|
Hieronymus. Quamvis duro corde Iudaei propter incredulitatem
essent, tamen intelligebant contra se omnes domini sententias dirigi:
unde dicitur et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei
parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Chrysostomus super
Matth. Haec est autem differentia bonorum hominum et malorum: bonus
enim comprehensus in peccato, gemit quia peccavit; malus autem
fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est in peccato, et
non solum poenitentiam non agit, sed magis adversus corripientem
irascitur, unde et isti comprehensi, magis ad malitiam sunt excitati;
sequitur enim et quaerentes tenere eum, timuerunt turbas, quoniam
sicut prophetam eum habebant. Origenes in Matth. Sapiunt quidem
aliquo de eo quod verum est, prophetam eum aestimantes; non autem
magnitudinem eius intelligunt, secundum quod erat filius Dei. Turbas
autem sic sapientes de eo, et paratas pro eo pugnare timent principes:
neque enim ad eorum scientiam pertingere possunt, nihil dignum
sentientes de eo. Deinde sciendum est, quoniam volentium Iesum
tenere, differentia est. Aliter enim principes et Pharisaei
quaerebant eum tenere; aliter sponsa quae dicit: tenui eum, nec
dimittam, adhuc tentura melius, sicut dicit: ascendam in palmam, et
tenebo altitudinem eius. Omnes enim non recte sapientes de
divinitate, tenere volunt Iesum, et perdere eum. Et alia quidem
verba, praeter verbum Christi, possibile est comprehendere et
tenere; verbum autem veritatis nemo potest comprehendere, idest
intelligere; neque tenere, idest convincere; neque separare a sensu
credentium; neque mortificare, idest destruere. Chrysostomus super
Matth. Omnis etiam homo malus quantum ad voluntatem suam, et manus
mittit in Deum et occidit eum. Qui enim praecepta Dei conculcat,
qui murmurat contra Deum, et turbato vultu aspicit caelum, nonne, si
fieri potuisset, manus mitteret in Deum et occideret eum ut iam
licenter peccaret? Rabanus. Sed tamen quod timent mittere manum in
Iesum propter turbam, quotidie in Ecclesia geritur, cum quilibet
solo nomine frater, fidei et pacis unitatem, quam non diligit,
propter bonos cohabitantes, vel erubescit impugnare, vel timet.
|
|