|
Chrysostomus super Matth. Quia viderant sacerdotes Christum cum
magna gloria introeuntem in templum, invidia torquebantur. Itaque non
sufferentes in pectore suo invidiae stimulantis ardorem, prorumpunt in
vocem; unde dicitur et cum venisset in templum, accesserunt ad eum
docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua
potestate haec facis? Chrysostomus in Matth. Quia enim signis
detrahere non habebant, ex his quae inhibebantur in templo vendere,
afferunt reprehensionem; ac si dicerent: numquid magistralem
suscepisti thronum? Sacerdos consecratus es, quoniam tantam
demonstrasti potestatem? Chrysostomus super Matth. Per hoc autem
quod subdunt aut quis dedit tibi hanc potestatem? Ostendunt multas
esse personas quae dant hominibus potestatem, sive corporalem, sive
etiam spiritualem; quasi dicerent: de sacerdotali familia genitus non
es; senatus tibi hoc non concessit; Caesar non donavit. Si autem
credidissent quia omnis potestas ex Deo est, nunquam interrogassent:
quis dedit tibi hanc potestatem? Omnis enim homo secundum se aestimat
alterum: fornicarius neminem aestimat castum; castus non facile de
fornicario suspicatur; sic qui non est ex Deo sacerdos, nullius
sacerdotium putat ex Deo. Hieronymus. Vel his verbis eamdem quam
supra calumniam struunt, quando dixerunt: in Beelzebub principe
Daemoniorum eicit Daemonia. Quando enim dicunt in qua potestate haec
facis? Dubitant de Dei potestate, et subintelligi volunt, Diaboli
esse quod faciat. Addentes quoque quis tibi dedit hanc potestatem?
Manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis
viribus signa facere. Poterat autem dominus aperta responsione
tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogavit, ut suo
ipsi vel silentio vel scientia condemnarentur: unde sequitur respondens
Iesus dixit eis: interrogabo vos et ego unum sermonem. Chrysostomus
super Matth. Non quidem ut respondentes audiant, sed ut impediti non
interrogent: quia ipse praeceperat: nolite sanctum dare canibus.
Deinde etiam si dixisset, nihil proficeret: quia non potest sentire
quae lucis sunt tenebrosa voluntas: interrogantem enim oportet docere,
tentantem autem rationabili percussione confundere, non autem ei
virtutem mysterii publicare. Dominus ergo simplici interrogationi
laqueum ponit in sua interrogatione; et quia eum vitare non poterant,
subdit quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec
facio. Est autem interrogatio talis: Baptismus Ioannis unde erat?
Ex caelo, an ex hominibus? Augustinus super Ioan. Accepit quidem
Ioannes ut baptizare posset ab eo quem postmodum baptizavit;
Baptismus autem quem accepit, Baptismus Ioannis hic dicitur. Solus
tale donum accepit: nullus ante ipsum iustorum, nullus post ipsum
accepit Baptismum, qui Baptismus diceretur ipsius. Venit enim
Ioannes baptizare in aqua poenitentiae, viam domino praeparando, non
interius mundando, quod purus homo non potest. Hieronymus. Ipsi
autem sacerdotes quid in sua malitia pertractaverint, ostenditur cum
subditur at illi cogitabant inter se. Si enim respondissent Baptisma
Ioannis esse de caelo, consequens erat responsio: quare ergo non
estis baptizati a Ioanne? Si autem dicere voluissent humana
deceptione compositum et nihil habere divinum, seditionem populi
formidabant. Omnes enim congregatae multitudines, Ioannis receperant
Baptisma, et sic habebant eum ut prophetam. Respondit itaque
impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret,
versa est ad insidias cooperiendas: unde sequitur et respondentes
Iesu, dixerunt: nescimus. In hoc quod nescire se responderant,
mentiti sunt: consequens ergo erat iuxta responsionem eorum, dominum
quoque dicere: nec ego scio. Sed mentiri veritas non potest;
sequitur enim ait illis et ipse: nec ego dico vobis in qua potestate
haec facio. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondisse nolle:
et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant.
Origenes in Matth. Sed dicet aliquis contra hoc, quia ridiculum
erat interrogare in qua potestate haec faceret Iesus: nec enim poterat
fieri ut responderet quia in potestate Diaboli faceret; sed nec ipse
responderet quod erat verum, quoniam in potestate propria facit. Si
quis autem dicat, quoniam interrogabant principes ut illum terrerent,
ut puta, si facit aliquis quod nobis non placet in nostris, dicimus
ei: quis te iussit hoc facere? Eum terrentes ut recedat ab actu: sed
quid est quod et Christus ita respondit: dicite mihi vos hoc, et ego
vobis dicam in qua potestate haec facio? Forte ergo sic intelligitur
hic locus. Generaliter quidem sunt duae potestates diversae: una ex
parte Dei, altera ex parte Diaboli: specialiter autem sunt plures;
non enim una potestas omnibus prophetis facientibus signa cooperabatur;
sed alia istis, alia illis; et ad res forsitan inferiores inferior,
ad res autem eminentiores eminentior. Principes autem sacerdotum
videbant Iesum multa prodigia facientem; et ideo potestatis sibi
cooperantis speciem et proprietatem volebant audire a Christo. Alii
quidem qui signa fecerunt, in primis quidem in ista potestate
fecerunt; proficientes autem in alia potestate maiori; tamen salvator
universa fecit in una potestate, quam accepit a patre. Quoniam autem
non erant digni talia audire mysteria, propterea non dat eis
responsum, sed contra interrogat. Rabanus. Ob duas enim causas
scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui
quaerit aut minus capax est ad intelligendum, aut odio vel contemptu
veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.
|
|