|
Chrysostomus in Matth. Confutatis Pharisaeorum discipulis cum
Herodianis, Sadducaei se immittunt; cum tamen ex confusione priorum
eos oporteret effici pigriores. Sed praesumptio inverecundum quid est
et pertinax et impossibilia tentans: propter hoc et Evangelista
stupens eorum dementiam, hoc ipsum significat, dicens in illa die
accesserunt ad eum Sadducaei. Chrysostomus super Matth. Quando
recedebant Pharisaei, accedebant Sadducaei; forte tali consilio,
quia decertabant quis eum ante deprehendere posset: vel si ratione eum
non possent superare, saltem per ipsam frequentiam subverterent sensum
eius. Hieronymus. Duae haereses erant in Iudaeis: una
Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum; Pharisaei traditionum et
observationum iustitiam praeferebant, unde et divisi vocabantur a
populo; Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi
vindicabant sibi quod non erant; ac prioribus et corporis et animae
resurrectionem credentibus confitentibusque, et Angelos et spiritum
sequentes, iuxta actus apostolorum, omnia denegabant; unde et hic
dicitur: qui dicunt resurrectionem non esse. Origenes in Matth.
Non solum autem carnis resurrectionem negabant, sed etiam animae
immortalitatem tollebant. Chrysostomus super Matth. Videns enim
Diabolus quia iustitiam Dei omnino extinguere non potuit, introduxit
haeresim Sadducaeorum, qui dicerent non esse resurrectionem
mortuorum; quae res omne propositum faciendae iustitiae frangit: quis
enim contentus erit adversus seipsum quotidie luctamina exercere, nisi
ad spem resurrectionis aspiceret? Gregorius Moralium. Sunt autem
nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in
putredinem vertitur, quod putredo in pulverem reducitur, quod pulvis
in elementa solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur,
resurrectionem fieri posse desperant; et dum arida ossa inspiciunt,
haec vestiri carnibus, rursumque ad vitam virescere, posse fieri
diffidunt. Augustinus in Enchir. Non autem perit Deo terrena
materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem
cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in
quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa
vertatur, in quorumcumque animalium, aut etiam hominum, cibum cedat,
carnemque mutetur, animae illi humanae in puncto temporis redditur quae
eam primitus ut homo fieret, viveret et cresceret, animavit.
Chrysostomus super Matth. Ad defensionem autem sui erroris invenisse
se argutissimam rationem Sadducaei putabant: unde sequitur et
interrogaverunt eum, dicentes: magister, Moyses dixit: si quis
mortuus fuerit, et cetera. Chrysostomus in Matth. Quia enim
immitigabile malum mors erat apud Iudaeos, qui omnia pro praesenti
vita faciebant, in legem deduxit Moyses, defuncti sine filiis uxorem
fratri dari oportere, ut defuncto filius nasceretur ex fratre, et non
excideret nomen eius; quod erat quaedam mortis mitigatio; non autem
alius quam frater vel propinquus iubebatur accipere uxorem defuncti:
quoniam non ita putaretur qui ex tali coniunctione erat nasciturus,
esse filius eius qui obiit; et iterum extraneus non ita haberet
necessitatem statuere domum eius qui obierat, sicut frater, cui etiam
ea cognatione hoc facere iustum erat. Sequitur erant autem apud nos
septem fratres. Hieronymus. Qui resurrectionem corporum non
credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte
istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui
resurrectionem asserant mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae
opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem: unde concludunt in
resurrectione ergo cuius erit? Potest autem fieri ut vere in gente
eorum hoc aliquando acciderit. Augustinus de quaest. Evang. Per
hos autem septem fratres mystice intelliguntur homines impii, qui
fructum iustitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi
aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra
transiet, per quam omnes illi quasi septem steriliter transierunt.
Sequitur respondens autem Iesus, ait illis: erratis nescientes
Scripturas, neque virtutem Dei. Chrysostomus super Matth.
Sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant; secundo
ignorantiam, quia non cognoscebant Deum. Ex diligentia enim
dilectionis nascitur scientia Dei: ignorantia autem negligentiae filia
est. Hieronymus. Propterea ergo errant, quia Scripturas nesciunt;
et quia Scripturas nesciunt, consequenter ignorant virtutem Dei.
