|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat contra Pharisaeos et Scribas,
quod filii essent eorum qui occiderunt prophetas, nunc manifestat quod
in malitia eis similes erant, et quod fictio erat hoc quod dicebant
quod non communicassent operibus eorum, si fuissent in tempore illo:
et ideo dicit et vos implete mensuram patrum vestrorum. Non quidem hoc
dicit quasi iniungens, sed quasi praedicens quod futurum erat.
Chrysostomus super Matth. Prophetizat enim illis futurum esse ut
sicut patres eorum interfecerunt prophetas, sic et ipsi interficerent
Christum, et apostolos et ceteros sanctos: ut puta si contra aliquem
litiges adversarium, dicis illi: fac mihi quod es facturus; non iubes
ut faciat, sed ostendis te intelligere quod cogitat facere. Et quidem
quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patrum suorum: illi enim
homines occiderunt, isti Deum crucifixerunt. Sed quia voluntate sua
descendit in mortem, non imputat illis suae mortis peccatum: imputat
autem illis mortem apostolorum ceterorumque sanctorum: et ideo dicit
implete, et non: superimplete; nam benigni et iusti iudicis est suas
iniurias contemnere, et aliorum iniurias vindicare. Origenes in
Matth. Implent etiam mensuram paternae iniquitatis per hoc ipsum quod
non credunt in Christum. Causa autem incredulitatis fuit quoniam
animum suum dederunt circa historias corporales, nihil spirituale in
eis volentes intelligere. Hilarius in Matth. Quia ergo mensuram
paternae voluntatis implebunt, ideo et serpentes et viperina generatio
sunt: unde sequitur serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a
iudicio Gehennae? Hieronymus. Hoc ipsum et Ioannes Baptista
dixerat. Sicut ergo de viperis, inquit, nascuntur viperae, sic de
homicidis patribus vos nati estis homicidae. Chrysostomus super
Matth. Genimina autem viperarum dicuntur, quoniam talis est
viperarum natura ut filii rumpant uterum matris, et sic procedant; et
sic Iudaei semper parentes condemnant, reprehendentes eorum facta.
Dicit autem quomodo fugietis a iudicio Gehennae? Numquid sepulcra
sanctorum aedificantes? Sed primus gradus pietatis est sanctitatem
diligere, deinde sanctos: sine causa enim iustos honorat qui iustitiam
spernit. Non possunt sancti amici esse illorum quibus Deus est
inimicus. An forsitan nomen vacuum vos liberabit, quia videmini esse
in populo Dei? Puto autem quod melior est inimicus apertus, quam
amicus falsus; sic et apud Deum odibilior est qui servum Dei se
dicit, et mandata Diaboli facit. Apud Deum quidem qui hominem
occidere disponit, antequam occidat, homicida habetur: voluntas enim
est quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo. Opera
autem testimonia sunt voluntatis. Non ergo quaerit Deus opera propter
se ut sciat quomodo iudicet, sed propter alios, ut omnes intelligant
quia iustus est Deus. Providet autem Deus occasioni peccandi malis,
non ut peccare faciat, sed ut peccatorem ostendat, et bonis praebeat
occasionem, per quam ostendat propositum voluntatis suae. Sic ergo
Scribis et Pharisaeis dedit occasionem ostendendi voluntatem suam:
unde concludit ideo ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et
Scribas. Hilarius in Matth. Idest apostolos, qui de futurorum
revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis
intelligentia Scribae. Hieronymus. Vel observa iuxta apostolum
scribentem ad Corinthios, varia dona esse discipulorum Christi:
alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui
noverunt quando debent proferre sermonem; alios Scribas in lege
doctissimos; ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus,
Petrus crucifixus, flagellati in actibus apostolorum discipuli: et
persecuti sunt eos de civitate in civitatem, expellentes de Iudaea,
ut ad gentium populos transmigrarent. Origenes in Matth. Vel
Scribae qui mittuntur a Christo sunt secundum Evangelium, quos et
spiritus vivificat, et littera non occidit, sicut littera legis, quam
sequentes in vanas superstitiones incurrunt. Simplex autem Evangelii
narratio sufficit ad salutem. Scribae autem legis, Scribas novi
testamenti adhuc per detractionem flagellant in synagogis suis; sed et
haeretici, qui sunt spirituales Pharisaei, linguis suis Christianos
flagellant, et persequuntur de civitate in civitatem, interdum
corporaliter, aliquando autem spiritualiter, volentes eos expellere
quasi de propria civitate legis et prophetarum et Evangelii in aliud
Evangelium. Chrysostomus in Matth. Deinde ut ostendat quoniam non
impune hoc faciunt, ineffabilem eis ex his timorem incutit: unde
subditur ut veniat super vos omnis sanguis. Rabanus. Idest, omnis
debita ultio pro effuso sanguine iustorum. Hieronymus. De Abel
quidem nulla est ambiguitas quin is sit quem Cain frater occiderit.
Iustus autem non solum ex domini nunc sententia, sed ex Genesis
testimonio comprobatur, ubi accepta eius a Deo narrantur munera.
Quaerimus autem quis fuerit iste Zacharias filius Barachiae, quia
multos legimus Zacharias; et ne libera nobis tribueretur erroris
facultas, additum est quem occidistis inter templum et altare. Alii
Zachariam filium Barachiae dicunt qui in duodecim prophetis undecimus
est, patrisque in eo nomen consentit: sed ubi occisus sit inter
templum et altare, Scriptura non loquitur, maxime cum temporibus eius
vix ruinae templi fuerint. Alii Zachariam patrem Ioannis intelligi
volunt. Origenes. Venit enim ad nos quaedam traditio talis, quasi
sit aliquis locus in templo ubi virginibus quidem licet adorare Deum;
expertae autem thorum virilem non permittebantur in eo consistere.
