|
Remigius. Narravit superius Evangelista dominum egressum a
Galilaea, et coepisse ascendere Hierosolymam. Postquam ergo
narravit quid in via gesserit, in incepta intentione perseverans dicit
et cum appropinquasset Hierosolymis, et venisset Bethphage.
Bethphage viculus fuit sacerdotum, situs in latere montis oliveti,
distans uno milliario a Ierusalem. Sacerdotes enim, qui per certos
dies in templo deserviebant, completo officio vicis suae, illuc
divertebant ad manendum: similiter et illi qui accipiebant officium,
illuc divertebant: quia praeceptum fuit in lege, ut nullus diebus
sabbatorum plus quam mille passus incederet. Origenes in Matth.
Unde et interpretatur Bethphage, maxillarum domus: quoniam maxilla
propria erat pars sacerdotum in lege. Sequitur tunc Iesus misit duos
discipulos. Chrysostomus super Matth. Non dixit discipulis:
dicatis: dominus tuus his opus habet, vel dominus vester: ut
intelligant, quia ipse sit solus dominus, non solum animalium, sed
omnium hominum: nam et peccatores conditione quidem sui sunt,
voluntate autem sua Diaboli. Chrysostomus in Matth. Neque parvum
enim existimes quod factum est. Quis enim suasit dominis iumentorum
non velle contradicere, volentes silere, et concedere? Et in hoc
discipulos erudit quoniam poterat et Iudaeos prohibere, sed noluit;
sed et docet ut quodcumque petitum fuerit darent. Si enim qui
ignorabant Christum, ita concesserunt, multo magis discipulos
convenit omnibus dare. Quod autem dicitur et confestim dimittet eos,
Chrysostomus super Matth.: intelligendum est, quod animal postquam
ingressum est in Ierusalem, ad dominum suum remissum est a Christo.
Glossa. Vel dominus iumentorum confestim dimittet eos in domini
servitio mancipandos. Adhibetur autem huic facto prophetae
testimonium, ut appareat dominum omnia quae de ipso scripta erant,
implevisse; sed invidia caecatos Scribas et Pharisaeos ea quae ipsi
legebant intelligere noluisse: et ideo sequitur hoc autem totum factum
est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, scilicet
Zachariam. Chrysostomus super Matth. Sciens enim propheta malitiam
Iudaeorum, quia contradicturi erant Christo ascendenti in templum,
praemonuit, ut per hoc signum cognoscerent regem suum dicentem dicite
filiae Sion. Rabanus. Filia Sion historialiter dicitur Ierusalem
civitas, quae sita est in monte Sion; mystice autem est Ecclesia
fidelium, pertinens ad supernam Ierusalem. Chrysostomus super
Matth. Ecce ostendentis est verbum; idest, non carnali aspectu,
sed spirituali intellectu opera virtutum eius aspicite. Ante tempora
quidem multa dicebat ecce, ut ostenderet quia ille de quo loquebatur,
antequam nasceretur, iam erat rex tuus. Cum ergo videritis eum,
nolite dicere: non habemus regem nisi Caesarem. Venit tibi, si
intellexeris, ut salvet te; si non intellexeris, venit contra te.
Mansuetus, non ut propter potentiam timeretur, sed ut propter
mansuetudinem amaretur: unde non sedet in curru aureo, pretiosa
purpura fulgens; nec ascendit super fervidum equum discordiae amatorem
et litis; sed super asinam tranquillitatis et pacis amicam: unde
sequitur sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Augustinus
de Cons. Evang. In hoc autem testimonio prophetico aliquanto
diversa est Evangelistarum locutio. Hoc enim Matthaeus sic adhibet
ut asinam dicat commemorasse prophetam: non autem ita se habet vel quod
Ioannes interponit, vel codices ecclesiasticae interpretationis Lxx.
