|
Chrysostomus in Matth. Post priorem parabolam, aliam ponit, ut
ostendat eorum accusationem esse maiorem, et venia indignam: unde
dicitur aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias qui plantavit
vineam. Origenes in Matth. Homo paterfamilias Deus est, qui
dicitur homo in quibusdam parabolis; sicut si pater cum parvulo filio
suo loquatur infantilia, ut descendat ad verba filii sui, et instruat
eum. Chrysostomus super Matth. Homo autem dicitur nomine non
natura; similitudine, non veritate: praescius enim filius, quia
propter appellationem humani nominis, quasi homo purus fuerit
blasphemandus, etiam Deum patrem invisibilem hominem appellavit, qui
Angelorum et hominum natura dominus est, benevolentia pater.
Hieronymus. Plantavit autem vineam, de qua loquitur Isaias: vinea
domini Sabaoth, domus Israel est. Sequitur et sepem circumdedit
ei, vel murum urbis, vel Angelorum auxilia. Chrysostomus super
Matth. Vel per sepem intellige custodiam patrum iustorum, qui
tamquam murus facti sunt populo Israel. Origenes. Vel custodia Dei
fuit sepes ipsius; torcular autem locus libationum, de quo sequitur et
fodit in ea torcular. Hieronymus. Altare scilicet, aut torcularia
illa, quorum titulo tres Psalmi praenotantur, 8, 80, 83,
scilicet martyres. Hilarius in Matth. Vel prophetas quasi quaedam
torcularia aptavit, in quos musti modo quaedam ubertas spiritus sancti
ferventius influeret. Chrysostomus super Matth. Vel torcular est
verbum Dei, quod cruciat hominem, contradicente carnis natura.
Sequitur et aedificavit turrim. Hieronymus. Idest templum, de quo
dicitur per Michaeam: et tu turris nebulosa, filia Sion. Hilarius
in Matth. Vel in turre eminentiam legis extruxit, quae et in caelum
ex solo egressa proveheret, et ex qua speculari Christi posset
adventus. Sequitur et locavit eam agricolis. Chrysostomus super
Matth. Quando scilicet per legem constituti sunt sacerdotes et
Levitae, et procurationem regendi populum susceperunt. Sicut autem
colonus, quamvis de suo munere obtulerit domino, non sic eum placat
sicut si de vinea eius reditus ei obtulerit, sic et sacerdos non tantum
propter suam iustitiam placet Deo, quomodo si populum Dei in
sanctitate docuerit: quoniam ipsius iustitia una est, populi autem
multiplex. Sequitur et peregre profectus est. Hieronymus. Non loci
mutatione: nec enim Deus alicubi abesse potest, quo complentur
omnia: sed abire videtur a vinea, ut vinitoribus liberum operandi
arbitrium derelinquat. Chrysostomus in Matth. Vel peregre profectus
est, cum longanimitatem habuit, non semper eorum peccatis poenam
inducens. Origenes in Matth. Vel quia dominus, qui fuerat cum
illis in nube diei et in columna ignis per noctem, nequaquam postea
similiter apparuit illis. In Isaia ergo Iudaicus populus vinea
nominatur, et comminatio patrisfamilias contra vineam fit; in
Evangelio autem vinea non culpatur, sed eius coloni. Sed forte in
Evangelio vinea est regnum Dei, idest doctrina, quae Scripturis
inserta est sanctis; vita autem irreprehensibilis hominum, est vineae
fructus. Littera autem Scripturae est vineae sepes circumposita, ut
non videantur ab his qui foris sunt, fructus qui sunt in absconso.
Profunditas autem eloquiorum Dei est vineae torcular; in quod qui
profecerunt de eloquiis Dei, infundunt studia sua quasi fructus.
Turris autem aedificata, est verbum de ipso Deo et de
dispensationibus Christi. Hanc vineam tradidit colonis, idest populo
ante nos, tam sacerdotibus quam laicis. Et peregre profectus est, ad
suam profectionem dans occasionem colonis. Appropinquat autem tempus
fructuum, et secundum unumquemque, et generaliter populo universo.
