant; si autem solummodo dominum
dicerent, deitatem confiterentur; ideo interrogat: quid vultis?
Tunc illi iam non dixerunt: domine, fili David; sed tantum domine,
sequitur enim dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri.
Filius enim David caecos illuminare non potest, filius Dei potest.
Quamdiu ergo dixerunt domine, fili David, suspensa est sanitas; mox
autem ut dixerunt domine, infusa est sanitas: sequitur enim misertus
autem eorum Iesus tetigit oculos eorum; et confestim viderunt.
Tetigit autem ut homo carnaliter, sanavit ut Deus. Hieronymus.
Praestat enim artifex quod natura non dederat; aut certe quod
debilitas tulerat, misericordia donat. Chrysostomus in Matth. Hi
autem sicut ante donationem fuerunt perseverantes, ita et post
donationem non fuerunt ingrati. Chrysostomus super Matth. Bonum
enim munus obtulerunt Christo sanati: sequitur enim et secuti sunt
eum. Hoc enim Deus a te requirit secundum prophetam, sollicitum te
ambulare cum domino Deo tuo. Hieronymus. Qui ergo in Iericho
contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur
Iesum non tam pedibus quam virtutibus. Rabanus. Iericho autem,
quae interpretatur luna, defectum nostrae mutabilitatis significat.
Origenes in Matth. Mystice autem Iericho intelligitur mundus, in
quem Christus descendit. Qui autem sunt in Iericho, exire nesciunt
de sapientia mundi, nisi viderint non solum Iesum exeuntem de
Iericho, sed etiam discipulos eius. Haec ergo videntes, secutae
sunt eum turbae multae, mundum et mundana omnia contemnentes, ut
Christo duce ascendant in Ierusalem caelestem. Duos caecos possumus
dicere Iudam et Israel, qui ante Christi adventum caeci fuerunt,
quia non videbant verbum verum, quod erat in lege et prophetis; tamen
sedentes secus viam legis et prophetarum, et secundum carnem tantum
intelligentes, clamabant tantum ad eum qui factus est ex semine David
secundum carnem. Hieronymus, vel duos caecos plerique Pharisaeos et
Sadducaeos intelligunt. Vel aliter. Duo caeci sedentes iuxta viam
significant de utroque populo quosdam iam cohaerentes per fidem
dispensationi temporali secundum quam Christus via est, et
desiderantes illuminari; idest, aliquid de verbi aeternitate
intelligere: quod transeunte domino impetrare cupiebant, idest, per
meritum fidei, qua creditur filius Dei, et natus homo, et passus
propter nos: per hanc enim dispensationem quasi transit Iesus, quia
actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent donec
resistentis sibi turbae strepitum vincerent; idest, tam perseverando
animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinem
desideriorum carnalium (quae tamquam turba obstrepit cognitioni lucem
veritatis aeternae videre conanti) vel ipsam hominum carnalium turbam,
studia spiritualia impedientem, fortissima intensione superarent.
Augustinus de Verb. Dom. Bonos enim Christianos volentes facere
praecepta Dei, Christiani mali et tepidi prohibent; clamant tamen
illi non deficientes: cum enim quisque Christianus coeperit bene
vivere mundumque contemnere, in ipsa sui novitate patitur reprehensores
frigidos Christianos; sed si perseveraverit, ipsi iam obsequentur qui
ante prohibebant. Augustinus de quaest. Evang. Itaque audiens
Iesus, qui ait: pulsanti aperietur, stans, eos tangit et
illuminat: quia enim fides incarnationis temporalis ad aeterna
intelligenda nos praeparat, transeunte Iesu admoniti sunt ut
illuminarentur, et ab eo stante illuminati sunt: temporalia enim
transeunt, aeterna stant. Chrysostomus super Matth. Quidam
interpretantur duos caecos gentiles: unum ex Cham, alium ex Iaphet:
qui secus viam sedebant, idest iuxta veritatem conversabantur, sed
veritatem invenire non poterant; vel secundum rationem verbi
consistentes, quia notitiam verbi nondum acceperant. Rabanus.
Agnita autem fama nominis Christi, participes eius fieri quaerebant.
Contradicebant multi: primo Iudaei, ut in actibus legimus; deinde
etiam gentiles persecutione instabant: nec tamen eos qui erant ad vitam
praeordinati, salute privare volebant. Chrysostomus super Matth.
Consequenter autem gentium oculos mentis tetigit Iesus, dans eis
gratiam spiritus sancti; quae illuminatae secutae sunt eum operibus
bonis. Origenes in Matth. Et nos ergo sedentes iuxta Scripturarum
viam, et intelligentes in quibus caeci sumus, si ex affectu
petierimus, tanget oculos animarum nostrarum, et recedet a mentibus
nostris tenebra ignorantiae, ut eum in scientiae lumine sequamur, qui
dedit nobis posse videre propter nihil aliud nisi ut eum sequamur.
|
|