|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat: dabitur genti facienti fructum
eius, hic ostendit cui genti: unde dicitur et respondens Iesus,
dixit iterum in parabolis eis, dicens: simile factum est regnum
caelorum, et cetera. Glossa. Dicit autem respondens, idest obvians
pravae cogitationi eorum de morte sua. Augustinus de Cons. Evang.
Parabolam autem istam solus Matthaeus narrat: simile quidem etiam
Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ipse ordo indicat.
Gregorius in Evang. Hic per nuptias, praesens Ecclesia; illic per
coenam, aeternum et ultimum convivium designatur; quia et in hanc
nonnulli exituri intrant; ad illud quisquis semel intraverit, ulterius
non exibit. At si quis forte contendat hanc eamdem esse lectionem,
intelligi forsitan potest quia de proiecto eo, qui cum nuptiali veste
non intraverat, quod Lucas tacuit, Matthaeus dixit; quod vero per
illum coena, per hunc autem prandium dicitur, nequaquam obsistit:
quia cum ad horam nonam apud antiquos prandium fieret quotidie, ipsum
quoque prandium coena vocabatur. Origenes in Matth. Regnum autem
caelorum simile est, secundum eum quidem qui regnat, homini regi;
secundum eum autem qui conregnat, filio regis; secundum ea vero quae
sunt in regno regis, servis et invitatis ad nuptias; inter quod est et
exercitus regis. Additum est autem homini regi, ut hominibus quasi
homo loquatur, et dispenset homines non cupientes dispensari a Deo.
Sed tunc cessabit regnum caelorum esse simile homini, cum cessante
zelo et contentione et ceteris passionibus et peccatis, cessaverimus
secundum hominem ambulare, et videbimus eum sicuti est. Nunc enim
videmus eum non sicuti est, sed sicuti per nostram dispensationem
factus fuerit nobis. Gregorius. Tunc autem Deus pater Deo filio
nuptias fecit quando hunc in utero virginis humanae naturae coniunxit.
Sed quia ex duabus personis fieri solet nuptiarum coniunctio, absit
hoc ab intellectibus nostris ut personam redemptoris nostri ex duabus
personis credamus esse unitam. Ex duabus quippe atque in duabus hunc
naturis existere dicimus, sed ex duabus personis credere compositum ut
nefas vitamus. Securius ergo dici potest, quia in hoc rex pater regi
filio nuptias fecit, quod ei per incarnationis mysterium sanctam
Ecclesiam sociavit. Uterus autem genitricis virginis huius sponsi
thalamus fuit. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Cum
resurrectio fuerit facta sanctorum, tunc suscipiet hominem vita, quae
est Christus, mortalitatem eius sua immortalitate absorbens. Nunc
enim quasi arrhas futuri coniugii spiritum sanctum accipimus; tunc
autem ipsum Christum plenius in nobis habebimus. Origenes. Vel
coniunctionem sponsi ad sponsam, idest Christi ad animam, verbi
susceptionem intellige; partus autem opera bona. Hilarius. Merito
autem a patre iam sunt hae nuptiae factae, quia aeternitatis huius
societas et novi corporis desponsata coniunctio habetur iam perfecta in
Christo. Sequitur et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias;
et noluerunt venire. Chrysostomus super Matth. Ergo quando misit
servos suos, iam invitati prius erant. Invitati sunt enim homines a
tempore Abrahae, cui Christi incarnatio promittebatur. Hieronymus.
Misit autem servum suum; nec dubium quin Moysen, per quem legem
invitatis dedit. Si autem servos legerimus, ut plura habent
exemplaria, ad prophetas referendum est: quia invitati per eos,
venire contempserunt. Sequitur iterum misit alios servos, dicens:
dicite invitatis, et cetera. Servi qui secundo missi sunt, melius
est ut prophetae intelligantur, quam apostoli; ita tamen si servus
supra fuerit scriptus; sin autem servos ibidem legas, hic servi
secundi, apostoli sunt intelligendi. Chrysostomus super Matth.
Quos misit cum eis dixit: in viam gentium ne abieritis (...) sed
potius ite ad oves perditas domus Israel. Origenes in Matth. Vel
qui primi mittuntur servi vocare invitatos ad nuptias habentur prophetae
convertentes ex populo per suas prophetias ad laetitiam et restitutionem
Ecclesiae ad Christum. Qui autem noluerunt venire in primis
invitati, sunt qui noluerunt audire verba prophetarum. Iterum alii
transmissi, alia congregatio prophetarum est. Hilarius in Matth.