Primum enim vitae tempus est secundum infantiam; et tunc nihil vinea
ostendit, nisi tantum habens in se vitalem virtutem; cum autem
inceperit posse loqui, tempus est generationis. Quantum autem
proficit anima pueri, tantum et vinea, idest verbum Dei; et post
profectum, vinea operatur fructum maturum caritatis, et gaudii, et
pacis, et huiusmodi. Sed et populo qui acceperunt legem per Moysen,
tempus fructuum appropinquat aliquando: unde sequitur cum autem tempus
fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut
acciperent fructus eius. Rabanus. Unde tempus fructuum posuit, non
proventuum: nullus enim est fructus populi contumacis. Chrysostomus
in Matth. Servos dicit prophetas, qui offerunt, quasi sacerdotes
domini, populi fructus et obedientiae ostensionem per opera. Hi autem
non solum malitia potiti sunt in non dando fructum, sed etiam in
indignando ad eos qui venerunt; et sanguine manus impleverunt; unde
sequitur agricolae autem apprehensis servis eius, alium occiderunt,
alium vero lapidaverunt. Hieronymus. Caeciderunt quidem, ut
Ieremiam; occiderunt, ut Isaiam; lapidaverunt, ut Naboth et
Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare. Chrysostomus
super Matth. Per singulos autem gradus malitiae, Dei misericordia
addebatur; et per singulos gradus divinae misericordiae malitia
Iudaeorum crescebat; et sic contra Dei clementiam malignitas humana
certabat: unde sequitur iterum misit alios servos plures prioribus, et
fecerunt illis similiter. Hilarius in Matth. Missi autem plures
prioribus, illud tempus designant quo post singulorum prophetarum
praedicationem plurimus simul numerus prophetantium emissus est.
Rabanus. Vel servi qui missi sunt, ipse legifer Moyses
intelligitur, et Aaron primus sacerdos Dei, quos caesos flagello
linguae vacuos emiserunt: alios autem servos, prophetarum choros
intellige. Hilarius. In filio autem ad ultimum misso, domini nostri
adventus significatur: sequitur enim novissime autem misit ad eos
filium suum. Chrysostomus in Matth. Quare autem non confestim
misit? Ut ex his quae ad alios fecerant, seipsos accusarent, et
furorem dimittentes, verecundarentur propter filium advenientem: unde
sequitur verebuntur filium meum. Chrysostomus. Hunc autem misit,
non quasi ad obnoxios poenae sententiam baiulantem, sed poenitentiae
veniam: misit eum eos confundere, non punire. Hieronymus. Quod
autem dicit verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. Quid
enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus intelligitur? Sed
semper ambigere Deus dicitur, ut libera voluntas homini reservetur.
Chrysostomus in Matth. Vel hoc dicit, annuntians quid fieri
debebat, quoniam oportebat eos verecundari; per hoc enim vult
ostendere peccatum eorum magnum, et omni excusatione privatum.
Origenes in Matth. Vel illud quod ait verebuntur forte filium meum,
videtur impletum in illis Iudaeis qui intelligentes Christum,
crediderunt in eum. Hoc autem quod sequitur: agricolae autem videntes
filium, dixerunt inter se: hic est heres; venite, occidamus eum, in
illis impletum est qui videntes Christum, et cognoscentes filium
Dei, nihilominus crucifixerunt eum. Hieronymus. Interrogemus
Arium et Eunomium: ecce pater dicitur ignorare. Quidquid pro patre
responderint, hoc intelligant de filio, qui se dicit ignorare
consummationis diem. Chrysostomus super Matth. Dicunt autem
quidam, quia post incarnationem dictus est Christus filius ex
Baptismo, sicut ceteri sancti; quos ex hoc loco convincit dominus,
ubi dicitur: mittam filium meum. Quando ergo adhuc cogitabat ad
transmittendum filium post prophetas, iam filius erat: deinde se eo
modo dicitur filius sicut omnes sancti ad quos factum est verbum Dei,
debuit et prophetas dicere filios sicut et Christum, aut et Christum
servum dicere sicut et ceteros prophetas. Hieronymus. Post hoc autem
quod dicunt hic est heres, manifeste dominus probat Iudaeorum
principes non per ignorantiam, sed per invidiam Dei filium
crucifixisse. Intellexerunt enim eum esse illum cui pater per
prophetam dicit: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.
Hereditas quippe filio sancta Ecclesia data est: quam non moriens
pater illi reliquit; sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit.
Chrysostomus super Matth. Tamen postquam introivit in templum, et
vendentes animalia quae ad sacrificium pertinebant, foras eiecit, tunc
praecipue cogitaverunt eum occidere: unde dicunt venite, occidamus
eum. Dicebant enim intra se: necesse est ut populus per istum
dimittat consuetudinem hostiarum, quae ad nostrum pertinent lucrum, et
acquiescat offerre sacrificium iustitiae, quod ad gloriam pertineat
Dei: et sic iam non erit populus iste possessio nostra, sed Dei.