Origenes in Matth. Duas autem res dicit eos nescire: unam quidem
Scripturas, alteram autem virtutem Dei, per quam resurrectio fit,
et nova vita in ea. Vel dominus arguens Sadducaeos nescire virtutem
Dei, se eos non cognoscere arguebat: ipse enim erat virtus Dei, et
non cognoscebant eum, quasi nescientes Scripturas quae loquuntur de
eo: propterea nec resurrectionem credebant, quam facturus fuerat
ipse. Quaeritur autem, cum salvator dicat erratis nescientes
Scripturas, an dicat quod in quibusdam Scripturis positum est quod
sequitur: in resurrectione neque nubent neque nubentur: quod in veteri
testamento non legitur scriptum. Nos autem dicimus, quia scriptum est
non in ipsis sermonibus manifeste ista dicentibus, sed in mysterio
indicantibus secundum intellectum moralem: nam cum sit lex umbra
futurorum bonorum, dicens quodlibet de viris et uxoribus, de
spiritualibus nuptiis principaliter dicit. Sed nec hoc invenio alicubi
Scripturam dicentem, sanctos post exitum fore sicut Angelos Dei:
nisi forte quis et hoc moraliter intelligat, secundum illud quod
dicitur: tu autem ibis ad patres tuos; item: appositus est ad populum
suum. Dicet autem aliquis: ideo eos increpabat, quia non legebant
ceteras Scripturas quae sunt extra legem et ideo errabant. Alius
autem dicit, quod nesciebant Mosaicae legis Scripturas ex eo quod
divinum sensum earum non scrutabantur. Chrysostomus super Matth.
Vel quod dicit in resurrectione neque nubent neque nubentur, retulit
ad hoc quod dixerat nescitis virtutem Dei; quod autem dixit ego sum
Deus Abraham, etc., ad illud quod dixit nescitis Scripturas. Et
quidem calumniatoribus primum oportet in aliqua quaestione auctoritatem
Scripturae proferre, deinde rationem exponere; interrogantibus autem
per ignorantiam, prius rationem exponamus; postea auctoritate
confirmemus: quoniam calumniatores convincere oportet, interrogatores
autem docere; ideo his interrogantibus per ignorantiam, prius rationem
exposuit, dicens in resurrectione, et cetera. Hieronymus in hoc
autem quod dicitur neque nubent neque nubentur, Latina consuetudo
Graeco idiomati non respondet. Nubere enim apud Latinos proprie
dicuntur mulieres. Sed nos simpliciter dictum intelligamus quod nubere
de viris, et nubi de mulieribus dictum sit. Chrysostomus super
Matth. In hoc quidem saeculo, quia morimur, ideo nascimur; quia
nascimur, ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo
suppleatur: ibi autem moriendi necessitas tollitur, unde et nascendi
causa soluta est. Hilarius in Matth. Et quidem suffecerat adversus
Sadducaeos opinionem illecebrae corporeae recidisse, et officiis
cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse; sed adiecit sed
sunt sicut Angeli Dei in caelo. Chrysostomus in Matth. Per quod
ad interrogatum convenienter respondet: quia enim haec erat eis causa
aestimandi resurrectionem non esse, quia credebant eamdem fore
resurgentium conditionem; hanc causam removit, ostendens eos alterius
conditionis futuros. Chrysostomus super Matth. Notandum vero, quod
cum de ieiuniis et eleemosynis ceterisque virtutibus spiritualibus
locutus fuit, nunquam Angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de
absolutione a coitu loqueretur; quoniam sicut omnes actus carnales
opera sunt animalium, praecipue tamen actus libidinis; sic omnes
virtutes sunt res angelicae, praecipue tamen castitas, per quam
vincitur natura virtutibus. Hieronymus. Quod ergo infertur sed sunt
sicut Angeli in caelo, spiritalis conversatio repromittitur.
Dionysius. Tunc enim quando incorruptibiles et immortales erimus,
visibili quidem ipsius Dei apparitione in castissimis contemplationibus
adimplebimur; intelligibilis autem luminis dationem participabimus in
impassibili et in immateriali mente secundum imitationem supercaelestium
mentium: propter quod dicitur, quod erimus Angelis aequales.
Hilarius in Matth. Eamdem autem calumniam quam Sadducaei afferunt
de coniugio, afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus
resurgat. Sed qualis in Scripturis auctoritas est de Angelis
opinandi, talem in resurrectione speciei nostrae sensum oportet esse de
feminis. Augustinus de Civ. Dei. Sed mihi melius videntur sapere
qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant: non enim libido ibi
erit, quae confusionis causa est; nam priusquam peccassent, nudi
erant; natura autem servabitur, quae tunc quidem et a concubitu et a
partu immunis erit: erunt tamen membra feminea non accommodata usui
veteri sed decori novo; quo non allicitur aspicientis concupiscentia,
quae nulla erit, sed Dei laudatur sapientia atque clementia, qui et
quod non erat fecit, et liberavit a corruptione quod fecit.
Hieronymus. Nemo enim dicit de lapide et arbore, et his rebus quae
non habent membra genitalia, quod non nubent neque nubentur; sed de
his qui cum possint nubere, tamen aliqua ratione non nubunt.
Rabanus. Haec autem quae dicta sunt de resurrectionis conditionibus,
propositae reddidit quaestioni; de ipsa vero resurrectione contra eorum
infidelitatem convenienter loquitur. Chrysostomus in Matth. Et quia
illi interrogando, Moysen praemiserant, per Moysen eos confutat:
unde subdit de resurrectione autem mortuorum non legistis.