Vel servi primo missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt; qui
autem admonentur ut veniant, invitati antea, populus Israel est: in
gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Apostolorum ergo
erat proprium commonefacere eos quos invitaverant prophetae. Qui vero
iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici viri sunt
successores eorum. Gregorius in Evang. Sed quia hi qui prius
invitati sunt, ad nuptiarum convivium venire noluerunt, in secunda
invitatione iam dicitur ecce prandium meum paravi. Hieronymus.
Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram
opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia;
vel certe dogmatum magnitudo et doctrina Dei lege plenissima sentiri
potest. Chrysostomus super Matth. Cum ergo dominus apostolis
dixit: euntes praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum
caelorum, hoc significavit quod hic dicitur prandium meum paravi:
idest, ex lege et prophetis Scripturarum mensas ornavi: unde sequitur
tauri mei et altilia occisa sunt. Gregorius. Per tauros autem patres
veteris testamenti significantur; qui ex permissione legis inimicos
suos virtutis corporeae cornu feriebant. Altilia vero saginata
dicimus: ab eo enim quod est alere, altilia, quasi alitilia, vel
quasi alita vocamus. Per altilia ergo patres novi testamenti
figurantur; qui dum gratiam pinguedinis internae dulcedinis
percipiunt, a terrenis desideriis ad sublimia contemplationis suae
penna sublevantur. Dicit ergo tauri mei et altilia occisa sunt; ac si
diceret: patrum praecedentium mortes aspicite, et remedia vitae
vestrae cogitate. Chrysostomus super Matth. Vel aliter. Ideo
dicit et saginata et tauros, non quia et tauri non fuerint saginati,
sed quia non omnes saginati fuerunt tauri; ergo saginata tantummodo
dicit prophetas, qui fuerunt spiritu sancto repleti; tauros autem qui
prophetae fuerunt et sacerdotes, sicut Ieremias et Ezechiel: ut enim
tauri duces sunt gregis, ita et sacerdotes principes sunt populi.
Hilarius. Vel aliter. Tauri gloriosa martyrum species est, qui
confessioni Dei, tamquam hostia electa, sunt immolati; saginata vero
sunt homines spirituales, tamquam caelesti pane ad evolandum aves
pastae, ceteros accepti cibi ubertate expleturae. Gregorius.
Notandum vero, quod in priore invitatione nil de tauris et altilibus
dicitur; in secunda autem iam tauri et altilia mactata memorantur:
quia omnipotens Deus, cum verba eius audire volumus, adiungit
exempla: ut omne quod impossibile credimus, tanto nobis ad superandum
fiat facilius, quanto per hoc transisse et alios audimus. Origenes in
Matth. Vel quia prandium quod paratur, est eloquium Dei; fortia
quaeque eloquiorum Dei, tauri intelligantur; suavia vero et
delectabilia eorum, sunt saginata. Si quis enim proferat quaedam
dicta modica et non firma, et non magnam virtutem rationis habentia,
videntur macra esse quae proferuntur; saginata autem sunt cum ad
unamquamque propositionem exempla multa rationis probatione repleta
inducuntur: puta si aliquis de castitate sermonem loquitur, recte
intelligitur turtur; sed cum ipsum sanctitatis sermonem cum rationis
probatione de Scripturis repletum protulerit, ita ut delectet et
confirmet animum audientis, protulit eum saginatum. Chrysostomus
super Matth. Quod autem dicitur et omnia parata sunt, intelligitur
quia quicquid quaeritur ad salutem, iam adimpletum est in Scripturis:
qui enim ignorans est, invenit ibi quod discat; qui contumax est,
invenit ibi quod timeat; qui laborat, invenit ibi promissa, quibus
excitetur ad opus. Glossa. Vel omnia parata sunt, idest, introitus
regni paratus est per fidem meae incarnationis, qui ante fuerat
clausus. Chrysostomus super Matth. Vel omnia parata dicit quae
pertinent ad mysterium dominicae passionis et nostrae redemptionis.
Dicit autem venite ad nuptias, non pedibus, sed fide et moribus.
