|
Chrysostomus in Matth. Post praedicta, ad civitatem convertit
dominus sermonem, ex hoc erudire volens auditores; unde dicit
Ierusalem, Ierusalem. Haec autem duplicatio miserentis est, et
valde diligentis. Hieronymus. Ierusalem autem non saxa et aedificia
civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu.
Chrysostomus super Matth. Praevidens ruinam civitatis illius, et
plagam quae a Romanis superventura erat, recordabatur quidem sanguinis
sanctorum suorum qui effusus erat ab illis, et postmodum effundendus:
unde addit quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt.
Missum ad te Isaiam occidisti, et servum meum Ieremiam lapidasti,
Ezechielem tractum per lapides excerebrasti: quomodo salvaberis, quae
ad te medicum non venire permittis? Et non dixit: occidisti, aut:
lapidasti; sed occidis et lapidas, idest, quasi hanc propriam et
naturalem consuetudinem habes ut occidas et lapides sanctos. Eadem
enim fecit apostolis quae fecerat aliquando prophetis. Chrysostomus in
Matth. Deinde, cum vocasset eam, et abominabiles eius occisiones
dixisset, quasi se excusando dixit quoties volui congregare filios
tuos? Quasi dicat: neque praedictis occisionibus me a tua
benevolentia avertisti; sed volui te mihi adiungere, non semel aut
bis, sed multoties. Magnitudinem autem amoris sub similitudine
gallinae ostendit. Augustinus de quaest. Evang. Hoc enim genus
animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate
affecta infirmetur et ipsa: et, quod difficile in ceteris animantibus
invenies, alis suis filios protegens contra milvum pugnat; sic et
mater nostra, Dei sapientia, per carnis susceptionem infirmata
quodammodo, secundum illud apostoli: quod infirmum est Dei, fortius
est hominibus, protegit infirmitatem nostram, et resistit Diabolo,
ne nos rapiat. Origenes in Matth. Filios autem Ierusalem dicit,
secundum quod dicimus semper civium successores praecedentium filios.
Dicit autem quoties volui, cum sit manifestum semel eum docuisse in
corpore Iudaeos: semper enim Christus praesens fuit et in Moyse et
in prophetis et in Angelis, ministrantibus saluti humanae per singulas
generationes. Si quis autem non fuerit congregatus ab eo, iudicabitur
quasi noluerit congregari. Rabanus. Cessent igitur haeretici
Christo principium ex virgine dare; omittant alium legis et
prophetarum Deum praedicare. Augustinus in Enchir. Ubi est autem
illa omnipotentia qua in caelo et in terra omnia quaecumque voluit
fecit, si colligere filios Ierusalem voluit, et non fecit? An non
potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, sed ea quoque
nolente, filios eius collegit ipse quos voluit? Chrysostomus in
Matth. Deinde comminatur poenam quam semper formidaverunt, scilicet
civitatis et templi eversionem, dicens ecce relinquetur vobis domus
vestra deserta. Chrysostomus super Matth. Sicut enim corpus, anima
recedente, prius quidem frigescit, deinde putrescit et solvitur, sic
et templum nostrum, Dei spiritu recedente, prius seditionibus et
indisciplinatione replebitur, deinde veniet ad ruinam. Origenes.
Semper etiam eis qui noluerunt congregari sub alis eius, comminatur
Christus ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, idest anima et
corpus. Sed et si quis ex vobis noluerit congregari sub alis
Christi, ex tempore illo ex quo congregationem refugit actu magis quam
corpore, non videbit pulchritudinem verbi, donec poenitens a proposito
malo dicat benedictus qui venit in nomine domini. Tunc enim verbum
Dei benedictum venit super cor hominis quando fuerit quis conversus ad
Deum; unde sequitur dico enim vobis: non me videbitis amodo donec
dicatis: benedictus qui venit in nomine domini. Hieronymus. Quasi
dicat: nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum esse
me, de quo prophetae cecinerunt, filium omnipotentis patris, faciem
meam non videbitis. Habent ergo Iudaei datum sibi tempus
poenitentiae. Confiteantur benedictum qui venit in nomine domini; et
Christi ora conspicient. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Per
hoc occulte secundum adventum significavit: quoniam tunc omnino eum
adorabunt. Quod autem dicit amodo, ad tempus crucis refertur.
|
|