|
Chrysostomus in Matth. Iudaei aestimantes Christum esse hominem
purum, eum tentabant; nec eum tentassent, si filium Dei
credidissent. Volens ergo Christus ostendere quod cognoscebat
fallaciam cordis eorum, et quia Deus erat, nec manifeste voluit
dicere veritatem, ne occasionem blasphemiae invenientes Iudaei amplius
insanirent, nec omnino tacere, quia ad hoc venerat ut veritatem
annuntiaret: ideo talem interrogationem eis proposuit, ut ipsa
interrogatio eis ostenderet quis esset; unde dicitur congregatis autem
Pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: quid vobis videtur de
Christo? Cuius filius est? Chrysostomus in Matth. Discipulos
quidem primum interrogavit quid alii dicerent de Christo, et tunc quid
ipsi dicerent; hos autem non ita. Profecto enim seductorem eum
dixissent et malum. Existimabant autem quoniam Christus purus homo
erat; et ideo dixerunt eum esse filium David; et hoc est quod
subditur dicunt ei: David. Ipse autem hoc reprehendens, inducit
prophetam dominationem eius et proprietatem filiationis, et
cohonorationem quae est ad patrem, testantem; unde dicitur quomodo
ergo David in spiritu vocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino
meo: sede a dextris meis, donec poenam, et cetera. Hieronymus.
Testimonium hoc de Psalmo 109, I sumptum est. Dominus ergo
David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed secundum id
quod natus ex patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae patrem.
Vocat autem eum dominum suum, non errore incerto, nec propria
voluntate, sed spiritu sancto. Remigius. Quod autem dicit sede a
dextris meis, non intelligendum est quod Deus corporeus sit, ut
dexteram vel sinistram habeat; sed a dextris Dei sedere est in honore
et aequalitate paternae dignitatis manere. Chrysostomus super Matth.
Puto autem quod hanc interrogationem non solum contra Pharisaeos, sed
etiam contra haereticos posuit: nam secundum carnem vere filius erat
David, dominus autem secundum divinitatem. Chrysostomus in Matth.
Non autem in hoc stat; sed ut timeant, subdit donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum: ut saltem ita eos inducat. Origenes in
Matth. Deus etiam non ad perditionem solum ponit scabellum pedum
Christi inimicos ipsius, sed ad eorum salutem. Remigius. Donec
autem pro infinito ponitur, ut sit sensus: sede semper, et inimici
tui in sempiternum subicientur pedibus tuis. Glossa. Quod autem a
patre inimici subiciuntur filio, non infirmitatem filii, sed unitatem
naturae significat: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem
clarificat super terram. Et ex hac auctoritate concludit si ergo
David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? Hieronymus.
Interrogatio haec nobis proficit usque hodie contra Iudaeos: et hi
enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et
sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a
domino: si simplex homo est, et tantum filius David, quomodo David
vocat eum dominum suum? Iudaei autem ad diluendam interrogationis
veritatem, frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes,
cuius filius fuit Damascus Eliezer, et ex ipsius persona scriptum
Psalmum, quod post caedem quinque regum, dominus Deus domino suo
Abraham dixerit: sede ad dexteram meam, donec ponam, et cetera.
Quos interrogemus quomodo dixerit Abraham ea quae sequuntur; et
respondere cogamus quando Abraham ante Luciferum genitus sit, et
quomodo sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedech, pro quo
Melchisedech obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae
acceperit. Chrysostomus in Matth. Hoc tantum imposuit finem ipsorum
disputationibus, quasi magnum et sufficiens praecludere eorum ora:
unde sequitur et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit
quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Siluerunt enim ex tunc
non volentes, sed non habendo aliquid dicere. Origenes. Si autem
interrogatio eorum fuisset ex voluntate discendi, nunquam eis talia
proposuisset ut amplius non essent ausi eum interrogare. Rabanus. Ex
hoc autem intelligimus venena invidiae superari posse, sed difficile
quiescere.
|
|