Sequitur illi autem neglexerunt. Quare autem neglexerint, manifestat
cum subditur et abierunt alius in villam suam, alius vero ad
negotiationem suam. Chrysostomus in Matth. Quamvis autem videantur
rationabiles occasiones esse; sed hinc discimus quod etiam si
necessaria sint quae detinent, omnibus tamen praeponere spiritualia
oportet. Mihi autem videtur quod his occasionibus usi, negligentiae
velamina proponebant. Hilarius in Matth. Ambitione enim saeculi,
tamquam villa, homines occupantur; plures vero propter pecuniae
cupiditatem negotiatione detinentur. Chrysostomus super Matth. Vel
aliter. Cum labore manuum nostrarum aliquid facimus, puta exercentes
agrum vel vineam, aut opus ligni vel ferri, villam colere videmur;
cum autem non labore manuum nostrarum alia lucra sequimur, totum hoc
negotiatio appellatur. O miserrimus mundus, et miseri qui eum
sequuntur. Semper enim mundialia opera homines excluserunt a vita.
Gregorius in Evang. Qui ergo intentus labori terreno, vel mundi
actionibus deditus, mysterium incarnationis dominicae pensare, et
secundum illud vivere dissimulat, quasi ad villam vel negotium
pergens, venire ad regis nuptias recusat; et plerumque, quod est
gravius, nonnulli vocati gratiam non solum respuunt, sed etiam
persequuntur: unde subditur reliqui vero tenuerunt servos eius, et
contumeliis affectos occiderunt. Chrysostomus super Matth. Vel per
occupationem villae, populares Iudaeorum significat, quos mundi
delectatio separavit a Christo; per occupationem vero negotiationis,
sacerdotes, ceterosque ministros templi significavit, quos lucri
obtentu venientes ad ministerium legis et templi, avaritia separavit a
fide; de quibus non dixit quod malignati sunt, sed neglexerunt: qui
enim odio aut invidia crucifixerunt Christum, illi malignati sunt:
qui autem negotiis impediti non crediderunt, illi neglexisse dicuntur,
non malignari. De sua tamen morte dominus tacet, quia in priori
parabola dixerat; sed ostendit mortem discipulorum suorum, quos post
ascensum ipsius occiderunt Iudaei, Stephanum lapidantes, et Iacobum
Alphaei occidentes: propter quae Ierusalem destructa est a Romanis.
Et notandum, quod ira in Deo non proprie, sed translative dicitur;
tunc enim irasci dicitur quando ulciscitur; unde et hic dicitur rex
autem cum audisset, iratus est. Hieronymus. Quando invitabat ad
nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est:
nunc autem quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum
dicitur. Origenes in Matth. Dicant autem qui peccant in Deum legis
et prophetarum et totius creationis, utrum iste qui et homo dicitur et
iratus proponitur, ipse est pater Christi. Quod si dixerint hunc
ipsum esse, cogendi sunt confiteri quoniam multa in eo secundum
passibilem hominum naturam esse dicuntur: non quia ipse passibilis
est, sed quia morem gerit passibilis naturae hominum. Et secundum
hanc consequentiam suscipere convenit et iram Dei et poenitentiam et
cetera huiusmodi in prophetis. Sequitur et missis exercitibus suis.
Hieronymus. Per hos exercitus, Romanos intelligimus sub duce
Vespasiano et Tito, qui, occisis Iudaeae populis, praevaricatricem
incenderunt civitatem. Chrysostomus super Matth. Romanus autem
exercitus dicitur exercitus Dei: quia domini est terra et plenitudo
eius; nec etiam venissent Romani Ierusalem, nisi eos dominus
excitasset. Origenes in Matth. Vel Angelorum agmina sunt exercitus
regis nostri. Missis ergo exercitibus extinxisse homicidas dicitur,
quia in hominibus omne iudicium per Angelos exercetur. Homicidas ergo
perdit, quia persequentes interimit; civitatem eorum igni succendit,
quia illorum non solum animae, sed caro quoque in qua habitaverunt,
aeternae Gehennae flamma cruciantur. Origenes. Vel civitas impiorum
est, secundum unumquodque dogma, congregatio eorum qui conveniunt in
sapientia principum huius saeculi: quam succendit rex et exterminat,
quasi ex malis aedificationibus consistentem. Gregorius. Sed is qui
invitantem se contemni conspicit, filii sui nuptias vacuas non
habebit: quandoque enim sermo Dei inventurus est ubi requiescat: unde
subditur tunc ait servis suis. Origenes. Idest apostolis, aut
Angelis, qui praepositi erant in vocatione gentium. Nuptiae quidem
paratae sunt. Remigius. Idest, omne sacramentum humanae
dispensationis iam peractum atque completum est. Sed qui invitati
erant, idest Iudaei, non fuerunt digni: quia Dei iustitiam
ignorantes, et suam statuere volentes, indignos se iudicaverunt
aeternae vitae. Reprobato ergo Iudaico populo, ad has nuptias
gentilis populus est susceptus: unde sequitur ite ergo ad exitus
viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. Hieronymus.
