|
Hieronymus. Introeunte Iesu cum turba, tota Hierosolymorum civitas
commovetur, mirans frequentiam, nesciens virtutem: unde dicitur et
cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens:
quis est hic? Chrysostomus super Matth. Merito autem commovebantur
videntes rem mirabilem. Homo laudabatur quasi Deus, sed Deus
laudabatur in homine. Puto autem quod nec ipsi qui laudabant,
sciebant quid laudabant; sed spiritus subito ingressus in eos,
veritatis verba fundebat. Origenes in Matth. Sed et quando intravit
Iesus Hierosolymam veram, admirantes virtutes caelestes, dicebant:
quis est iste rex gloriae? Hieronymus. Aliis autem vel ambigentibus
vel interrogantibus, nisi plebecula confitetur: unde sequitur populi
autem dicebant: hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. A
minoribus incipiunt, ut ad maiora perveniant. Prophetam enim dicunt
quem Moyses sui similem dixerat esse venturum, et qui proprie apud
Graecos scribitur cum tu arthru martyria, idest cum articuli
testimonio. A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi educatus fuerat,
ut flos campi nutriretur in flore virtutum. Rabanus. Notandum
autem, quod hic introitus eius in Ierusalem fuit ante quinque dies
Paschae. Narrat enim Ioannes, quod ante sex dies Paschae venerit
in Bethaniam, et in crastinum asino sedens venerit in Ierusalem; ubi
notanda est concordia non solum in rebus, sed etiam in temporibus
veteris et novi testamenti. Decima enim die mensis primi, agnus qui
in Pascha immolaretur, domum introduci iussus est: quia et dominus
decima die eiusdem mensis, hoc est ante quinque dies Paschae,
civitatem, in qua pateretur, erat ingressurus. Sequitur et intravit
Iesus in templum Dei. Chrysostomus super Matth. Hoc erat proprium
boni filii ut ad domum curreret patris, et illi honorem redderet; et
tu imitator Christi factus, cum ingressus fueris in aliquam
civitatem, primo ad Ecclesiam curras. Hoc etiam erat boni medici ut
ingressus ad infirmam civitatem salvandam, primum ad originem passionis
intenderet: nam sicut de templo omne bonum egreditur, ita de templo
omne malum procedit: si enim sacerdotium integrum fuerit, tota
Ecclesia floret; si autem corruptum fuerit, tota fides marcida est:
sicut enim cum videris arborem pallentibus foliis, intelligis quia
vitium habet in radice; sic cum videris populum indisciplinatum, sine
dubio cognosce quia sacerdotium eius non est sanum. Sequitur et
eiciebat omnes vendentes et ementes. Hieronymus. Sciendum quidem
est, quod iuxta mandata legis in venerabili toto orbe templo domini,
et de cunctis pene regionibus Iudaeorum illuc populo confluente,
innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum,
arietum, hircorum; pauperibus, ne absque sacrificio essent, pullos
columbarum et turtures offerentibus. Accidebat autem ut qui de longe
venerant, victimas non haberent. Excogitaverunt igitur sacerdotes
quomodo praedam de populo facerent; et omnia animalia quibus opus erat
ad sacrificia, venderent; et ut venderent non habentibus, et ut ipsi
rursus empta susciperent. Hanc ergo stropham, idest fraudem se in
diversa vertentem, crebro venientium inopia dissipabat, qui indigebant
sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed nec unde emerent.
Posuerunt itaque nummularios, qui mutuam sub cautione darent
pecuniam. Sed quia erat lege praeceptum ut nemo usuras acciperet, et
prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et
interdum perderet sortem, excogitaverunt et aliam technam, idest
artem, ut pro nummulariis collibystas facerent, cuius verbi
proprietatem Latina lingua non exprimit. Collyba dicuntur apud
illos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula; verbi
gratia, frixi ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis.
Igitur quia usuras accipere non poterant, collibystae pro usuris
accipiebant varias species; ut quae in nummo non licebant, in his
rebus exigerent, quae nummis coemuntur: quasi non hoc ipsum Ezechiel
praedicaverit dicens: usuram et superabundantiam non accipietis.
Istiusmodi dominus cernens in domo patris, negotiationem seu
latrocinium, ardore spiritus concitatus, tantam hominum multitudinem
eiecit de templo. Origenes in Matth. In quo non debent vendere et
emere, sed orationibus tantum vacare qui congregantur, quasi in domo
orationis: unde sequitur et dicit eis: scriptum est: domus mea domus
orationis vocabitur. Augustinus in regula. Nemo ergo in oratorio
aliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Sequitur
vos autem fecistis illam speluncam latronum. Hieronymus. Latro enim
est, et templum Dei in latronum convertit speluncam, qui lucra de
religione sectatur. Mihi autem inter omnia signa quae fecit dominus,
hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo, et illo tempore
contemptibilis, intantum ut postea crucifigeretur, Scribis et
Pharisaeis contra se saevientibus et videntibus lucra sua destrui,
potuerit ad unius flagelli verbera tantam eicere multitudinem. Igneum
enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis
maiestas lucebat in facie. Augustinus de Cons. Evang. Manifestum
est, hoc non semel, sed iterum a domino esse factum; sed primum
commemoratum est a Ioanne, hoc autem ultimum a ceteris tribus.
Chrysostomus in Matth. In quo maior est accusatio Iudaeorum:
quoniam cum bis hoc idem fecisset, morabantur tamen in sua dementia.