Si autem occiderimus eum dum non est qui iustitiae fructum a populo
quaerat, semper durabit consuetudo offerendarum hostiarum; et sic
populus iste erit nostra possessio, et hoc est quod sequitur et nostra
erit hereditas. Haec est cogitatio communis omnium sacerdotum
carnalium, qui non sunt solliciti quomodo vivat populus sine peccato;
sed aspiciunt quid in Ecclesia offeratur, et hoc aestimant sacerdotii
sui lucrum. Rabanus. Vel hereditatem, occiso eo, praeripere
moliebantur Iudaei, cum fidem quae per eum est, extinguere, et suam
magis quae ex lege est iustitiam praeferre, ac gentibus imbuendis
conabantur inserere. Sequitur et apprehensum eum, eiecerunt extra
vineam, et occiderunt. Hilarius. In Matth. Christus enim extra
Ierusalem, tamquam extra vineam in sententiam damnationis abiectus
est. Origenes in Matth. Vel quod dicit eiecerunt extra vineam,
tale mihi videtur: quantum ad se, alienum eum esse iudicaverunt a
vinea et colonis. Sequitur cum ergo venerit dominus vineae, quid
faciet agricolis illis? Hieronymus. Interrogat quidem eos dominus,
non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione
damnentur. Sequitur aiunt illi: malos male perdet, et vineam suam
locabit aliis agricolis. Chrysostomus super Matth. Quod autem verum
responderunt, non est illorum qui iuste iudicaverunt, sed ipsius
causae: veritas enim ipsis violentiam fecit. Origenes. Sicut enim
Caiphas, sic et isti non ex se prophetaverunt contra se, quoniam
tollenda ab eis erant eloquia Dei, et danda gentibus fructum in
tempore daturis. Vel dominus, quem occiderunt, statim venit
resurgens a mortuis, et malos quidem colonos male perdidit, aliis
autem colonis, idest apostolis, vineam suam consignavit, idest eis
qui ex Iudaico populo crediderunt. Augustinus de Cons. Evang.
Marcus autem hoc ab ipsis non responsum esse commemorat; sed dominum
hoc consequenter locutum, post interrogationem suam, ipsum sibi
quodammodo respondisse. Sed facile potest intelligi, vel illorum
vocem ita subiectam ut non interponeretur illi responderunt, sed tamen
intelligeretur: aut ideo responsionem istam domino potius attributam,
quia cum verum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondet, qui
veritas est. Chrysostomus in Matth. Vel non est contradictionis:
etenim utraque facta sunt: quia scilicet et ipsi primo hoc
responderunt, et postea dominus iteravit. Augustinus de Cons.
Evang. Sed illud magis movet quod Lucas non solum eos hoc
respondisse non dicit, verum etiam contrariam retulisse responsionem:
ita enim narrat: quo audito (scilicet hac sententia ex ore domini
prolata) dixerunt: absit. Restat ergo ut intelligamus, in plebe
quae audiebat, quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat, quosdam
vero illud quod Lucas dicit, idest absit. Nec moveat quod Matthaeus
principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum; et
sic sine interpositione alicuius personae sermo contexitur usque ad hoc
quod de locata agricolis vinea commemoratur: potest enim putari, omnia
haec cum principibus sacerdotum locutum fuisse; sed Matthaeus
brevitatis causa tacuit, quod Lucas non tacuit; parabolam scilicet
istam non ad eos solos dictam qui de potestate interrogaverant, sed ad
plebem in qua erant qui dicerent perdet illos et vineam suam dabit
aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse intelligitur, sive
propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite
unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia
intelligebant contra seipsos parabolam esse dictam. Chrysostomus super
Matth. Vel aliter. Lucas quidem secundum responsionem oris eorum
narravit; Matthaeus autem secundum responsionem cordis: nam vere
visibiliter quidem in facie contradixerunt dicentes: absit. In
conscientia autem susceperunt, dicentes malos male perdet. Sicut cum
homo deprehensus fuerit in malo, verbis quidem excusat, intus autem
eius conscientia recognoscit. Chrysostomus in Matth. Vel aliter.
Dominus propter hoc eis parabolam proposuit ut ipsi non intelligentes,
contra se sententiam proferrent; sicut et ad David dictum est per
Nathan. Rursus autem intelligentes quae dicta sunt contra se esse,
dixerunt: absit. Rabanus. Moraliter autem cuique vinea locatur
colenda, cum Baptismi mysterium datur, quod operando exerceat.