Gentilis enim populus non erat in viis, sed in exitibus viarum.
Remigius. Qui sunt errores gentilium. Chrysostomus super Matth.
Vel viae sunt omnes professiones huius mundi, ut puta philosophiae,
militiae, et huiusmodi. Dicit ergo ite ad exitus viarum: ut
cuiuslibet conditionis homines vocent ad fidem. Adhuc, sicut castitas
via est quae ducit ad Deum, sic fornicatio via est quae ducit ad
Diabolum; et sic de virtutibus et vitiis. Iubet ergo, ut
cuiuscumque conversationis vel conditionis homines invitent ad fidem.
Hilarius in Matth. Per viam etiam tempus saeculi intelligendum est;
atque ideo ad exitus viarum iubentur ire, quia omnibus retroacta
donantur. Gregorius. Vel aliter. In Scriptura sacra vias actiones
accipimus; exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi
plerumque facile ad eum veniunt quos in terrenis actionibus prospera
nulla comitantur. Origenes. Vel aliter. Puto hanc primam
vocationem fuisse ad nuptias aliquarum ingenuarum animarum:
principaliter enim Deus vult venire ad epulationem divini eloquii eos
qui ad intelligendum sunt ingeniosiores; et quoniam qui huiusmodi
sunt, nolunt ad istam vocationem venire, transmittuntur alii servi
provocantes eos, et promittentes quod, si venerint, percipient
prandium paratum a rege. Sicut enim in corporalibus alia est quae
nubit sponsa, alii invitatores, alii qui invitantur ad nuptias, sic
Deus scit diversos ordines animarum, earumque virtutes, et causas ob
quas hi quidem in constitutione sponsae accipiuntur, alii in ordine
servorum vocantium, alii in numero invitatorum ad nuptias. Sed qui
principaliter quidem fuerant invitati, primos invitatores quasi
pauperes sensu neglexerunt, et abierunt sua sequentes, in quibus magis
sunt delectati quam in his quae rex per servos quos promittebat. Sed
hi leviores sunt his qui servis transmissis iniuriantur et
interficiunt; qui scilicet praeparatione contentiosorum verborum ausi
sunt tenuisse servos missos, qui non sunt praeparati ad solvendas
quaestiones eorum versutas; et contumeliis afficiuntur, vel
interficiuntur ab eis. Sequitur et egressi servi eius in vias,
congregaverunt omnes quos invenerunt bonos et malos. Origenes.
Egredientes servi, sive de Iudaea et Ierusalem apostoli Christi,
sive ab interioribus Angeli sancti, et venientes ad vias diversas
diversorum morum, congregaverunt quoscumque invenerunt; et non
curant, utrum aliquando ante vocationem mali fuerint aut boni. Bonos
autem intelligere hic simpliciter convenit humiliores et rectiores ex
eis qui veniebant ad cultum Dei, quibus conveniebat quod apostolus
ait: cum gentes quae legem non habent, ea quae legis sunt faciunt,
ipsi sibi sunt lex. Hieronymus. Inter ipsos enim gentiles infinita
est diversitas; cum alios sciamus esse procliviores ad vitia, alios ad
honestatem morum virtutibus deditos. Gregorius. Vel hoc dicit, quia
in hac Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse
possunt. Bonus autem non fuit qui malos tolerare recusavit. Sequitur
et impletae sunt nuptiae discumbentium. Origenes in Matth.
Nuptiae, scilicet Christi et Ecclesiae, sunt impletae dum restituti
Deo qui ab apostolis sunt inventi recubuerunt ad epulandum in nuptiis.
Sed quoniam bonos et malos oportuit quidem vocari, non autem ut mali
permanerent mali, sed ut deponerent vestimenta contraria nuptiis et
induerent nuptialia indumenta, scilicet viscera misericordiae et
benignitatis; ideo rex egreditur, ut videat discumbentes priusquam
apponatur eis prandium, ut retineat habentes nuptialia vestimenta, et
delectet; condemnetque contrarios: unde sequitur intravit autem rex,
ut videret discumbentes. Chrysostomus super Matth. Non quia alicubi
ipse non est; sed ubi vult per iudicium aspicere, ibi dicitur
praesens; ubi autem non vult, absens videtur. Dies autem aspectionis
est dies iudicii, quando visitaturus est Christianos, qui super
mensam Scripturarum recumbunt. Origenes. Ingrediens autem invenit
quemdam qui non mutaverat proprios mores: unde sequitur et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali. Singulariter dixit, quia unius
sunt generis omnes qui servant malitiam post fidem, quam habuerant ante
fidem. Gregorius. Quid autem debemus intelligere per nuptialem
vestem nisi caritatem? Quia hanc in se dominus habuit, dum ad
sociandae sibi Ecclesiae nuptias veniret. Intrat ergo ad nuptias,
sed sine veste nuptiali, qui in Ecclesia fidem habet, sed caritatem
non habet. Augustinus contra Faustum. Vel sine veste nuptiali
nuptias adit qui quaerit ibi gloriam non sponsi, sed suam. Hilarius
in Matth. Vel vestis nuptialis est gratia spiritus sancti, et candor
habitus caelestis, qui bonae interrogationis confessione susceptus,
usque in coetum regni caelorum immaculatus et integer est reservandus.
