|
Chrysostomus super Matth. Malum hominem melius locum dando potest
aliquis vincere quam respondendo: quia malitia non instruitur
sermonibus, sed excitatur: et ideo dominus recedendo compescere
studuit quos respondendo non compescuit: unde dicitur et relictis
illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam. Hieronymus hinc
autem intelligendum est quod dominus tantae fuerit paupertatis, et ita
nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam
invenerit mansionem; sed in vico parvulo apud Lazarum sororesque eius
habitaret; eorum quippe viculus Bethania est; unde sequitur ibique
mansit. Chrysostomus super Matth. Ut scilicet ibi maneret
corporaliter ubi et spiritualiter repausabat: nam sanctorum virorum est
quod non gaudent ubi epulae largae sunt, sed ubi sanctitas floret.
Hieronymus. Discussis autem noctis tenebris, cum in civitatem
reverteretur dominus esuriit: unde sequitur mane autem revertens in
civitatem, esuriit, veritatem scilicet humanae carnis ostendens.
Chrysostomus super Matth. Quando enim concessit carni quod proprium
erat pati, tunc demonstrat eius passionem. Rabanus. Nota autem
maiorem studiosi operatoris affectum, dum dicitur mane revertisse in
civitatem, ut praedicaret, et ut aliquos Deo patri acquireret.
Hieronymus. Dominus autem passurus in populis, et baiulaturus
scandalum crucis, voluit discipulorum animos signi anticipatione
firmare: unde sequitur et videns arborem unam secus viam, venit ad
eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum. Chrysostomus in
Matth. Non propter hoc veniebat quia esuriebat, sed propter
discipulos: quia enim ubique benefaciebat, nullum autem puniebat,
oportebat et punitricis eius virtutis demonstrationem tribuere. Noluit
autem in hominibus hoc ostendere, sed in planta. Hilarius in Matth.
Et in hoc quidem bonitatis dominicae argumentum reperimus: nam ubi
afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae
potestatem in humanis corporibus exercuit, spem futurorum et animae
salutem, curis praesentium aegritudinum commendans; nunc vero, ubi in
contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno
arboris indicavit: unde sequitur et ait illi: numquam ex te fructus
nascatur in sempiternum. Hieronymus. Vel in saeculum, utrumque enim
eona, Graecus sermo significat. Chrysostomus in Matth.
Suspicionis autem discipulorum erat existimare propter hoc eam esse
maledictam, quia non habebat fructum: cur igitur maledicta est?
Discipulorum gratia, ut discant quoniam poterat siccare eos qui
crucifixerunt eum; unde sequitur et arefacta est continuo ficulnea.
Ideo autem non in alia planta, sed in omnium humidissima miraculum hoc
fecit, ut et hinc maius hoc miraculum appareat. Cum autem in plantis
vel in brutis fit aliquid tale, non quaeras qualiter iuste siccata est
ficus, si tempus non erat (hoc enim quaerere est ultimae dementiae,
quia scilicet in talibus non invenitur culpa et poena): sed miraculum
inspice, et admirare miraculi factorem; unde sequitur et videntes
discipuli mirati sunt, dicentes: quomodo continuo aruit? Glossa.
Non facit creator iniuriam possidenti; sed creatura suo arbitrio ad
utilitatem aliorum mutatur. Chrysostomus in Matth. Et ut discas
quoniam propter eos hoc factum est, scilicet ut ad confitendum eos
erigat, audi quid deinceps dicatur: sequitur enim respondens autem
Iesus ait illis: amen dico vobis, si habueritis fidem. Hieronymus.
Latrant contra nos gentilium canes, asserentes apostolos non habuisse
fidem, quia montes transferre non potuerunt. Quibus respondemus multa
facta esse signa a domino quae scripta non sunt: igitur et haec
credimus fecisse apostolos; sed ideo scripta non esse ne infidelibus
contradicendi maior daretur occasio: alioquin interrogemus eos, utrum
credant his signis quae scripta narrantur, an non? Et cum incredulos
viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros
fuisse qui minoribus non crediderunt. Chrysostomus. Hoc autem quod
dominus dicit, orationi adscribit et fidei: unde iterum dicit omnia
quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis: discipuli enim
Christi, nihil eorum quae non oportet petunt: et quasi credentes
magistro, nihil aliud petunt nisi magna et caelestia. Rabanus.
