|
Hieronymus. Post praemissa, infert dominus parabolam, qua et illos
impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum,
dicens quid autem vobis videtur? Chrysostomus super Matth. Quos
reos proponit in causa, ipsos et iudices petit, ut a nullo mereantur
solvi qui seipsos condemnant. Magna est fiducia iustitiae ubi
adversario ipsi causa committitur. In parabolis ergo figurat personas
eorum, ut non intelligant quomodo ipsi adversus se sententiam
dicerent; sequitur enim homo quidam habebat duos filios. Quis ille
nisi Deus, qui omnes homines creavit; qui cum sit natura dominus,
tamen vult magis diligi quasi pater, quam timeri ut dominus? Maior
filius, gentium populus erat; minor vero, populus Iudaeorum:
quoniam gentes quidem erant ex tempore Noe, Iudaei autem ex
Abraham. Sequitur et accedens ad primum dixit: fili, vade hodie,
operare, in vinea mea. Hodie, idest tempore saeculi huius. Locutus
est autem non in facie, ut homo, sed in corde, ut Deus, sensibus
ingerens intellectum. Operari autem in vinea est iustitiam facere:
nescio autem si totam quis hominum sufficiat operari. Hieronymus.
Primo ergo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam:
vade, et operare in vinea mea; hoc est, quod tibi non vis fieri,
alteri ne feceris; qui superbe respondit: unde sequitur ille autem
respondens ait: nolo. Chrysostomus super Matth. Gentes enim a
principio relinquentes Deum et iustitiam eius, et transeuntes ad idola
et peccata, in cogitationibus suis respondere videntur: nolumus facere
Dei iustitiam. Hieronymus. Postea vero in adventu salvatoris,
gentium populus, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et
sermonis contumaciam labore correxit; et hoc est quod dicitur postea
poenitentia motus abiit. Sequitur accedens autem ad alterum, dixit
similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Secundus enim
filius, populus Iudaeorum est, qui respondit Moysi: omnia
quaecumque dixerit nobis dominus, faciemus. Chrysostomus super
Matth. Sed postea aversi, mentiti sunt Deo, secundum illud: filii
alieni mentiti sunt mihi; et hoc est quod dicitur et non ivit.
Interrogat ergo dominus consequenter: quis ex duobus fecit voluntatem
patris? Dicunt ei: primus. Vide quomodo adversus se protulerunt
sententiam, dicentes priorem filium voluntatem patris fecisse, idest
populum gentium: quia melius est non promittere Deo iustitiam et
facere, quam promittere et mentiri. Origenes in Matth. Unde potest
considerari dominum esse locutum in parabola ista ad eos qui modicum aut
nihil promittunt, operibus autem ostendunt; et contra eos qui magna
promittunt, nihil autem secundum promissionem suam agunt.
Hieronymus. Sciendum est autem, in veris exemplaribus non haberi
novissimum, sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. Si autem
novissimum voluerimus legere, ut quidam habent, manifesta est
interpretatio, ut dicamus intelligere quidem veritatem Iudaeos, sed
tergiversari, et nolle dicere quid sentiunt; sicut et Baptismum
Ioannis scientes esse de caelo, dicere noluerunt. Chrysostomus super
Matth. Eorum autem iudicium dominus abundanter confirmat: unde
sequitur dixit Iesus: amen dico vobis, quia publicani et meretrices
praecedent vos in regno Dei; ac si dicat: non solum populus gentium
melior est vobis, sed etiam publicani et meretrices. Rabanus.
Potest autem regnum Dei Evangelium vel Ecclesia praesens intelligi;
in quo gentes Iudaeos praecedunt, quia citius credere voluerunt.
Origenes in Matth. Per hoc autem non excluditur quin Iudaei
aliquando intrent in regnum Dei; sed cum plenitudo gentium intraverit
tunc omnis Israel salvus fiet. Chrysostomus super Matth. Puto
autem, quod ex persona omnium virorum peccatorum publicani ponuntur,
et ex persona omnium mulierum peccatricum, meretrices: quia avaritia
praecipue in viris abundat, fornicatio autem in mulieribus: mulier
enim in quiete sedet inclusa; fornicatio autem maxime ex otio
nascitur; vir autem quoniam in actibus rerum diversarum est assidue,
in avaritiae peccatum facile incurrit; in fornicationem autem non
facile, nisi multum sit lascivus: nam occupatio virilium
sollicitudinum, voluptatem plerumque excludit; unde proprium est hoc
adolescentium nihil agentium. Consequenter exponit causam eius quod
dixerat, dicens venit enim Ioannes ad vos in via iustitiae, et non
credidistis ei. Rabanus. Viam iustitiae Ioannes praedicans venit,
quia Christum, qui consummatio legis est, digito monstravit.
Chrysostomus super Matth. Vel venit in via iustitiae sic manifeste
ut conversatio eius venerabilis peccatorum corda concuteret; unde
sequitur publicani autem et meretrices crediderunt ei. Considera
quomodo conversatio bona praedicatoris praedicationi praestet virtutem,
ut etiam indomita domet corda. Sequitur vos autem videntes, nec
poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei; ac si diceret: illi
fecerunt quod maius est, credendo; isti autem neque poenitentiam
fecerunt, quod minus est. In hac autem expositione, quam secundum
multorum expositionem tractavimus, aliquid mihi videtur esse
contrarium. Si enim duo filii, Iudaei et gentes, intelligendi
sunt; postquam sacerdotes interrogati responderunt priorem filium
patris voluntatem fecisse, concludens Christus parabolam, sic debuit
dicere: amen dico vobis, quia gentes praecedent vos in regnum Dei.
Nunc autem dicit quia publicani et meretrices praecedent vos in regno
Dei; quod magis popularium hominum ostendit conditionem quam gentium:
nisi forte intelligamus ut prius dictum est: intantum gentium populus
magis placet Deo quam vos, ut etiam publicani et meretrices sint
acceptabiliores Deo quam vos. Hieronymus. Unde alii putant non
gentilium et Iudaeorum esse parabolam: sed simpliciter peccatorum et
iustorum: eo quod illi quidem per mala opera Deo servire negaverant,
postea poenitentiae Baptismum acceperant a Ioanne; Pharisaei autem,
qui iustitiam praeferebant, et legem Dei se facere iactabant,
Ioannis contempto Baptismate, eius praecepta non fecerunt.
Chrysostomus super Matth. Hoc autem ideo introducit, quia
sacerdotes non discendi causa, sed tentandi interrogaverant: in qua
potestate hoc facis? Multi autem ex populis crediderant: et ideo
introducit parabolam duorum filiorum, ostendens eis per eam, quia
meliores sunt populares, qui a principio saecularem profitentur vitam,
quam sacerdotes, qui a principio profitentur Deo servire: quoniam
populares quidem aliquando compuncti convertuntur ad Deum; sacerdotes
autem impoenitibiles constituti, nunquam desinunt peccare in Deum.
Prior enim filius populus est: non enim populus est propter
sacerdotes, sed sacerdotes propter populum.
|
|