Maria autem postquam genuit salvatorem, ingrediens ad orandum stetit
in illo virginum loco. Prohibentibus autem eis, qui noverant eam iam
filium genuisse, Zacharias dixit, quoniam digna est virginum loco,
cum adhuc sit virgo. Ergo quasi manifestissime adversus legem agentem
occiderunt eum inter templum et altare viri generationis illius: et sic
verum est verbum Christi quod dixit ad praesentes quem occidistis.
Hieronymus. Hoc tamen quia de Scripturis non habet auctoritatem,
eadem facilitate contemnitur qua probatur. Alii istum volunt esse
Zachariam qui occisus sit a Ioas rege Iudae inter templum et altare,
idest in atrio templi. Sed observandum, quod ille Zacharias non fuit
filius Barachiae, sed Ioiadae sacerdotis. Sed Barachias in lingua
nostra benedicens Deum dicitur; et sacerdotis Ioiadae iustitia
Hebraeo nomine demonstratur. In Evangelio vero quo utuntur
Nazareni, pro filio Barachiae filium Ioiadae scriptum reperimus.
Remigius. Quaerendum est autem quomodo usque ad sanguinem Zachariae
dixerit, cum plurimorum sanctorum sanguis postea fuerit effusus?
Solvitur autem sic. Abel pastor ovium fuit in campo occisus;
Zacharias fuit sacerdos et in atrio templi interfectus. Ideo ergo
dominus hos duos commemorat, quoniam per hos omnes sancti martyres
designantur, laicalis scilicet et sacerdotalis ordinis. Chrysostomus
in Matth. Abel etiam commemoravit, ostendens quoniam ex invidia
essent Christum et discipulos eius occisuri. Zachariae autem
mentionem fecit, quoniam duplex praesumptio fuit in eius occisione:
non enim solum in sanctum hominem facta est, sed et in loco sancto.
Origenes. Zacharias etiam interpretatur memoria Dei. Omnis ergo
qui memoriam Dei disperdere festinat, in eis quos scandalizat,
Zachariae sanguinem videtur effundere filii Barachiae. Per
benedictionem enim Dei, memores sumus Dei. Ab impiis etiam memoria
interficitur Dei, quando et templum Dei a lascivis corrumpitur, et
altare eius per negligentiam orationum sordidatur. Abel autem luctus
interpretatur. Qui ergo non recipit quod scriptum est: beati qui
lugent, sanguinem effundit Abel, hoc est veritatem luctus salutaris.
Effundunt etiam aliqui veritatem Scripturarum quasi sanguinem earum:
quia omnis Scriptura, nisi secundum veritatem intelligatur, mortua
est. Chrysostomus in Matth. Et ut omnem excusationem illis
adimeret, ne dicerent: quoniam ad gentes eos misisti, propter hoc
scandalizati sumus, praedixerat quod ad eos essent mittendi discipuli:
et ideo de ultione eorum subditur amen dico vobis: venient haec omnia
super generationem istam. Glossa. Non hos tantum praesentes dicit,
sed omnem generationem praecedentem et futuram: quia omnes una civitas
sunt, et unum corpus Diaboli. Hieronymus. Regula autem
Scripturarum est duas generationes, bonorum et malorum, nosse. De
generatione bonorum dicitur: generatio iustorum benedicetur; de malis
vero in praesenti loco generatio viperarum. Ergo et isti, quia
similia sicut Cain et Ioas, contra apostolos gesserunt, de una
generatione esse referuntur. Chrysostomus in Matth. Vel aliter.
Quia Gehennae poenam, quam eis comminatus fuerat, tardabat,
comminatur etiam eis praesentia mala, cum dicit venient haec omnia
super generationem istam. Chrysostomus super Matth. Sicut enim
omnia bona quae in singulis generationibus a constitutione mundi omnes
sancti merebantur, illis novissimis sunt donata qui receperunt
Christum; sic omnia mala quae in singulis generationibus a
constitutione mundi pati meruerunt omnes iniqui, super novissimos
Iudaeos venerunt, quia Christum repulerunt. Aut ita. Sicut omnis
iustitia praecedentium sanctorum, immo omnium sanctorum, tantum mereri
non potuit quantum gratiae datum est hominibus in Christo, sic omnium
peccata impiorum tantum malum mereri non potuerunt quantum venit super
Iudaeos, ut corpore talia paterentur, qualia passi sunt a Romanis:
et sic postmodum omnes generationes eorum usque in finem saeculi
proicerentur a Deo, et ludibrium fierent gentibus universis. Quid
enim peius potest fieri quam filium cum misericordia et humilitate
venientem non suscipere, sed tali modo interficere? Vel ita. Omnis
gens vel civitas non statim cum peccaverit, punit eam Deus, sed
expectat per multas generationes; quando autem placuerit Deo perdere
civitatem illam aut gentem, videtur omnium generationum praecedentium
peccata reddere illis: quoniam quae omnes merebantur, haec sola passa
est; sic et generatio Iudaeorum pro patribus suis videtur punita.
Vere autem non pro illis, sed pro se condemnati sunt. Chrysostomus
in Matth. Qui enim multos iam peccantes vidit, et incorrectus
permansit, eadem rursus vel graviora faciens, maiori est poenae
obnoxius.
|
|