Origenes in Matth. Mystice autem templum Dei est Ecclesia
Christi. Sunt autem multi in ea non, sicut decet, viventes
spiritualiter, sed secundum carnem militant; qui domum orationis de
lapidibus vivis constructam, faciunt speluncam esse latronum actibus
suis. Si autem oportet tres species eiectas a templo cautius
exponere, possumus dicere: quicumque in populo Christiano ad nihil
aliud vacant, nisi circa emptiones et venditiones, rarius autem in
orationibus permanent, vel in aliis actibus rectis, ipsi sunt
vendentes et ementes in templo Dei. Diaconi qui non bene tractant
Ecclesiarum pecunias et divites fiunt de rebus pauperum, ipsi sunt
nummularii, pecuniarum mensas habentes, quas Christus evertit. Quod
autem mensis ecclesiasticarum pecuniarum diaconi praesint, docemur in
actibus apostolorum. Episcopi autem qui tradunt Ecclesias quibus non
oportet, ipsi sunt qui vendunt columbas, idest gratiam spiritus
sancti, quorum cathedras Christus evertit. Hieronymus. Iuxta
simplicem enim intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in
caveis; nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris: quod
absurdum est, quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur;
quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Observa etiam
propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei, nummulariorum mensas
appellari. Quod autem de Ecclesiis diximus, unusquisque de se
intelligat: dicit enim apostolus: vos estis templum Dei. Non sit
ergo in domo pectoris vestri negotiatio, non donorum cupiditas, ne
ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum
nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum domum faciat
orationum. Origenes in Matth. Vel in secundo adventu eiciet, vel
evertet quos invenerit in templo Dei indignos. Chrysostomus super
Matth. Ideo etiam nummulariorum mensas evertit: quod significat quod
in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, qui Dei
habent imaginem, non qui portant imaginem terrenam. Cathedras
vendentium columbas evertit, loquens ipso facto: quid faciunt in
templo multae columbae venales, ex quo una columba gratuita descendit
in templum corporis mei? Quod autem verbis turbae clamaverunt,
dominus factis ostendit: unde sequitur et accesserunt ad eum caeci et
claudi in templo, et sanavit eos. Origenes in Matth. In templo
enim Dei, idest in Ecclesia, non sunt omnes videntes, neque recte
ambulantes; sed qui ex eis intelligunt quia nullius est opus nisi
Christi ut sanentur, accedentes ad verbum Dei sanantur. Remigius.
Quod autem in templo sanantur, significat quod homines non nisi in
Ecclesia sanari possunt, cui data est potestas ligandi atque
solvendi. Hieronymus. Nisi autem mensas nummulariorum subvertisset
cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam et
concitum gradum in templo non meruissent recipere. Chrysostomus in
Matth. Principes autem sacerdotum neque ita persuadebantur, sed ex
reliquis miraculis et praeconiis puerorum eum extollentibus
indignabantur; unde sequitur videntes principes sacerdotum.
Hieronymus. Cum enim manum non audeant in eum inicere sacerdotes,
tantum opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui
clamabant: hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine
domini: quod videlicet hoc non dicitur nisi soli filio Dei. Videant
ergo episcopi, et quilibet sancti homines, cum quanto periculo dici
sibi ista patiantur, si vero domino, cui dicebatur, quia nondum
solida erat credentium fides, pro crimine impingitur. Chrysostomus
super Matth. Sicut autem columna si modicum obliquata fuerit,
accepto pondere amplius vadit in latus, sic et cor hominis cum
perversum fuerit, si alicuius viri iusti opera videat vel audiat, non
confirmatur, sed magis ad invidiam concitatur. Hoc modo sacerdotes
concitati sunt contra Christum, dicentes audis quid isti dicunt?
Hieronymus. Sed Christi responsio moderata fuit. Non dixit quod
Scribae audire cupiebant: bene faciunt pueri, ut mihi testimonium
perhibeant: nec rursum: errant, pueri sunt, debetis aetati
ignoscere: sed profert exemplum de octavo Psalmo, ut, tacente
domino, testimonium Scripturarum puerorum dicta firmaret: unde
sequitur Iesus autem dicit eis: utique. Nunquam legistis, et
cetera. Chrysostomus super Matth. Tamquam si dicat: esto, mea
culpa est, quia isti clamant. Numquid mea culpa est, quia ante tot
millia annorum hoc futurum propheta praedixit? Infantes autem et
lactentes nec intelligere aliquem nec laudare possunt. Dicuntur ergo
infantes non aetate, sed simplicitate cordis: lactentes autem,
quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione excitati
clamabant. Lac enim dicitur opus miraculorum: quia miracula nullum
laborem videntibus ponunt, sed videntes admiratione delectant, et ad
fidem molliter invitant. Panis autem est doctrina perfectae
iustitiae; quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res
spirituales. Chrysostomus in Matth. Hoc autem et typus gentium
erat, et apostolis non parva consolatio: ut enim non angustiarentur
qualiter idiotae existentes possent praedicare, praevenientes pueri
eorum eiecerunt timorem: quoniam scilicet dabit eis sermonem qui hos
fecit laudem cantare. Hoc etiam miraculum significat quod Christus
conditor erat naturae: quia pueri significativa loquebantur, et
prophetis consona; viri autem insipientia et insania plena.
|
|