Mittitur servus unus, alter et tertius, cum lex, Psalmus,
prophetia legitur, ad quorum monita bene operetur. Sed missus
caeditur et eicitur, cum sermo contemnitur, vel, quod peius est,
blasphematur. Heredem quantum ad se occidit, qui filium Dei
conculcaverit, et spiritui gratiae contumeliam fecerit. Perdito malo
cultore, vinea alii datur, cum donum gratiae, quod superbus
spreverit, humilis accipit. Chrysostomus super Matth. Deinde quasi
non acquiescentibus illis, testimonium Scripturae inducit. Sequitur
enim dicit illis Iesus: numquam legistis in Scripturis: lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Idest,
si parabolam meam non intelligitis, vel istam Scripturam cognoscatis.
Hieronymus. Variis autem parabolis res eaedem contexuntur; quos enim
supra operarios et agricolas appellavit, nunc aedificatores, idest
caementarios vocat. Chrysostomus in Matth. Lapidem autem Christum
vocat, aedificatores autem doctores Iudaeorum, qui Christum
reprobaverunt, dicentes: hic non est a Deo. Rabanus. Sed illis
nolentibus, idem lapis caput anguli firmavit: quia de utroque populo
quotquot ipse voluit, sua fide coniunxit: unde sequitur hic factus est
in caput anguli. Hilarius in Matth. Est enim caput anguli factus:
quia est inter legem et gentes lateris utriusque coniunctio.
Chrysostomus in Matth. Deinde ut discant quoniam nihil eorum quae
fiebant, Deo contrarium erat, subdit a domino factum est. Origenes
in Matth. Idest, iste lapis donum est, donatum a Deo aedificio
universo et admirabile caput in oculis nostris, qui possumus eum videre
oculis mentis. Chrysostomus super Matth. Quasi diceret: quare non
intelligitis, in cuius aedificii angulo ponendus est ille lapis, non
in vestro, quando reprobatus est, sed in alio? Si autem aliud
aedificium est futurum, ergo vestra aedificatio est contemnenda. Unde
subdit ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur
gentibus facientibus fructum eius. Origenes in Matth. Regnum Dei
dicit mysteria regni Dei, idest divinas Scripturas, quas tradidit
dominus primo quidem populo illi priori cui credita sunt eloquia Dei,
secundo autem gentibus facientibus fructum: nemini enim datur verbum
Dei nisi facienti fructum de eo; et nemini in quo peccatum regnat,
datur regnum Dei; quomodo ergo illi datum est a quo et ablatum est?
Sed considera quomodo quod datur, intelligitur gratis datum. Quibus
ergo locavit, non omnino quasi electis et fidelibus dedit; quibus
autem donavit, cum iudicio electionis donavit. Chrysostomus super
Matth. Lapis autem dicitur Christus non solum propter firmitatem,
sed etiam quia est inimicorum magna confractio: unde sequitur et qui
ceciderit super lapidem istum, et cetera. Hieronymus. Qui peccator
est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem et
confringitur, sed non omnino conteritur; reservatur enim per
patientiam ad salutem; super quem vero ille ceciderit, hoc est cui
lapis ille irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sic conteret
eum ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum.
Chrysostomus super Matth. Aliud est enim confringi, et aliud
comminui: de eo enim quod confringitur, aliquid remanet; quod autem
comminuitur, quasi in pulverem convertitur. Quod autem cadit ad
lapidem, non frangitur secundum quod est lapidis virtus, sed inquantum
fortiter cadit, aut propter pondus suum, aut propter altitudinem
casus; sic et Christianus peccans, non tantum perit, quantum potest
perdere Christus, sed quantum ipse se perdit per opera sua: aut
propter magnitudinem peccati, aut propter altitudinem dignitatis.
Infideles autem pereunt tantum quantum potest eos perdere Christus.
Chrysostomus in Matth. Vel hic duas perditiones eorum ostendit:
unam ab eo quod offenderunt, et scandalizati sunt; quam designat
dicens qui ceciderit super lapidem; aliam a captivitate eis
superventura; quam manifestat dicens super quem vero ceciderit.
Augustinus de quaest. Evang. Vel de his dicit quod cadent super
eum, qui illum modo contemnunt vel iniuriis afficiunt: ideo nondum
penitus intereunt, sed tamen confringuntur, ut non recti ambulent:
super quos cadet, dum veniet desuper in iudicio cum poena perditionis:
ideo dixit conteret eos, ut sint impii, tamquam pulvis, quem proicit
ventus a facie terrae.
|
|