Quotiescumque autem petentes non exaudimur, ideo fit quia vel contra
auxilium nostrae salutis petimus, vel quia eorum pro quibus petimus,
perversitas ne impetremus obsistit; vel in futurum petitionis nostrae
differtur effectus, ut desideria crescant, et perfectius capiant
gaudia quae requiruntur. Augustinus de Cons. Evang. Considerandum
autem, quod miratos esse discipulos de hoc quod arbor aruerat, et eis
dominum respondisse quod dictum est de fide, non ipso secundo die quo
maledixerit arbori, sed tertio die Marcus dicit: ipso quippe die
secundo commemoravit Marcus de templo eiectos vendentes, quod primo
die factum praetermiserat; ipso ergo secundo die dicit, facta
vespera, egressum de civitate; et cum mane transirent, vidisse
discipulos mane factam ficum aridam. Matthaeus autem sic loquitur
tamquam secundo die hoc totum sit factum; unde intelligitur quod cum
Matthaeus dixisset arefacta est continuo ficulnea, praetermissis
ceteris ad secundam diem pertinentibus, adiunxit statim et videntes
discipuli admirati sunt; ita tamen quod alio die viderit dominus
ficulneam, et alio die discipuli mirati sunt: intelligitur enim non
tunc aruisse quando viderunt arefactam, sed continuo quando maledicta
est: non enim arescentem, sed penitus arefactam viderunt, ac sic eam
continuo in verbo domini aruisse intellexerunt. Origenes in Matth.
Mystice autem relinquens dominus principes et Scribas, factus est
extra Ierusalem terrenam, quae ideo cecidit. Venit autem in
Bethaniam ad domum obedientiae, idest Ecclesiam: ubi cum
requievisset post principium constituendi Ecclesiam, revertitur in
civitatem quam paulo ante reliquerat, et revertens esuriit.
Chrysostomus super Matth. Si autem quasi homo esurisset cibum
carnalem, nunquam mane esurisset: sed mane esurit qui aliorum esurit
salutem. Hieronymus. Arborem autem quam vidit in via, intelligimus
synagogam, quae iuxta viam erat: quia legem habebat, non tamen
credebat in viam, idest in Christum. Hilarius in Matth. Quae
ficus arbori comparatur, quia credentes primi ex Israel apostoli
crasso modo, ceteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt.
Chrysostomus super Matth. Ficus etiam propter multitudinem granorum
sub uno cortice, est quasi congregatio multorum fidelium. Nihil autem
invenit in ea nisi folia tantum, idest traditiones pharisaicas,
iactationem legis absque fructibus veritatis. Origenes in Matth. Et
quoniam arbor illa erat figuraliter animam habens, quasi audienti dicit
nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum: ideo infructuosa est
synagoga Iudaeorum; et hoc erit usque ad consummationem saeculi,
donec intraverit gentium multitudo; et aruit ficulnea, adhuc
peregrinante in hac vita Christo, et videntes discipuli oculis
spiritualibus mysterium fidei siccatae, mirati sunt; sed et discipuli
Christi fideles, et non haesitantes, relinquentes eam, siccam
faciunt, cum vitalis virtus transierit ab eis ad gentes; sed et a
singulis qui adducuntur ad fidem, tollitur mons ille Satanas et
mittitur in mare, idest in abyssum. Chrysostomus super Matth. Vel
in mare, idest in istum mundum, ubi sunt aquae salsae, idest populi
iniqui. Rabanus. Exclusionem enim suam ab electis amplius saeviendo
vindicat in reprobis. Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc sibi
servus Dei dicere debet de monte superbiae, ut eam a se repellat: vel
quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse dominus, qui mons
appellatus est, a Iudaeis in gentes tamquam in mare iacitur.
Origenes. Omnis etiam qui obedit verbo Dei, Bethania est, et
requiescit Christus in eo: malos quidem et peccatores reliquit;
quando autem fuerit apud iustos, fit et apud alios post illos et cum
illis: non enim dicitur quod relinquens Bethaniam venit in civitatem.
Esurit autem semper dominus in iustis, volens manducare fructum
spiritus sancti in eis, qui sunt caritas, gaudium et pax. Erat autem
secus viam haec ficus quae folia tantum habuit sine fructu.
Chrysostomus super Matth. Idest iuxta mundum: si enim homo iuxta
mundum vixerit, non potest in se fructum iustitiae tenere. Origenes.
Si autem venerit dominus in tentationibus, fructum requirens, et
inventus fuerit aliquis nihil iustitiae habens, nisi professionem
tantummodo fidei, quod est folia sine fructu: mox exsiccatur, hoc
ipsum etiam quod videtur fidelis amittens; sed et unusquisque
discipulorum ficum arescere facit, manifestum faciens, eum esse vacuum
a Christo: sicut Petrus dixit ad Simonem: cor tuum non est rectum
coram Deo. Melius est enim fallacem ficum, quae vivere aestimatur,
non autem fructificet, siccari verbis discipulorum Christi, et fieri
manifestam, quam ut furetur per figmentum innocentium corda. Est
autem et in unoquoque infideli mons secundum mensuram infidelitatis
suae, qui verbis discipulorum Christi tollitur.
|
|