|
Hieronymus. Prudentissimo syllogismo arguit eos esse filios
homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populo,
aedificant sepulcra prophetarum, quos maiores eorum interfecerunt: et
hoc est quod dicit vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui
aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum.
Origenes in Matth. Non satis rationabiliter comminari videtur
adversus eos qui aedificant sepulcra prophetarum: quantum enim ad hoc
laudabile aliquid faciebant: quomodo ergo erant digni suscipere vae?
Chrysostomus in Matth. Non ergo eos incusat quoniam sepulcra
aedificant, sed intentioni eorum detrahit, cum qua aedificant:
quoniam non propter honorem eorum qui occisi fuerant, sed sicut pompam
sibi statuentes in occisionibus illorum, et formidantes ne forte
tempore procedente, sepulcris destructis, tabescat tantae audaciae
memoria. Chrysostomus super Matth. Vel quia dicebant apud se: si
bene fecerimus pauperibus, non multi vident, et pro tempore vident:
nonne ergo melius aedificia facimus, quae omnes aspiciunt, non solum
in hoc tempore, sed etiam in posterum? O insipiens homo: quid tibi
prodest post mortem ista memoria, si ubi es torqueris, et ubi non es
laudaris? Dum autem Iudaeos castigat dominus, Christianos docet;
nam si ad illos solos dixisset haec, dicta fuissent tantum, non etiam
scripta; nunc autem et dicta sunt propter illos, et scripta propter
istos. Si ergo iuxta alia bona fecerit homo aedificia sancta,
additamentum est bonis operibus; si autem sine aliis bonis operibus,
passio est gloriae saecularis. Non enim gaudent martyres quando ex
illis pecuniis honorantur in quibus pauperes plorant. Semper etiam
Iudaei praeteritorum sanctorum cultores fuerunt, et praesentium
contemptores, magis autem et persecutores. Non enim sustinentes
increpationes prophetarum suorum, persequebantur eos et occidebant;
postea vero nascentes filii intelligebant culpas patrum suorum, et ideo
quasi de morte innocentium prophetarum dolentes aedificabant memorias
eorum; et ipsi tamen similiter persequebantur et interficiebant suos
prophetas, increpantes eos propter peccata sua; et ideo subditur et
dicitis: si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii
eorum in sanguine prophetarum. Hieronymus. Hoc autem etsi sermone
non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose, et magnifice
aedificant memorias occisorum. Chrysostomus super Matth. Qualia
ergo cogitabant in corde, talia loquebantur et factis. Naturalem
autem consuetudinem omnium malorum hominum hic Christus exponit: quia
alter alterius culpam cito intelligit, suam autem difficile: homo enim
in causa alterius tranquillum habet cor, in sua vero turbatum. In
causa ergo alterius de facili possumus omnes iusti iudices esse. Ille
autem vere iustus et sapiens est qui sibi ipsi iudex fieri potest.
Sequitur itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum
qui prophetas occiderunt. Chrysostomus in Matth. Qualis autem est
incusatio, filium esse homicidae eum qui non communicat menti patris?
Patet quod nulla: unde manifestum est quod propterea hoc dicit, quia
occulte insinuat malitiae similitudinem. Chrysostomus super Matth.
Testimonia enim sunt de filiis mores parentum: si enim pater fuerit
bonus et mater mala, aut e converso, filii interdum patrem sequuntur,
interdum matrem. Si autem ambo fuerint aequales, fit quidem aliquando
ut de bonis parentibus mali exeant filii, aut e converso, sed raro.
Sic enim hoc est sicut cum extra regulam naturae nascitur homo aut sex
digitos habens, aut oculos non habens. Origenes in Matth. Sed et
in propheticis dictis narratio secundum historiam est corpus,
spiritualis autem sensus est anima; sepulcra ipsae litterae
Scripturarum et libri. Qui ergo solam historiam attendunt, corpora
prophetarum colunt in litteris posita, quasi in quibusdam sepulcris;
et dicuntur Pharisaei, idest praecisi, quasi animam prophetarum
praecidentes a corpore.
|
|