|
Hieronymus. Quia supra Pharisaei in ostensione denarii fuerant
confutati, et adversae partis viderant factionem subrutam, debuerant
ex hoc moveri, ne ultra molirentur insidias; sed malevolentia et livor
nutrit impudentiam; unde dicitur Pharisaei autem audientes quod
silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum. Origenes in
Matth. Silentium autem Sadducaeis imposuit Iesus, volens ostendere
quoniam mendacii vocem obmutescere facit claritas veritatis. Sicut
enim proprium est iusti tacere cum sit tempus tacendi, et loqui cum sit
tempus loquendi, non tamen obmutescere, sic proprium est omnium qui
mendacii sunt doctores, obmutescere quidem quantum ad rem, non autem
tacere. Hieronymus. Pharisaei ergo et Sadducaei, qui inter se
contrarii sunt, ad tentandum Iesum pari mente consentiunt.
Chrysostomus super Matth. Vel convenerunt in unum Pharisaei, ut
multitudine vincerent quem rationibus superare non poterant; a veritate
nudos se professi sunt, qui multitudine se armaverunt. Dicebant enim
apud se: unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum; ut si
quidem vicerit, omnes videamur vicisse, si autem convictus fuerit,
vel solus videatur confusus; et ideo sequitur et interrogavit eum unus
ex eis legis doctor, tentans eum. Origenes. Omnes ergo qui non
discendi, sed tentandi causa interrogant aliquem doctorum, aestimare
debemus illius Pharisaei fratres, secundum illud: quod uni ex minimis
meis fecistis, mihi fecistis. Augustinus de Cons. Evang. Non
moveat autem quod Matthaeus hic dicit tentantem fuisse a quo dominus
interrogatus est; Marcus autem hoc tacet, et in fine ita concludit,
quod ei dominus Iesus sapienter respondenti dixerit: non longe es a
regno Dei. Fieri enim potest ut quamvis tentans accesserit, domini
tamen responsione correctus sit. Aut certe ipsam tentationem, de qua
loquitur Iacobus non accipiamus malam tamquam decipere volentis
inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum:
neque frustra scriptum est: qui facile credit, levis est corde. Quid
autem interroget, subditur magister, quod est mandatum magnum in
lege? Origenes. Tentans dicebat magister, quoniam non tamquam
discipulus Christi proferebat hanc vocem. Si quis ergo non discit
aliquid a verbo, nec tradit se ei ex toto animo suo; dicit autem ei
magister, frater Pharisaei est Christum tentantis. Cum ergo ante
salvatoris adventum legeretur lex, forsitan quaerebatur quod est
mandatum magnum in ea: neque enim interrogasset hoc Pharisaeus, nisi
diu apud illos de hoc quaesitum fuisset et non inventum, donec veniens
Iesus hoc doceret. Chrysostomus super Matth. De magno tamen
mandato interrogat qui nec minimum observabat. Ille debet interrogare
de maiori iustitia qui iam minorem complevit. Hieronymus. Vel non de
mandatis interrogat, sed quod sit primum mandatum magnumque: ut cum
omnia quae Deus mandaverit, magna sint, quicquid ille respondeat,
occasionem habeat calumniandi. Chrysostomus super Matth. Dominus
autem sic ei respondit ut interrogationis eius fictam conscientiam
statim primo responso percuteret: unde sequitur ait illi Iesus:
diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et
in tota mente tua. Diliges, inquit; non: timebis, quia diligere
magis est quam timere: timere enim servorum est, diligere filiorum;
timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore
servit Deo, poenam quidem evadit, mercedem vero iustitiae non habet,
quia invitus fecit bonum propter timorem. Non vult ergo Deus ut
timeatur serviliter ab hominibus quasi dominus; sed ut diligatur quasi
pater, qui adoptionis spiritum donavit hominibus. Diligere autem
Deum ex toto corde, est ut cor tuum non sit inclinatum ad alicuius rei
dilectionem magis quam Dei. Diligere autem Deum in tota anima, est
certissimum animum habere in veritate, et firmum esse in fide. Alius
est enim amor cordis, et alius est amor animae. Amor cordis
quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter diligamus Deum; quod
facere non possumus, nisi recedamus ab amore mundialium rerum. Cordis
ergo amor sentitur in corde; amor vero animae non sentitur, sed
intelligitur, quia in iudicio animae consistit. Qui enim credit apud
Deum esse omne bonum, et nihil boni esse extra ipsum, hic diligit
Deum in tota anima. Tota vero mente diligere Deum est ut omnes
sensus Deo vacent: cuius enim intellectus Deo ministrat, cuius
sapientia circa Deum est, cuius cogitatio ea quae Dei sunt tractat,
cuius memoria quae bona sunt recordatur, tota mente diligit Deum.