Hieronymus. Ad comprobandum resurrectionis veritatem multis aliis
exemplis manifestioribus uti potuit, ex quibus est illud:
resuscitabuntur mortui, et resurgent qui in monumentis sunt; et in
alio loco: multi dormientium de terrae pulvere resurgent. Quaeritur
ergo quid sibi voluerit dominus hoc proferre testimonium quod videtur
ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; et
quasi hoc prolato probaverit quod volebat, statim intulerit non est
Deus mortuorum, sed viventium. Supra diximus autem Sadducaeos nec
Angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, et
animarum quoque interitum praedicasse: hi quinque tantum libros Moysi
recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum autem erat
inde proferre testimonia cuius auctoritatem non sequebantur. Porro ad
aeternitatem animarum probandam, de Moyse ponit exemplum: ego sum
Deus Abraham; statimque infert: non est Deus mortuorum, sed
viventium: ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim
poterat fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent),
convenienter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus
bona malaque gesserunt. Chrysostomus in Matth. Sed qualiter alibi
ait: ut vivorum et mortuorum dominetur? Sed hoc non est simile ei
quod hic dicitur: mortuorum enim ibi dicitur esse dominus, eorum
scilicet qui victuri sunt; non autem eorum qui semel disparuerunt, et
ultra non resurgent. Hieronymus. Considerandum etiam, quod sermo
hic ad Moysen factus fuerat, sanctis istis patriarchis iam pridem
quiescentibus, erant ergo quorum Deus erat: nihil enim habere
poterant, si non erant: quia in natura rei est ut esse id necesse sit
cuius sit alterum; atque ita habere Deum, viventium est; cum Deus
aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod
aeternum est: et quomodo esse illi futuri semper negabuntur, quorum se
esse profiteatur aeternitas? Origenes in Matth. Deus etiam est qui
dicit: ego sum qui sum. Sic ergo impossibile est ut dicatur eorum
Deus esse qui non sunt. Et vide, quia non dicit: ego sum Deus
Abraham, Isaac et Iacob; sed Deus Abraham, Deus Isaac et Deus
Iacob. In alio autem loco sic dixit: Deus Hebraeorum misit me ad
te. Qui enim perfectissime sunt circa Deum, quantum ad comparationem
ceterorum hominum, totum habent Deum in se: propterea non
communiter, sed singulariter dicitur eorum Deus; ut puta si dicamus:
ager ille illorum est, ostendimus quod unusquisque eorum non habet eum
in toto. Si autem dicimus, quod ager illius est, demonstramus quia
totum agrum possidet ille. Ubi ergo dicitur Deus Hebraeorum,
imperfectio demonstratur eorum: quia unusquisque eorum aliquid modicum
de Deo habebat. Dicitur autem Deus Abraham, Deus Isaac et Deus
Iacob, quia singuli eorum totum habebant Deum. Non autem ad modicam
laudem respicit patriarcharum quod Deo vivebant. Augustinus contra
Faustum. Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei,
qua tunc convicti sunt Sadducaei: nam et ipsam resurrectionem alio
quidem modo, sed tamen etiam ipsi negant. Augustinus super Ioannem.
Ideo autem specialiter Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob
dicitur, quia in istis tribus omnes modi generationis filiorum Dei
vocantur. Generat enim Deus multoties de bono praedicatore bonum
filium, et de malo malum: quod significatur per Abraham, qui de
libera uxore fidelem filium habuit, et de ancilla infidelem genuit.
Aliquando vero generat per bonum praedicatorem, bonum et malum
filium: quod significatur in Isaac, qui de libera unum bonum, et
alterum malum generavit. Aliquando generat bonos per bonum et malum
praedicatorem; quod significatur per Iacob, qui bonos filios genuit
et de liberis et de ancillis. Chrysostomus super Matth. Et vide
quomodo sit infirmior congressio Iudaeorum contra Christum. Prima
fuit cum terrore, dicendo: in qua potestate haec facis? Contra quam
necessaria fuit constantia cordis. Secunda fuit cum dolo, contra quam
necessaria fuit acuta sapientia. Haec autem fuit cum praesumptione
ignara, quae praecedentibus facilior est. Hominem enim putantem se
aliquid scire, cum nesciat, viro scienti facile est convincere. Sic
et operatio inimici in primis gravis est; sed si quis forti animo
sustinuerit, inveniet eum infirmiorem. Sequitur et audientes turbae
mirabantur in doctrina eius. Remigius. Non quidem Sadducaei, sed
turbae mirantur. Hoc etiam quotidie agitur in Ecclesia: cum enim
divina inspiratione adversarii Ecclesiae superantur, turbae fidelium
laetantur.
|
|