Cuius rei causa mihi videtur quod Matthaeus Hebraea lingua perhibetur
Evangelium conscripsisse; manifestum est autem interpretationem illam
quae dicitur Lxx in nonnullis aliter se habere, quam inveniunt in
Hebraeo qui eam linguam noverunt, et qui interpretati sunt singuli
eosdem libros Hebraeos. Huius autem distantiae causa si quaeratur,
nihil probabilius aestimo quam eos Lxx illo spiritu interpretatos, quo
et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum
mirabili, quae praedicatur, consensione firmatum est. Ergo et ipsi
nonnulla in eloquio variando, et voluntati Dei, cuius verba erant,
non credendo, nihil aliud demonstrare voluerunt quam hoc ipsum, quod
in Evangelistarum concordia, quadam diversitate narratur; qua nobis
ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diverso modo aliquid
narret, ut ab eius voluntate cui consentiendum est, non recedat; quod
noscere in moribus utile est propter cavenda mendacia; et ipsi fidei,
ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus
nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba quae propter illam sunt
dicenda commendet; cum potius ita res sermonibus proferatur ut istos
omnino quaerere non deberemus, si rem sine his nosse possemus, sicut
illam novit Deus, et in eo Angeli eius. Sequitur euntes autem
discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus, et adduxerunt asinum
et pullum. Ceteri autem Evangelistae de asina tacent. Non deberet
autem permovere lectorem nec si Matthaeus de pullo tacuisset, sicut
illi de asina tacuerunt: quanto minus moveri oportet, quia unus ita
commemoravit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non
taceret, de quo illi dixerunt? Ubi enim utrumque potest intelligi
factum, nulla repugnantia est, nec si alius aliud commemoraret:
quanto minus ubi unus unum, alius utrumque? Sequitur et imposuerunt
super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Hieronymus. Sed videtur quod super utrumque animal in parvo itineris
spatio dominus sedere nequiverit: ergo cum historia aut
impossibilitatem habeat aut turpitudinem, ad altiora transmittimur,
idest ad mysticum sensum. Remigius. Licet potuerit fieri ut super
utrumque animal dominus sederit. Chrysostomus in Matth. Mihi autem
videtur quod non propter mysterium solum super asinam sedit, sed et
mensuram nobis sapientiae tribuens: demonstrat scilicet quod non super
equos ferri necesse est, sed sufficit asino uti, et eo quod
necessitatis est, esse contentum. Interroga autem Iudaeos: quis rex
super asinam delatus intravit Hierosolymam? Sed non utique alium
habent dicere, nisi istum solum. Hieronymus. Turbae ergo quae
egressae fuerant de Iericho, et secutae salvatorem, supposuerunt
vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum: et ideo sequitur
plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via pedibus asini,
necubi offendat in lapidem, nec calcet spinam, nec labatur in foveam.
Sequitur alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in
via: de arboribus scilicet fructiferis, quibus mons oliveti consitus
est. Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt
testimonium: unde sequitur turbae autem quae praecedebant et quae
sequebantur, clamabant dicentes: hosanna filio David. Quid autem
significet hosanna, nunc perstringam breviter. In Psalmo 117,
qui manifeste de adventu salvatoris scriptus est, inter cetera hoc
quoque legimus: o domine, salvum me fac, o domine, bene prosperare.
Benedictus qui venturus es in nomine domini. Pro eo quod in Lxx
habetur interpretibus, o kyrie soson di, idest: o domine, salvum
fac, in Hebraeo legimus: Anna, Iehova, hosi Anna, quod
manifestius interpretatus est Symmachus dicens: obsecro, domine,
salva, obsecro. Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco scilicet
et Hebraeo, sermonem esse compositum; sed totum Hebraicum est.
Remigius. Et est compositum ex integro et corrupto. Hosi enim
Latine dicitur salva, sive salvifica; Anna vero apud illos
interiectio est obsecrantis: nam sicut apud illos ab obsecrante dicitur
Anna, sic apud Latinos dicitur heu. Hieronymus. Significavit enim
quod adventus Christi salus mundi sit; unde sequitur benedictus qui
venit in nomine domini. Salvatore quoque idipsum in Evangelio
comprobante: ego, inquit, veni in nomine patris mei. Remigius.
Quia scilicet in omnibus bonis operibus non suam, sed patris gloriam
quaesivit. Glossa. Et sensus est: benedictus, idest gloriosus
sit, qui venit, idest incarnatus est, in nomine domini, idest
patris, eum glorificando. Iterum repetunt: hosanna, idest salva,
obsecro; et determinant ubi se vellent salvari, in altissimis, idest
in caelestibus, non in terrenis. Vel per hoc quod iungitur hosanna,
idest salus in excelsis, perspicue ostenditur quod adventus Christi
non tantum hominis salus, sed totius mundi sit, terrena iungens
caelestibus. Hieronymus. Vel humanam quidem Christi dispensationem
laudant in eo quod dicebant hosanna filio David: benedictus qui venit
in nomine domini; restitutionem autem eius in sancta, in eo quod
dicebant: hosanna in excelsis. Chrysostomus super Matth. Hosanna
etiam quidam interpretantur gloriam, alii vero redemptionem: nam et
gloria illi debetur, et redemptio illi convenit qui omnes redemit.
Hilarius in Matth. Laudationis enim verba, redemptionis in eo
exprimunt potestatem; filium autem David nuncupant, in quo
agnoscerent aeterni regni hereditatem. Chrysostomus in Matth.
Nunquam antea dominus sibi adhibuit ministeria iumentorum, nec ramorum
virentia circa se ornamenta constituit, nisi modo quando Ierusalem ut
pateretur ascendit. Excitavit enim videntes ut facerent quod prius
volebant: ergo potestas eis data est, non mutata voluntas.
Hieronymus. Mystice autem appropinquat dominus Hierosolymis
egrediens de Iericho, turbis inde eductis quamplurimis, quia magnus
magnis ditatus mentibus salute credentium rediens, ingredi cupit urbem
pacis, et locum visionis Dei. Et venit Bethphage, idest ad domum
maxillarum, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte
oliveti, ubi est lumen scientiae, laborum et dolorum requies. Per
castellum enim, quod contra apostolos erat, mundus iste designatur:
contra apostolos enim erat, nec lumen doctrinarum volebat accipere.