Augustinus de Doctr. Christ. Vel aliter. Deum ex toto corde
diligere praeciperis, ut omnes cogitationes tuas; ex tota anima, ut
omnem vitam tuam; ex tota mente tua, ut omnem intellectum tuum in
illum conferas, a quo habes ea quae confers. Nullam ergo vitae
nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare ut alia
re velit frui. Sed quicquid aliud diligendum venerit in animum, illuc
rapiatur quo totus dilectionis impetus currit: tunc enim est optimus
homo cum tota vita sua pergit in incommutabile bonum. Glossa. Vel ex
toto corde, idest intellectu, anima, idest voluntate, mente, idest
memoria, ut nihil ei contrarium velis, sentias, aut recorderis.
Origenes in Matth. Vel aliter. Ex toto corde, id est secundum
totam recordationem et operationem et cogitationem; ex tota anima,
idest ut parati sint eam ponere pro pietate Dei; in tota mente, nihil
aliud scilicet proferentes nisi quae Dei sunt. Et vide si potes cor
quidem accipere pro intellectu, quo intelligibilia speculamur, mentem
autem ad proferendas res: mente enim proferimus singulas res, et per
unumquodque quod significatur quasi mente nostra inambulamus atque
proferimus. Si autem tentanti Pharisaeo dominus non respondisset,
aestimare possemus non esse unum mandatum maius altero. Sed dominus
respondens subdit hoc est maximum et primum mandatum: ubi discimus
sententiam de mandatis, quod est magnum, et sunt inferiora usque ad
minima. Respondet autem dominus non solum, quod est magnum mandatum;
sed etiam primum, non pro ordine Scripturae, sed pro dignitate
virtutis. Hi autem soli huius mandati in se suscipiunt magnitudinem et
primatum qui non solum diligunt dominum Deum suum, sed etiam illa tria
susceperint, scilicet ex toto corde et cetera. Docuit autem, quod
non solum est magnum et primum, sed etiam quod esset secundum simile
priori: unde sequitur secundum autem simile est huic: diliges proximum
tuum sicut teipsum. Si autem qui diligit iniquitatem, odit animam
suam, manifestum est quod non diligit proximum sicut seipsum, cum nec
seipsum diligat. Augustinus de Doctr. Christ. Manifestum est
autem omnem hominem proximum esse putandum, quia erga neminem operandum
est malum. Iam vero si vel cui praebendum, vel a quo praebendum est
nobis officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est
hoc praecepto, quo tenemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos
contineri, a quibus nobis tanta misericordiae impenduntur officia,
quanta nobis in Scripturis animadvertere facile est. Ex quo et ipse
dominus noster proximum se nobis dici voluit, quoniam seipsum dominus
Iesus significat opitulatum esse semivivo iacenti in via. Augustinus
de Trin. Qui autem amat homines, aut quia iusti sunt, aut ut iusti
sint, amare debet; sic enim et seipsum amare debet, aut quia iustus
est, aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum sicut seipsum sine
ullo periculo. Augustinus de Doctr. Christ. Si autem teipsum non
propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae
rectissimus finis est, non succenseat aliquis homo, si et ipsum
propter Deum diligis. Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum
eo debet agere ut etiam ipse toto corde diligat Deum. Chrysostomus
super Matth. Qui autem hominem amat, simile est sicut qui Deum
amat: quia imago Dei est homo, in quo Deus diligitur, sicut rex in
sua imagine honoratur. Et propter hoc dicitur hoc mandatum simile esse
primo. Origenes. Vel aliter. Quod mandatum sequens primo est
simile, significat idem esse officii et meriti in utroque: neque enim
aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse
dilectio ad salutem. Sequitur in his duobus mandatis tota lex pendet
et prophetae. Augustinus de quaest. Evang. Pendet, dixit, idest
illuc refertur ubi habet finem. Rabanus. Ad duo enim haec praecepta
pertinet totus Decalogus: praecepta quidem primae tabulae ad
dilectionem Dei, praecepta secundae ad dilectionem proximi. Origenes
in Matth. Vel quia qui omnia implevit quae scripta sunt de Dei
dilectione et proximi, dignus est magnas gratias a Deo percipere, ut
intelligat omnem legem et prophetas. Augustinus de Trin. Cum autem
sint duo praecepta, in quibus pendet lex et prophetae, dilectio Dei
et proximi, non immerito Scriptura plerumque pro utroque unum ponit:
sive dilectionem Dei, sicut est illud: scimus enim quoniam
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; sive dilectionem
proximi, sicut est istud: omnis lex in uno sermone impletur: diliges
proximum tuum sicut teipsum. Sed hoc ideo quia qui proximum diligit,
consequens est etiam ut Deum diligat: ex una enim eademque caritate
Deum proximumque diligimus; sed Deum propter Deum; nos autem et
proximum propter Deum. Augustinus de Doctr. Christ. Sed tamen
quoniam excellentior et supra nostram naturam est divina substantia,
praeceptum quo diligimus Deum a proximi dilectione distinctum est;
quod si te totum intelligas, idest animam et corpus, et proximum
tuum, idest animam et corpus, nullum diligendarum rerum genus in his
duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio
Dei, sequatur dilectio proximi, eiusque dilectionis modus
praescriptus sit, ut eum sicut te ipsum diligas; simul et tui abs te
dilectio praetermissa non est.
|
|