|
Chrysostomus super Matth. Postquam dominus sacerdotes responsione
prostravit, et incorrigibilem eorum conditionem ostendit: sicut
clerici, si male fecerint, inemendabiles sunt, laici vero
delinquentes facile emendantur: tunc convertit sermones ad apostolos,
et ad populum: unde dicitur tunc locutus est Iesus ad turbas et ad
discipulos suos. Infructuosum namque est verbum in quo sic alter
confunditur ut alter non erudiatur. Origenes in Matth. Sunt autem
meliores discipuli Christi reliquis turbis; et invenies in Ecclesiis
quosdam affectuosius accedentes ad verbum Dei esse discipulos
Christi, ceteros autem populum esse ipsius. Et interdum quaedam
discipulis solis dicit, quaedam vero turbis simul atque discipulis,
sicut haec; unde sequitur dicens: super cathedram Moysi, et cetera.
Qui legem Moysi profitentur, et interpretari se gloriantur, hi
sedent super cathedram Moysi. Qui ergo non recedunt a littera legis,
Scribae dicuntur; qui autem maius aliquid profitentes, dividunt
seipsos quasi meliores a multis, Pharisaei dicuntur, quod
interpretatur divisi; qui autem Moysen secundum spiritualem virtutem
intelligunt et exponunt, sedent quidem super cathedram Moysi, sed non
sunt Scribae et Pharisaei; sed his meliores dilecti Christi
discipuli. Post adventum autem Christi sedent super cathedram
Ecclesiae, quae est cathedra Christi. Chrysostomus super Matth.
Videndum est tamen quomodo quis super cathedram sedeat: quia non
cathedra facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus
sanctificat hominem, sed homo locum. Ideoque malus sacerdos de
sacerdotio suo crimen acquirit, non dignitatem. Chrysostomus in
Matth. Ne autem aliquis dicat quoniam propter hoc desidior factus sum
ad agendum quia malus est doctor, hanc destruit occasionem, cum subdit
omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; non enim sua
dicunt, sed quae Dei sunt, quae per Moysen Deus in legem deduxit.
Et intuere quanto circa Moysen utitur honore, eam iterum quae ad
vetus est testamentum concordiam ostendens. Origenes. Si autem
Scribae et Pharisaei sedentes super cathedram Moysi, sunt Iudaeorum
doctores, secundum litteram docentes legis mandata; quomodo iubet nos
dominus secundum omnia quae dicunt illi, facere, cum apostoli in
actibus vetent fideles vivere secundum litteram legis? Sed illi docent
secundum litteram, legem spiritualiter non intelligentes. Quaecumque
ergo dicunt nobis ex lege, intelligentes sensum legis facimus et
servamus, nequaquam facientes secundum opera eorum; non enim sicut lex
docet faciunt, nec intelligunt velamen esse super litteram legis. Vel
cum omnia audieris, non omnia intelligas praecepta legis, puta multa
quae de escis sunt et quae de hostiis et similia; sed ea quae corrigunt
mores. Sed quare non de lege gratiae hoc mandavit, sed de doctrina
Moysi? Quia scilicet nondum erat tempus praecepta novae legis ante
tempus passionis manifestare. Mihi autem videtur quod et aliquid aliud
praedispensans hoc dicit: quia enim accusaturus erat Scribas et
Pharisaeos in sequentibus sermonibus, ne videretur apud stultos ex hoc
eorum principatum cupere, vel propter inimicitiam hoc facere, primum a
se hanc suspicionem removet, et tunc eos incipit reprehendere, ut
turbae non in eadem vitia incidant; et ideo etiam ne existiment quod,
quia debent eos audire, ideo eos debeant in operibus imitari: subditur
enim secundum vero opera eorum nolite facere. Quid est autem doctore
illo miserabilius cuius vitam discipuli cum non sequuntur salvantur,
cum imitantur perduntur? Chrysostomus super Matth. Sicut autem
aurum de terra eligitur, et terra relinquitur, sic et auditores
doctrinam accipiant, et mores relinquant; frequenter enim de homine
malo bona doctrina procedit. Sicut autem sacerdotes melius iudicant
propter bonos malos docere, quam propter malos bonos negligere, sic et
subditi propter bonos sacerdotes etiam malos honorent, ne propter malos
boni etiam contemnantur: melius est enim malis iniusta praestare, quam
bonis iusta subtrahere. Chrysostomus in Matth. Considera vero unde
incipit eos reprehendere; nam sequitur dicunt enim et non faciunt.
Maxime enim accusatione dignus est qui doctrinae auctoritatem habens,
legem transgreditur: primo quidem quia praevaricatur qui alios
corrigere debet; deinde quia peccans, maiore poena dignus est,
propter honorem; tertio quia plus corrumpit, velut in ordine doctoris
peccans. Rursus autem et aliam eorum reprehensionem ponit, quoniam
graves sunt sibi subiectis: unde sequitur alligant enim onera gravia:
in quo duplicem eorum malitiam ostendit: unam quidem in hoc quod sine
venia expetunt a subiectis summam diligentiam vitae; aliam vero in hoc
quod sibiipsis multam concedunt licentiam. Oportet autem bonum
principem e contrario se habere; in his enim quae secundum seipsum
sunt, gravem iudicem esse; in subiectis autem mansuetum. Intende
autem qualiter et eorum reprehensionem aggravat: non enim dixit: non
possunt, sed nolunt; neque dixit: portare, sed digito movere:
idest, neque prope fieri, neque tangere. Chrysostomus super Matth.
Et quidem quantum ad Pharisaeos et Scribas, de quibus loquitur,
onera gravia et importabilia dicit legis mandata, de quibus Petrus
dicit: ut quid vultis imponere iugum super cervices discipulorum, quod
neque nos neque patres nostri portare potuimus? Onera enim legis
quibusdam rationibus fabulosis commendantes, auditoribus quasi vincula
super humeros cordis eorum alligabant, ut velut rationis vinculo
constricti, non reicerent ea a se; ipsi autem nec ex modica parte ea
implebant; idest (ut non dicam pleno opere) sed nec modico tactu,
idest digito. Glossa. Vel alligant onera, idest, undecumque
traditiones colligunt, quae conscientiam non levant, sed gravant.
Hieronymus. Humeri autem et digitus et onera et vincula, quibus
alligant onera, spiritualiter sunt intelligenda. Hic etiam
generaliter dominus adversus omnes magistros loquitur qui grandia
iubent, et minora non faciunt. Chrysostomus super Matth. Tales
autem sunt qui grave pondus venientibus ad poenitentiam imponunt; et
sic dum poena praesens fugitur, contemnitur poena futura. Si enim
fascem super humeros adolescentis, quem non potest baiulare,
posueris, necesse habet ut aut fascem reiciat, aut sub pondere
confringatur: sic et homini, cui grave pondus poenitentiae imponis,
necesse est ut aut poenitentiam reiciat, aut suscipiens, dum sufferre
non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde etsi erramus modicam
poenitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam reddere
rationem, quam propter crudelitatem? Ubi paterfamilias largus est,
dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos
eius austerus? Vis apparere sanctus? Circa tuam vitam esto
austerus, circa aliorum benignus: audiant te homines parva mandantem,
et gravia facientem. Talis est autem sacerdos qui sibi indulget, et
alios exigit, quemadmodum malus descriptor tributi in civitate, qui se
relevat et onerat tribuentes.
|
|