|
Chrysostomus super Matth. Sicut si aliquis claudere voluerit aquae
currentis meatum, si exclusa fuerit per aliquam violentiam, aliunde
sibi semitam quaerit, sic Iudaeorum malignitas, ex una parte
confusa, alium sibi aditum adinvenit: unde dicitur tunc abeuntes
Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Abierunt,
inquam, ad Herodianos. Quale consilium, tales et consiliatores; et
ideo sequitur et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis. Glossa.
Tamquam ignotis, ut facilius deciperent, et per eos illum caperent;
cum timentes turbam, hoc per se non praesumerent facere. Hieronymus.
Nuper quidem sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando
in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat; et
erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et
quiete, qua Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi;
Pharisaeis vero qui sibi applaudebant in iustitia, e contrario
nitentibus non debere populum Dei, qui decimas solveret, et primitias
daret, et cetera quae in lege scripta sunt, humanis legibus
subiacere. Caesar autem Augustus Herodem filium Antipatris
alienigenam et proselytum regem Iudaeis constituerat, qui tributis
praeesset, et Romano pareret imperio. Mittunt igitur Pharisaei
discipulos suos cum Herodianis, idest militibus Herodis, seu quos
illudentes Pharisaei, quia Romanis tributa solvebant, Herodianos
vocabant, et non divino cultui deditos. Chrysostomus in Matth.
Propter hoc autem suos discipulos et Herodis milites simul mittunt,
ut quodcumque dixerit reprehendatur: cupiebant enim magis adversum
Herodianos eum aliquid dicere: quia enim eum detinere timebant propter
turbas, voluerunt ei periculum immittere ex hoc quod esset publicis
tributis obnoxius. Chrysostomus super Matth. Haec est autem
hypocritarum prima simulatio, quia laudant quos perdere volunt; et
ideo in laudem prorumpunt, dicentes magister, scimus quia verax es.
Magistrum eum vocant, ut quasi honoratus et laudatus mysterium sui
cordis simpliciter eis aperiat, tamquam volens eos habere discipulos.
Glossa. Tripliciter autem contingit aliquem veritatem non docere.
Primo ex parte ipsius docentis: quia scilicet veritatem vel non
novit, vel non amat; et contra hoc dicunt scimus quia verax es.
Secundo ex parte Dei, cuius timore postposito, quidam veritatem de
eo, quam noverunt, non pure annuntiant; et contra hoc dicunt et viam
Dei in veritate doces. Tertio ex parte proximi, ex cuius timore vel
amore aliquis veritatem tacet; et ad hoc excludendum dicunt et non est
tibi cura de aliquo, scilicet homine: non enim respicis personam
hominum. Chrysostomus in Matth. Hoc de Herode et Caesare occulte
insinuabant. Hieronymus. Blanda quidem et fraudulenta interrogatio
illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat: unde
dicunt dic ergo nobis: quid tibi videtur? Licet censum dare
Caesari, an non? Ut si dicat non debere tributa solvi, statim
audientes Herodiani, seditionis reum contra Romanum principem eum
teneant. Chrysostomus in Matth. Quia enim sciebant quod quidam hanc
discordiam meditantes occisi erant, volebant et ipsum per sermones hos
in talem suspicionem immittere. Sequitur cognita autem Iesus nequitia
eorum, ait: quid me tentatis, hypocritae? Chrysostomus super
Matth. Non secundum sermones eorum pacificos blande respondit; sed
secundum conscientiam eorum crudelem, aspera dixit: quia Deus
voluntatibus respondet, non verbis. Hieronymus. Prima ergo virtus
est respondentis, interrogantium mentes cognoscere, et non
discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo vocatur qui aliud
est, et aliud simulat. Chrysostomus super Matth. Dicit ergo eis
hypocritae, ut considerantes eum humanorum cordium cognitorem, quod
facere cogitabant, perficere non auderent. Vide ergo quod Pharisaei
blandiebantur ut perderent; sed Iesus confundebat eos ut salvaret:
quia utilior est homini Deus iratus quam homo propitius. Hieronymus.
Sapientia enim semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores
sermonibus confutentur: et ideo sequitur ostendite mihi numisma
census. At illi obtulerunt ei denarium. Hoc genus nummi est quod pro
decem nummis computabatur, et habebat imaginem Caesaris; unde
sequitur et ait illis Iesus: cuius est imago haec et superscriptio?
Qui putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, et non
dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique poterat scire
Iesus, cuius imago esset in nummo. Sequitur dicunt ei: Caesaris.
Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari, sub quo et
passus est dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare,
qui imperium arripuerat, Caesares appellantur. Sequitur reddite ergo
quae sunt Caesaris Caesari, idest nummum, tributum et pecuniam.
Hilarius in Matth. Si enim nihil quod Caesaris est, penes nos
resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro
autem si rebus illius incumbamus, si iure potestatis suae utimur,
extra querelam iniuriae est reddere Caesari quod Caesaris est.
Chrysostomus in Matth. Tu autem cum audieris reddite quae sunt
Caesaris Caesari, illa scito eum dicere solum quae in nullo pietati
nocent: quia si aliquid tale fuerit, non adhuc Caesaris est, sed
Diaboli tributum. Deinde ut non dicant quoniam hominibus nos
subicis, subdit et quae sunt Dei Deo. Hieronymus. Idest decimas,
primitias, oblationes et victimas, sicut et ipse dominus reddidit
Caesari tributa pro se et Petro; et Deo reddidit quae Dei sunt,
patris faciens voluntatem. Hilarius in Matth. Deo etiam quae eius
sunt reddere nos oportet, idest corpus et animam et voluntatem.
Numisma enim Caesaris in auro est, in quo est eius imago depicta.
Dei autem numisma homo est, in quo est Dei imago figurata: ideo
divitias vestras date Caesari, Deo autem innocentiae vestrae
conscientiam servate. Origenes in Matth. Ex hoc loco discimus
salvatoris exemplo, ut non his quae a multis dicuntur, et propterea
gloriosa videntur, occasione pietatis attendamus: sed quae
convenienter secundum ordinem rationis dicuntur. Possumus autem et
moraliter intelligere locum istum, quoniam debemus corpori quaedam
dare, quasi tributum Caesari, idest necessaria. Quaecumque autem
sunt convenientia animarum naturae, idest ea quae ducunt ad virtutem,
debemus Deo offerre. Qui ergo supra modum docent legem Dei, et de
rebus debitis corpori nihil curare praecipiunt, sunt Pharisaei qui
reddere Caesari tributum vetabant, prohibentes scilicet nubere, et
abstinere a cibis quos Deus creavit: qui vero supra modum aestimant
oportere corporibus indulgere, ipsi sunt Herodiani. Salvator autem
noster vult ut nec virtus minoretur dum supra modum carni servimus, nec
carnis natura gravetur, dum abundantius virtutibus adhaeremus. Vel
princeps mundi, idest Diabolus, dicitur Caesar: non enim possumus
reddere Deo quae Dei sunt, nisi prius reddiderimus principi quae sunt
sua, idest, nisi deposuerimus malitiam universam. Hoc etiam discamus
ex loco praesenti; quod contra tentantes nec omnino tacere debemus,
nec simpliciter respondere, sed circumspecte, ut praecidamus
occasionem quaerentium in nobis occasionem, et doceamus
irreprehensibiliter quae possunt salvare volentes salvari.
Hieronymus. Qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati
sunt quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum: unde
sequitur et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt,
infidelitatem pariter cum admiratione reportantes.
|
|