Hieronymus. Vel vestis nuptialis praecepta sunt domini, et opera
quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt
vestimentum; quod qui in die iudicii inventus fuerit sub nomine
Christiano non habere, statim corripitur: unde sequitur et ait illi:
amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicum
vocat, quia est invitatus ad nuptias, quasi sit amicus per fidem.
Arguit autem impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit
nuptiales. Origenes. Et quoniam qui peccat et non induit dominum
Iesum Christum, non habet excusationem aliquam, ideo sequitur at
ille obmutuit. Hieronymus. In tempore enim illo non erit locus
impudentiae, nec negandi facultas; cum omnes Angeli et mundus ipse
testes sint peccatorum. Gregorius. Non autem solum reiectus est a
nuptiis qui iniuriam nuptiis fecit, sed adhuc a ministris regis super
vincula constitutis ligatus incessione, qua non est usus ad bonum, et
apprehensoria virtute, qua nullum opus ad bonum implevit; et
condemnatus est in loco ab omni lumine alieno, qui vocatur tenebrae
exteriores: unde sequitur tunc rex dixit ministris: ligatis manibus et
pedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Gregorius. Ligantur
tunc pedes et manus per districtionem sententiae, qui modo a pravis
operibus ligari noluerunt per meliorationem vitae, vel tunc ligat poena
quos modo a bonis operibus ligavit culpa. Augustinus de Trin.
Pravarum vero atque distortarum voluntatum implicatio vinculum est quo
alligatur qui hoc agit, ut proiciatur in tenebras exteriores.
Gregorius. Interiores autem tenebras dicimus caecitatem cordis,
exteriores vero tenebras aeternam noctem damnationis. Chrysostomus
super Matth. Vel per hoc designatur differentia tormentorum in
peccatoribus. Sunt enim primae tenebrae exteriores, interiores autem
minores, et novissima loci. Sequitur ibi erit fletus et stridor
dentium. Hieronymus. In fletu oculorum et stridore dentium, per
metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum.
Manus quoque ligatas et pedes, fletum oculorum, et stridorem
dentium, ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem.
Gregorius in Evang. Ut illic dentes strideant, qui de edacitate
gaudebant; illic oculi defleant, qui hic per illicitas concupiscentias
versabantur; quatenus singula membra supplicio subiaceant, quae hic
singulis quibusque vitiis subiecta serviebant. Hieronymus. Et quia
in convivio nuptiali non initium, sed finis quaeritur, subditur multi
enim sunt vocati, pauci vero electi. Hilarius in Matth. In
invitante enim sine exceptione, publicae bonitatis humanitas est; in
invitatis vero, vel vocatis, de iudicio meritorum probitatis electio
est. Gregorius. Nonnulli enim bona nec incipiunt, nonnulli vero in
bonis quae inceperunt, minime persistunt. Tanto ergo sibi unusquisque
sollicite metuat quanto ignorat quae restant. Chrysostomus super
Matth. Vel aliter. Quoties Deus tentat Ecclesiam suam,
ingreditur ad eam, ut videat discumbentes; et si invenerit aliquem non
habentem vestem nuptialem, interrogat eum: ut quid factus es
Christianus, si haec opera negligebas? Talem ergo Christus tradit
ministris suis, idest aliquibus magistris seductionis; et ligant manus
eius, idest opera, et pedes, idest motus animae; et mittunt eum in
tenebras, idest in errores vel gentium, vel Iudaeorum, vel
haeresim: propinquiores enim sunt tenebrae gentilium, quia veritatem
spernunt quam non audierunt; sed exteriores Iudaeorum, qui
audierunt, sed non crediderunt; sed magis exteriores haereticorum,
qui audierunt et didicerunt.
|
|