Remigius. Dominus ergo de monte oliveti discipulos ad castellum
misit, quia de primitiva Ecclesia praedicatores in mundum direxit.
Duos quippe misit propter duos ordines praedicatorum, quod manifestat
apostolus dicens: qui operatus est Petro in apostolatum
circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, sive quia duo sunt
praecepta caritatis, sive propter duo testamenta, sive propter
litteram et spiritum. Hieronymus. Sive propter theoricam et
practicam, idest scientiam et opera. Asina autem ista quae subiugalis
fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, synagoga intelligitur.
Pullus asinae lascivus et liber, gentium populus: Iudaea enim
secundum Deum mater est gentium. Rabanus. Unde Matthaeus solus,
qui Iudaeis Evangelium scripsit, asinam domino refert adductam, ut
eidem etiam genti Hebraeae, si poeniteat, non desperandam monstret
esse salutem. Chrysostomus super Matth. Propter quasdam autem
similitudines, animalibus assimilati sunt homines, Dei filium non
cognoscentes. Est enim animal immundum, et prae ceteris pene iumentis
magis irrationale et stultum et infirmum et ignobile et oneriferum.
Sic fuerunt homines ante Christi adventum, passionibus diversis
immundi, irrationabiles, verbi ratione carentes, stulti propter Dei
contemptum, infirmi secundum animam; ignobiles, quia obliti
generationis caelestis, facti fuerunt servi passionum et Daemonum;
oneriferi, quia sufferebant sarcinam erroris a Daemonibus vel
Pharisaeis impositam. Ligata autem erat asina, idest diabolici
erroris vinculo impedita, ut non haberet libertatem eundi quo vellet:
nam antequam peccemus, liberum habemus arbitrium sequi voluntatem
Diaboli an non; quod si semel peccantes obligaverimus nos operibus
eius, iam nostra virtute evadere non possumus; sed sicut navis fracto
gubernaculo illuc ducitur ubi tempestas voluerit, sic et homo divinae
auxilio gratiae perdito per peccatum, non quod vult agit, sed quod
Diabolus vult. Et nisi Deus valida manu misericordiae suae solverit
eum, usque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanebit: et ideo
dicit discipulis solvite, scilicet per doctrinam vestram, et per
miracula vestra; quia omnes Iudaei et gentes per apostolos sunt
liberati; et adducite mihi, idest, ad gloriam meam illos convertite.
Origenes in Matth. Unde et ascendens in caelum iussit discipulis
suis ut solverent peccatores, dans eis spiritum sanctum. Absoluti
autem et proficientes, et nutriti verbi divinitate, digni habentur
remitti in locum ex quo erant assumpti, non iam ad opera priora, sed
ut praedicarent eis filium Dei; et hoc est quod significat dicens et
confestim dimittet eos. Hilarius in Matth. Vel per asinam et pullum
duplex vocatio ex gentibus ostenditur. Erant enim Samaritani sub
quadam observantiae suae consuetudine servientes, qui scilicet
significantur per asinam; erant etiam indomitae gentes et feroces, qui
scilicet significantur per pullum. Igitur duo mittuntur, ut solvant
ligatos erroris vinculis: per Philippum enim Samaria credidit, per
Petrum Cornelius Christo, tamquam primitiae gentium, adductus est.
Remigius. Sicut autem tunc dictum est apostolis si quis vobis aliquid
dixerit, dicite quia dominus his opus habet, sic nunc praedicatoribus
est praeceptum, ut si aliquid adversitatis obstiterit, a praedicando
non cessarent. Hieronymus. Vestis autem apostolica quae iumento
superponitur, vel doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum
intelligi potest, sive ecclesiasticorum dogmatum veritates; quibus
nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere dominum non
meretur. Remigius. Dominus autem super asellum sedens,
Hierosolymam tendit; quia praesidens sanctae Ecclesiae, vel animae
fideli, et eam in hoc saeculo regit, et post hanc vitam ad visionem
caelestis patriae introducit. Apostoli autem et ceteri doctores
vestimenta posuerunt super asinam: quia gloriam quam acceperunt a
Christo gentibus dederunt. Turba autem vestimenta sternebat in via:
quia credentes ex circumcisione, gloriam quam habebant ex lege,
contemnebant. Ramos autem de arboribus praecidebant: quia ex
prophetis acceperunt exempla de Christo, quasi de arboribus
virentibus. Vel turba, quae vestimenta stravit in via, significat
martyres, qui vestimenta sua, idest corpora, quae tegumenta sunt
animarum, pro Christo ad martyrium tradiderunt. Vel significantur
illi qui corpora sua per abstinentiam domant. Illi autem ramos arborum
praecidunt qui dicta et exempla sanctorum patrum quaerunt ad suam, vel
filiorum salutem. Hieronymus. Quod autem ait turbae autem quae
praecedebant, et quae sequebantur, utrumque populum ostendit, et qui
ante Evangelium, et qui post Evangelium domino crediderunt, consona
Iesum confessionis voce laudare. Chrysostomus super Matth. Et illi
quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt; hi autem laudantes
clamant de adventu Christi iam adimpleto.
|
|